<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


P r o l o g u s   t e r c i u s

______________________________________


I. Dixit Pericce, primus medicus Persarum, - et idem fuit qui tradidit interpretacionem huius libri a lingua Indorum in linguam Persarum - quod pater meus erat de magnis nacionibus et potentibus et per dei graciam diligebar et honorabar a parentibus meis super omnes fratres meos, et tradiderunt me magistris ad addiscendum artem medicine quam per septem annos discens percepi. Quando omnem ipsius artis doctrinam didiceram, dixi intra memetipsum: "Homines huius mundi quatuor prosequuntur que oportet me discere et melius eligere, et sunt ista: divicie, delicie, potestas et meritum ultimum; quod (est) meritum per medicinalem artem extimatur, ad quam ego deveni, quia ars ista laudabilior et honoracior est apud sapientes pre omnibus artibus. Et inveni in medicinalibus libris quod dignus est laude ille qui hanc artem petit propter meritum ultimi diei. Propter quod elegi hanc artem pre omnibus artibus, non pro merito temporali, sed pro sempiternali, ne forte sim sicut quidam negociator qui dedit iacinctum de quo dives esse poterat et accepit pro eo cambium nullius valoris. Et eciam inveni quod quicumque petit per hanc artem mercedem sempiternam, non debet remunerari de temporali, sed sit sicut agricola qui purgat messem suam non pro herba, sed pro fructu. Et incepi a medicina egrorum propter meritum sempiternum; quorum curavi quosdam propriis manibus et quosdam pecuniam meam dando ipsis ad competenciam medicamentis receptis, non querens inde laudem et meritum a consimilibus meis nec a gloriosis et potentibus, sed ut fierem bonus in operibus et dictis. II. Et anima mea desiderans temporalia, contendens cum ea vici eam, dicens improperando: "O anima, ignoras te iuvancia et nociva tibi? Non fugis ea de quibus non gaudent possidentes, propter amorem quorum recipiunt periculum et maximam angustiam in eorum amissione, et denique ipsis est pena perpetua? Non pudet te esse participem cum stultis et insipientibus in huius perituri seculi dilectione? Nam si aliquis aliquid habet, non est suum nec cum eo manet; unde stulti sunt qui ea persequuntur et diligunt. O anima, fuge temporalia et pete eternalia! Sufficiant tibi victui necessaria et impera bonis operibus ubicumque poteris; et non fatigeris circa temporalia, et non reminiscaris molliciem cordis tui et que corpori accidunt, sed recordare quod corpus constat ex quatuor elementis, ex hiis quibus vita sustinetur et vita dissolvitur, sicut statu(r)a multas habens iuncturas quas metallum consolidat, et eo liquefacto statu(r)a dissolvitur. O anima, ne decipiaris in societate amicorum, ne fias periculosa in societate et eorum conversacione, nam parum letificant et multum contristantur et ad ultimum est separacio, et eris sicut vas cristallinum per quod cognoscitur qualitas ferculorum, et quando frangitur, igni comburitur. O anima, ne labores ad congregandum pecuniam pro suavitate consanguineorum! Quod si feceris, assimilaberis turi qui aliis redolet, semetipsum comburit in igne. O anima, ne decipiant te divicie ac glorie que sublevant hominem; quorum dedecus non cognoscitur nisi cum ab iis fuerint separati et sicut capilli qui, quousque sunt in capite, honorantur, et cum separantur, abhominabiles fiunt. O anima, cura de medicina infirmorum et ne dicas quod multi expendii est pluresque iuvamen ipsius ignorant, sed assimila te homini animam [alterius] eripienti a periculo et redimenti eam ad vitam, quoniam invenit meritum sempiternum. Et si quis tantam virtutem se adipisci putat pro eo quod uni benefecerit, quanto magis ille qui medetur innumerabilibus hominibus in periculis et in angustia languorum permanentibus et desiderantibus separari ab huius mundi deliciis et ab uxoribus et filiis suis, et in gloriam eorum reversus et in bonam voluntatem. Isti expectant et sperant habere maximum meritum pro bonis operibus suis. O anima, ne inpliceris nimium temporalibus et elongeris a sempiternis, et ne preponas parvum magno nec impenses multum parvo precio
sicut quidam negociator qui habuit horreum plenum prunis et dixit intra se: "Si vendidero eas ad pensam, maximum subeo periculum". Sed vendidit sine pensa parvo precio [et] stultus apparuit.
III. Tali modo improperans anime mee, non potuit a me fugere, sed meis dictis [se] subiugavit et a temporalibus se alienavit. Incepi ergo curare infirmos, petens meritum eternum. Pro hiis omnibus non sum separatus a mundana gloria et imperiali gracia et honore, et hoc antequam irem ad Indiam et post hoc: inveni plus quam sperabam et quibus non eram dignus, nam ego discens artem medicinalem et eam investigans non inveni medicum qui sic posset infirmum curare et sic ei plenam sanitatem dare, ut vel semel eum languor non occuparet vel alios, nec valens comprehendere integram infirmorum sanitatem, medicinalem artem multum sprevi. Et inveniens quod studium rerum eternarum liberaret hominem ab omni languore, magis et magis temperanciam quesivi, et eam amplexans scandalizatus sum in diversarum gencium credulitalibus, nam in medicina non inveni memoriam credulitatis cum qua instrui deberem; nam credulitates multe sunt; quarum quidam tenent ab avis et a parentibus eorum, quidam vi et quidam pro gloria mundana, [et] verum esse credunt quod a se creditur, et quod ab alieno, vanum et mendacium. Quare dubitant pro plasmatore et plasmate et pro inicio et fine et quibusdam rebus dubiis et fortibus, et unusquisque eorum reprehendens, vituperans et inimicans aliis. Videns hec omnia volui disputare cum discrecioribus, ut discam veritatem. Recessi a mendacio et secutus sum veritatem, ut eam teneam sine scandalo et ut non credam quod ignoro, sed sequar quod sencio. Et hoc faciens et querens et eos interrogans inveni unumquemque credulitatem suam affirmantem et unum ab alio discordantem. Et ob hoc cognovi quod unusquisque suam sequitur voluntatem et quod omnes loquebantur sine iusticia, et neminem inveni loquentem verax verbum et ab intelligentibus receptum. IV. Hoc videns quosdam ex eis nolui sequi et ego ab eis me elongavi, ne forte sim sicut ille deceptus. Nam dictum est quod
quidam fur ascendit domum cuiusdam cum sociis suis, ut furaretur. Senciens autem eos dominus domus qui cum uxore sua dormiebat, excitavit mulierem, dicens: "Ut puto, fures ascenderunt in domum nostram, et ecce dormio. Tu autem voce magna excita me et dic: "O vir, indica mihi unde tantas congregasti divicias et thesauros". Et me tibi minime respondente magis ac magis clama". Muliere hoc dicente et faciente audiverunt fures et solliciti intendebant. Et dixit vir uxori sue: "Deus concessit nobis has divicias et oportet te comedere et bibere et letari et non interrogare de rebus quas tibi patefacere non possum, ne forte aliquis audiat et fiat nobis scandalum maximum". Et illa magis instante dicit vir: "Quia me cogis, dicam tibi; sed cave ne forte aliquis audiat hec, fratres et cognati tui, et amittamus lucrum nostrum, quia hec omnia de furto coaadunavi". Dicit ei mulier: "Quomodo hec omnia furto congregasti, cum omnes te fidelem teneant et nemo in te scandalizetur?" Respondit vir: "Didici quoddam carmen de furto; per istud nemo me cognoscit nec in me scandalizatur". Dicit mulier: "Quod carmen est istud?" Respondit vir: "Egrediebar nocte lucente luna et socii mei mecum et ascendebamus porticum, deinde domum ingrediebamur et ego dicebam hoc carmen ante hostium tribus vicibus, videlicet "Selem Selem Selem" et apprehendebam me radio lune et descendebam in domum, et nemo me videre poterat. Et iterum dicebam carmen, et omnia de domo veniebant ante me et quidquid de eis volebam capiebam. Et iterum apprehendebam radios et sepcies dicebam carmen ipsum, et statim egrediebar". Audientes hoc fures gavisi sunt gaudio magno, dicentes: "Didicimus in hac domo causam utiliorem nobis omnibus rebus que sunt in ista domo, et ubicumque ierimus, erimus sine timore". Et putantes dominum domus dormire cum uxore sua et credentes ipsius dictis, magister latronum venit ad hostium unde ingrediebatur luna dixitque sepcies "Selem Selem Selem" et amplexans radios, ut descenderet, cecidit capite premisso in terram. Et dominus domus assiliens cum baculo in manu ipsum acriter verberavit, dicens ei: "Quis es tu?" Dicit ei fur: "Ego sum miser deceptus qui credidi verbo tuo quod non fuit verum".
V. Hic est fructus eorum que dicta sunt. Et cavens mihi a scandalis, ne fiat mihi perdicio, reversus in me inquisivi pro credulitatibus quomodo ex ipsis veritatem teneam, et [non] inveni respondentem mihi inquirenti et confirmantem sensum meum in eis disposuique sequi parentes meos in eo quod ipsi venerabantur ante me. Et iterum conversus ad me monui animam meam, dicens: "O anima, nonne quis est propheta effectus in hac inquisicione, quia invenimus magos parentes suos imitantes et vidi parentes inordinate comedentes". + Propter quod non potui permanere in credulitate eorum. Et iterum conversus et petens pro credulitalibus et pro eisdem interrogans appropinquavi mortem et exitum seculi, et factum est seculum sicut umbra. Sed bonum opus operabar, imperans in hiis bonis operibus, ne forte conversacio mea in hiis adversabitur mihi in bonis operibus et obstupebit me mors et paciar quod passus fuit quidam homo, quoniam dictum est quod
quidam homo concupivit coniugatam. Que fodiens iuxta puteum ingressum et egressum adultero ostendit et recondens aperitorium porte iuxta puteum ostendit amasio illud et instruxit eum posse fugere, si timeret. Quodam vero die cum esset adulter cum muliere, venit maritus eius ante ianuam. Dicit mulier adultero: "Curre ad puteum et invenies exitum". Tunc pergens ille et puteum altum videns timuit et reversus ad mulierem dixit: "Non inveni egressum". At illa respondit: "O insipiens, an ignoras quod in ipso puteo est egressus tuus?" Et ille dixit: "Amor tuus fecit me oblivisci viam". Dicit illa: "Miser, salva te ipsum et non respondeas ut insipiens". Dicit ei adulter: "Quo ergo ibo? Nam per te deceptus sum, amica mea". Et illo misero stupefacto permanente ingressus est dominus domus, cepit eum et vinctis ad tergum manibus turpiter fustigavit tradiditque eum principi.
Hec omnia cum timore cogitans, reversus in me ipsum elegi bonum opus facere quod omnes credulitates testantur. VI. Et volui fugere timorem et neminem verberare + nec indignari nec vituperare nec dolum cuidam committere, et fugi concupiscenciam mulierum et adeptus sum castitatem et custodivi linguam meam a mendacio et ab omni opere malo et nocivo et dilexi bonus esse omnibus + et me a malis elongavi et bonis appropinquavi. Et cognovi quod nec amicus est nec socius sicut bonitas, nam deo volente leviter requiritur et gloriosa est plus quam parentes et amici, quia largiendo eam non diminuitur, sed magis augmentatur, non inflatur, non inveterascit, sed magis ac magis adornatur et sine timore manet, non condempnatur a potestate, non timet ignem nec feras nec latrones nec aliquid de contingentibus. Et inveni fugientem bonum opus et perseverantem in deliciis huius mundi pro parva dulcedine; quem decet similari cuidam homini qui multam pecuniam amiserat et sic socius fuit illius qui uno die devenit in derisionem, quia dictum est quod
quidam negociator conduxit quendam uno die centum solidis pro perforandis margaritis. Et veniens cum eo ad domum vidit multa vasa fictilia in domo ipsius. Dicit ei conductor: "Scis ista frangere?" Respondit: "Utique bene". Dicit ei conductor: "Incipe frangere". Ille autem incepit et fregit magno gaudio et sero facto quesivit locator mercedem suam. Dicit ei conductor: "Tu nihil fecisti. Quid petis?" Et ille: "Feci quod iussisti". Et invitus quidem [dedit ei mercedem] et ita perdidit omnia sua vasa et margarite illius remanserunt inperforate.
VII. Et ego discens instabiles huius seculi dulcedines elegi abstinenciam, ne peream, quia vie resurrectionis recte sunt. Sicut parentes dirigunt filiis viam, ita abstinencia dirigit viam amicis suis. Et vidi eam cooperientem hominem ab omnibus malis tanquam turris fortissima, et porta eius erit aperta, semper habundans in deliciis paradisi. Et vidi abstinentem in quiete sua gaudentem, gloriam bene agentem, bene sufficientem, securum, humilem et fugientem omnia mundana et alciorem omni tristicia et lesione. Et propter hoc invidiam fugi, dilectioni divine adhesi et vilipendens labencia factus sum integer in intelligencia et cognoscens futura factus sum intrepidus. + Et abstinencium viam discens plus eam expectavi; tamen volens unus esse ex ipsis iterum expavi non me sufferre posse pro precedentibus meis consuetudinibus et magis ledar, et timens ne forte mundum relinquens et abstinentes persequar, et sic bonum opus omittam pro quo bona eterna sperabam et ero
sicut canis deferens peciam carnis in ore. Qui perveniens ad quendam fluvium, et cum transiret per pontem, vidit in aqua umbram eiusdem carnis. Et assiliens, ut eam caperet, aperuit os suum et amisit peciam carnis quam portabat. Et quod voluit capere, habere non potuit, et sic remansit vacuus.
VIII. Et ego timens propter hoc abstinenciam, ne desperem, minime valens eam sufferre +, et discernens inter abstinentem et mundum diligentem et omnia que eis accidunt, vidi omnia equalia, eo quod in mundo non est dulcedo nisi prenuncians tristiciam et nocumentum; nam seculum istud est sicut aqua salsa de qua quis quanto plus bibit, tanto magis sitit. Eciam est sicut os habens odorem carnis; quod per saporem canis querens, vulneravit se; et quanto plus cruentavit ipsum os carnes comedendo, tanto magis vulneratur et cruentatur. Et est eciam sicut milvus qui capit parvam particulam carnis, aliis canibus circumdatus et ab eis persecutus et coactus proicit carnem et nullum inde habet lucrum nisi periculum et angustiam. Et est sicut vas plenum mellis, desubtus habens venenum, et comedentes de eo prius dulcia senciunt et postea pereunt. Et [est] sicut pauper qui sompniat se esse divitem et in eo gaudet, et excitatus a sompno amittit gaudium. Et est sicut coruscacio que apparet in nocte et viatori viam illuminat, et ea recedente viator in obscuritate remanet. Et est sicut vermis serici qui ex se ipso filat, et quanto plus filat, tanto magis evacuatur. - Et hiis omnibus exemplis doctus abstinenciam elegi et dixi: "Volo a seculo elongari". Et subtiliter videns puteos qui in ipso sunt et qualiter in eo oportet esse, cognovi altissimam profunditatem sue perdicionis + et factus sum sicut index insipiens qui absolvit appellantem et postea condempnavit. IX. Et iterum discens periculum abstinencie et temporalem ipsius indigenciam et delicias que sunt cum ea et sempiternum ipsius levamen, elegi eam. Et aspiciens anime mee aviditatem quam habet in hoc secnlo dixi: "O quam amaritudinem et acritudinem habet seculi dulcedo! Nam pro eo traderis in penam eternam". Et iterum dixi: "Quales delicie sunt et quales suavitates que in tam brevi tempore transeunt et quis non eligit brevem amaritudinem pro eterna dulcedine! Et si convenero cum aliquo per centum annos et in miseria et tristicia vivam et devote et plene adimpleam servicium suum, nonne graciosus recedam ab eo? Et ita multum lucratur qui parvum vivit in hoc seculo in angustia, quia credit postea in eterna esse requie. O anima, an seculum istud non est plenum maximis periculis, doloribus et angustiis? Et vita hominis diu viventis et eius conversacio est tristicia et anxietas atque pena ab inicio usque ad finem, quia inicium hominis, sicut traditum a medicis et sapientibus est, est sperma, id est semen, quod in vulvam mulieris cadens et in sauguinem ipsius mixtum et pinguescens componitur per membra, et est in obscuro et angusto loco, nec comedens nec bibens. Cum autem pervenerit ad tempus sue maturitatis, magna vi(a) egreditur. Et cum egreditur, patitur infancie periculum, scilicet famis, sitis et frigoris et [ad] ultimum ablati lactis tristiciam, ad hoc eciam doctrine disciplinam que datur cum multis laboribus et angustia. Patitur eciam multas infirmitates; cum ad legitimam etatem pervenerit, laborat quod sit in diviciis, pro coniugio et filiis et pro avaricia, periculo et rebus angustiosis. Et in hiis omnibus conversans habet secum quatuor inimicos, scilicet sanguinem, flegmam, coleram et melancoliam. Timet mortiferas pociones et feras selvestres, scilicet leones et leopardos et alias feras, timet reptilia et venenosa et maximum frigus et estum, pluvias et aerem et alias varias huius mundi penas. Si vero contigerit ut multis annis vivat et in decrepitam pervenerit etatem, non timet, licet deberet timere, vicinam mortem et huius seculi separacionem filiorum et consanguineorum, fratrum et amicorum omnium in quibus sperabat, postea penarum memoriam. Et qui non timet et deliciis affluentibus huic seculo studet servire, insipiens vocatur et stultus, nam adhuc etsi sit imperator et adeo fortissimus et alcior omnibus nocumentis et angustiis et habeat omnes virtutes, hunc tamen seculum consumit et omnibus modis est ei retrogradum. X. Et sic omnia considerans vidi hominem omnium creaturarum honoratissimum et proficientem in maliciis suis et non cogitantem de salute sua ob dulcedinem quinque sensuum. Obstupefactus sum et dixi: Similis est hic homo cuidam
qui pre magno timore unicornis fugiebat. Et incidit in quendam lacum habentem arborem magnam factam in ripa, in qua se appendit, duos ramos ipsius tenens, et pedes posuit in alio ramo, sperans in eo firmari. Erantque ibi quatuor serpentes circa lacum, producentes capita in altum nec quiescebant lacum circuire. Respiciens ad fundum laci vidit draconem habentem os apertum. Et iterum vidit duos mures, unum album et alterum nigrum, comedentes radices arboris super quam stabat. Et de hiis stupefactus querebat qualiter de tantis malis liberari posset. Et aspiciens sursum vidit mel defluens a summitate arboris. Et de eodem melle gustans et dulcedine eius dulcoratus oblitus est salutis sue et non est recordatus unicornis nec quatuor serpentum qui erant circa lacum nec duorum murium comedencium radices arboris et quod, postquam comederint eas, cadet arbor et ipse cadet in gutture draconis, sed perseverans in mellis dulcedine perditus fuit.
Ergo unicornis assimilatur dyabolo +, lacus seculo omni malicia et malignitate pleno et dura conversacione et perdicione, et quatuor serpentes quatuor conplexionibus hominem continentibus, nam cum una earum contra aliam movetur, est sicut serpens mordens et suo veneno interficiens hominem, et arbor humane vite, duo mures, albus et niger, diei et nocti qui consumunt hominis vitam, draco vero morti quam preterire nemo potest, et mel parve dulcedini huius seculi qua dulcoratur sensus hominis et separat eum a salute sua.

Hec omnia discens bonum agere mihi placuit et multum laboravi in bono opere, ut per illud inveniam viam rectam salutis mee. Et me in hiis confirmans reversus sum ab India in terram meam, scriptis a me libris ad sufficienciam, ex quibus liber iste qui dicitur Kililes et Dimnes, id est Stephanitis et Ignilatis.


 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>>