Rogerius de Apulia
1201/05 - 1266
|
Carmen miserabile super destructioneregni Hungariae per Tartaros
Capitulum XVI
|
___________________________________________________________________________
|
|
Quid fecit rex Bela, cum per palatinumde introitu Tartarorum certificatus fuit.
Circa vero medium quadragesime venit ad regem cursitando unus de militibus palatini, ex parte ipsius referens, quod iam ad portam Ruscie pervenerant et indagines destruebant, et non credebant, quod palatinus posset eis resistere, nisi rex mitteret sibi auxilium festinum. Rex adhuc incredulus secum armatos milites non habebat. Et dum in anxietate huiusmodi permaneret, quarto die postea venit idem solus, qui nocte dieque cursitaverat, palatinus, dicens, quod duodecimo die intrante Marcio in porta congressum habuerat cum eisdem, et suis pene omnibus sagittis et gladiis crudeliter trucidatis, cum paucis evaserat ; et que facta erant sibi venerat nunciare. Sed licet rex de malis rumoribus non modicum obstuperet, licenciavit tamen archiepiscopos, episcopos et alios suos comites et barones, eis precipiens firmiter et districte, ut quilibet aggregata sibi milicia iuxta posse redire ad ipsum sine dilatione temporis festinaret, prout urgens necessitas et manifesta utilitas exigebat. Et precepit magistro Stephano episcopo Waciensi, Orodiensi et Sancti Salvatoris Chanadiensi prepositis, quod ad reginam festinanter accederent et ad confinium Austrie properarent, ibidem finem huius negocii expectantes. Item per suas litteras rogavit ducem Austrie, quod ad ipsum accederet festinanter, et iussit Comanis omnibus, quod venire ad ipsum aliquatenus non differrent. Ipse enim de Strigoniensi et Albensi civitatibus, que ad unam tantum dietam distabant, exercitu congregato confestim transivit Danubium, in magna et ditissima Theutonica villa, que Pesth dicitur, Bude opposita ex altera parte Danubii, moram traxit, suos ibidem cum exercitu expectans principes, comites et barones. |