BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XIV

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

De vulgari

Hungarorum opinione.

 

Anno igitur Domini evoluto Hungaria ad regem in malivolentia existente, circa nativitatem Domini fama fuit, quod confinia Hungarie Ruscie continua Tartari devastabant. Et quia rex de hoc per suos nuncios certus erat, ad custodiendum portam Ruscie, que Montana dicitur, per quam in Hungariam patebat aditus, misit maiorem suum comitem cum exercitu palatinum et fecit per totam Hungariam proclamari, quod tam nobiles quam qui servientes regis dicuntur quam castrenses et pertinentes ad castra superius nominata se ad exercitum prepararent, ut essent, quando rex mitteret, preparati. Cum autem hoc per totam Hungariam clamaretur, Hungari pre nimio gaudio non credebant, asserentes, quod de Tartaris multociens insonuerat talis rumor, et sic semper viderant illum esse nullum, unde dicebant: Multa renascentur, que iam cecidere. Alii asserebant, quod quidam de prelatis ecclesiarum rumores huiusmodi procurabant, pro eo quod tunc temporis Romam non irent, ad concilium vocati a Romano pontifice celebrandum; et talis opinio erat eis. Fuit tamen omnibus manifestum, quod Ugolinus Colocensis archiepiscopus pro se ac quibusdam suffraganeis suis Venetias miserat pro galeis, et fuerunt per regem contra voluntatem eorum ab itinere revocati. Alii vero quamplurimi fatebantur, ut haberent de rege materiam obloquendi, quod Comani societatem contraxerint cum Ruthenis, ut simul contra Hungaros, a quibus multa mala perceperant et sepius destructi fuissent, dimicarent; et propter hoc plus quam per annum eos predictus Kuthen cum suis prevenerat, ut conditiones terre addisceret et linguam faceret sibi notam; et cum introitum illorum perciperet, pugnam inciperet contra regem; et sic facilius illi portam poterint obtinere et ad ipsius Kuthen auxilium festinare et ita citius aliquam partem Hungarie poterint devastare; gaudendo et mordendo regem, pro eo quod Comanos introduxerat, ut superius est expressum. Et in hac opinione quamplurimi concordabant.