BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XV

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

De consilio regis

contra Tartaros.

 

Cum ergo postmodum versus quadragesimam pergeret iter suum, magis ac magis fama huiusmodi crebrescente, rex ad quandam villam, que Buda dicitur, super ripam Danubii positam, in qua consueverat quadragesimam celebrare, pro eo quod dicebatur locus communior, properavit. Et archiepiscopis, episcopis et aliis regni maioribus convocatis, deliberabat assidue, qualiter posset de tanto negocio providere, monens et hortans eos sepius, quod quilibet haberet suos stipendiarios milites preparatos. Kuthen vero, qui cum uxore, filiis, filiabus et quibusdam suis maioribus, tamquam suspectus et sceleris conscius, a rege fuerant convocati, communi deliberato consilio curialiter, ne possent manus ipsorum effugere, custodie fuerunt mancipati.