Rogerius de Apulia
1201/05 - 1266
|
Carmen miserabile super destructioneregni Hungariae per Tartaros
Capitulum VII
|
___________________________________________________________________________
|
|
Quinta odii causaexhinc orta est.
Hoc aliud referebant, quod preter vel contra eorum consilium et ad depressionem et confusionem eorum Comanos adduxerat. Quod patebat ex eo, quia, quando ipsi vocati vei non vocati ad curiam accedebant, copiam videndi regem non habebant, nisi a remotis, et illi solum per interpretem loquendi habebant facultatem. Et si minimus Comanus accederet, statim ut patebat aditus, intrabat; et Comanos tam in sessionibus et in consiliis et in omnibus Hungaris preferebat. Propter quod tanta indignatio erat eis, quod vix poterant tolerare; et licet non exprimerent, ad ipsum tamen bonum cor et animum non habebant nec pro ipso pacis consilia cogitabant. |