BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum XIII

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Interloquium ad

continuandam narrationem.

 

His interpositionibus expeditis, scriptor stilum dirigit ad tractandum incepte materie prosecutionem. Et si qui ipsum lingua mordere voluerint toxicata dicentes, quod interpositiones huiusmodi nil ad rem pertinerent, et bene poterat esse sine illis, non est verum, quia hec discordia potissimus fomes fuit, quare Hungaria sic velociter est destructa.