BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum VIII

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Responsio ad primam

odii causam.

 

Fautores autem et faventes regi iustificare ipsum in omnibus nitebantur, sic ad premissorum singula respondentes. Comanis introductis, cum per fide dignos ad regis noticiam pervenisset, quod per Comanos Hungari gravarentur, principibus, baronibus, comitibus et Comanis omnibus circa monasterium de Kew circa Ticiam convocatis, deliberatione diligenti, communi consilio est sancitum, quod nobiles Comanorum cum suis famulis divisim per singulas Hungarie provincias mitterentur, et moram quilibet in provincia traheret sibi assignata, et ita, cum multi simul non essent, gravamen inferre Hungaris non valerent. Et si Comanus Hungarum vel Hungarus Comanum offenderet, comites, quibus hoc sub pena gratie regis iniunctum fuerat, iusticiam facerent equivalentem, licet Comanis hoc, quod separari deberent, plurimum displiceret. Et sic ipsi postea sine offensione cuiusquam cum suis tentoriis filtreis, iumentis, pecoribus terram vacuam Hungarie peragrabant. Et cum essent multi et pauperes inter eos, habebant Hungari de eis quasi pro nihilo servientes ; et sic status eorum magis ad commodum quam incommodum erat eis. Cessare igitur debebat in hoc malivolentia populorum.