BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XXV

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Quid fecerunt Comani audita morte regis ipsorum,

et qualiter rex Bela contra Tartaros processit.

 

Tartaris itaque die noctuque in circuitu villas comburentibus, instabat Colocensis archiepiscopus apud regem, ut exiret cum exercitu contra eos. Igitur duce Austrie recedente, maxime cum maior regni exercitus advenisset, rex cum exercitu motus exiens, incepit paulatim procedere contra eos. Cumque Comani vocati contra Tartaros, ubicumque essent, in regis subsidium unanimiter advenirent, audita morte sui domini Kutheni turbati sunt graviter et commoti, quid deberent agere, ignorantes. Cum autem rumor de morte eiusdem increbruisset, Hungari villani, odiosi eis, ubique contra eos insurgere ceperunt, spoliando et interficiendo eosdem sine aliqua pietate. Qui cum taliter inspicerent se perimi, insimul congregati, non solum se defendere inceperunt, sed villas comburere et rusticos viriliter expugnare.