|
|
- L i b e r
K a l i l a e e t D i m n a e
C a p i t u l u m I
- ______________________________________
- 1. Dicit Salomon, imperator Indorum, ad primum philosophorum
suorum Limpidum: "Dic mihi parabolam quid separat duos amicos et
facit eos inimicos". Respondit Limpidus: "Cum mendax et dolosus
inter duos fratres vel amicos miscetur, separat eorum amiciciam,
sicut dicitur in parabolis.
2. Erat enim in quadam terra multum dives negociator et
habebat multos filios qui crescentes inceperunt destruere substanciam patris.
Et admonens eos dixit pater: "O filii, secularis homo tria debet querere
nec postea apprehendere nisi per quatuor. Triaque sunt hec doctrine:
habundancia bonorum, honor humanus, opus bonum quod conducit ad lucrum
futurorum. Quatuor vero quibus hec tria homo lucratur sunt hec: aurum bonis
personis acquisitum, et augmentatum bene, et optime in vita sua expensum,
et de eo benefacere fratribus suis et consanguineis et amicis unde in futuro
iuvabitur. Et quicumque ista quatuor prevaricaverit, non perveniet ad desiderium
suum, nam qui non habet, nec sibi nec aliis auxiliari poterit; et qui habet
et indiscrete illud expendit, procul dubio pecunia sua cito deficiet; et
qui expendit et non acquirit suum precium, deficit, eciamsi paulatim expendit,
sicut est lumen cerei. Dicitur enim quod [qui non expendit] in bonis personis
et racionabilibus vocatur pauper, substancia carens, et forsitan pecuniam
amittit et nihil inde habebit, sicut est aqua in canali: nisi egrediatur
iuxta quantitatem qua ingreditur, undique discurrit et sic rumpitur canale
et aqua amittitur". Audientes filii patris admonicionem fecerunt secundum
consilium patris.
3. Et pergens filius primus per viam, volens ire ad civitatem
Sane, habens currum quem boves trahebant, quorum nomen unius Simpep.
Et cum pertransiret per locum stagnosum, cecidit Simpep, et laborans
homo cum sociis suis erigere eum non potuit et quendam suum hominem
ibi relinquens precepit ei ut vigilaret ibi, quousque bos suus ad vires
suas rediret, et postea ad eum iret. Qui alio die dimisit bovem et venit
ad dominum suum dicens: "Bos mortuus est". 5. Bos autem erigens
se et ambulans invenit pratum herbosum et aquosum et ibi pascens per multa
tempora pinguis effectus est et assiliens et cum cornibus [terram] fodiens
alta voce mugitum suum dabat. 6. Audiens autem leo eius mugitum
qui eciam eidem loco dominabatur, cum quo eciam erant alie fere: lupi,
licopantheres, vulpes et alii leones et multe alie fere. Et erat iste leo
superbus et elatus, non intendens alicuius consiliis; qui eciam nunquam
bovem viderat nec ipsius mugitum audierat. Timore et terrore perterritus
est, et quoniam nolebat ut aliquis suam maliciam sciret, suum timorem occultabat
et manebat in uno loco cogitans. Omnes autem de curia mirabantur de
statu eius. 7. Et inter illas feras erant duo licopantheres,
nomen uni Kililes et alii Dimnes, et erant ambo dolosi et fraudulenti;
Kililes tamen erat humilis et Dimnes erat superbus et arrogans et
non sufficiebat sibi vita sua, et erant isti incogniti leoni. Ait
Dimnes ad Kililam: "Amice, mirum est quod contingit leoni, quoniam videmus
eum stantem et cogitantem, quod non solebat facere". Respondit ei Kililes:
"Quid ad te interrogare de rebus imperialibus? Non est tuum scire
nisi de necessariis rebus ad nos pertinentibus nosque manemus in ianuis
imperialibus et de sua gracia accipimus cottidianum victum nostrum; hinc
viventes non sumus de magnatibus et imperii rectoribus atque consiliariis
imperatoris. Quiesce a talibus, quia qui incipit operari vel dicere
rem ad se non pertinentem, pacietur quod passus est simeus. 8. Dictum
est enim quod
quidam simeus, dum videret magistrum suum cum bipenne ligna scindere
et in fissuris ligni cuneos inmittentem sedentemque super lignum tanquam
super equum, recedente magistro a ligno et eunte ad opus suum assiliit
simeus super lignum et equitans super eum, volens imitari magistrum, inmisit
testiculos suos in fissuram ligni, et educente unum de cuneis fissura astrinxit
testiculos eius et pre dolore attenuatus est spiritus eius. Et ecce rediit
magister et afflixit eum multis verberibus.
9. Ait Dimnes: "Audivi parabolam tuam et intellexi quod dixisti,
sed tamen cognosce quia appropinquantes imperatori non pro lucro tantum
venire appropinquant, sed pro gloria et honore, ut letificentur amici et
inimici tristentur, quia victuum necessaria miseris et insufficientibus
et male voluntatis hominibus conveniunt, nam qui ventris sufficienciam
querit, de nihilo gaudet, sicut enim est canis esuriens [qui] invento
osse multum gaudet. Et sapientibus hominibus parva nec displicent nec sufficiunt
et eligunt altitudinem et gloriam sicut leo [qui] venans leporem et videns
pullum indomitum dimisit leporem et venatus est pullum. An ignoras quod
canis multociens movet caudam, ut aliquid sibi detur, et altus et superbus
[elephas] multis blandiciis cibaria sua comedit? Et qui vivit in gloria
et in altitudine et bona sua voluntate, longevus est super terram tam sibi
quam circumstantibus suis; et qui vivit in egestate, miser est omnibus
horis tam ipse et qui cum eo sunt, et vita eius brevis, licet longa sit.
Sed qui servit ventri, demorari debet inter feras". Respondit ei
Kililes: "Intellexi que dixisti; sed pro te ipso intercede et cognosce
te ipsum, quia unicuique sufficit mensura sua, et si de ea sufficiens extiterit,
sapiens et placidus erit fortune sue; nos autem non sumus in ordine
tante auctoritatis, ut vita nostra nobis sufficiat". Dicit ei Dimnes: "Dignitates
multe sunt et adverse, quia homo bonus et dapsilis exaltatur secundum
voluntatem suam a parvis in magna, et homo malivolus et arrogans a
magnis revertitur ad parva, nam durum est ab humilibus ascendere ad gloriam
sicut est leve descendere a gloria, sicut petra que graviter sursum ponitur,
deorsum autem leviter emittitur. Oportet ergo pro posse querere superiora
et non manere in isto statu, sed inquantum possumus ad maiora ascendere
debemus. Et ego volo invenire occasionem qualiter possim adherere leoni
et cum eo loqui, nam video eum nimis tristem et cogitantem una cum militibus
suis; credo enim eum ab ista tristicia liberare et ut forte adipiscar
ab eo aliquem honorem". Kililes ait: "Quomodo manifestum est tibi quod
leo sit in cogitacione?" Et Dimnes respondit: "Cognosco motum ipsius, quia
vir intelligens potest cognoscere cogitacionem propinqui, investigans vultum
eius et cogitaciones ipsius". Et Kililes dixit: "Quomodo potest aliquis
graciam invenire apud leonem qui non servivit imperatoribus nec habuit
doctrinam nec loquelam nec familiaritatem eorum?" Et Dimnes respondit:
"Vir sapiens scit bene se continere in locis ubi patitur indigenciam; et
qui talis non est, in propria sua arte decipitur". Kililes ait: "Benivolus
qui contempnitur a maioribus et recipit consilium a suis proximioribus
assimilatur viti non amplectenti alciores arbores sarmentis suis, sed propinquiores.
Quomodo ergo appropinquabis leoni sic manenti?" Dicit Dimnes: "Scio quid
dicis et verum est; sed cognosco proximiores nostros non fuisse tales ab
inicio, et ascenderunt postea. Volo ergo ascendere et cum eis incipere,
quia dicitur quod omnis intendens ad imperialem portam, abiciens superbiam,
ferocitatem domans et lesuras sustinens et omnibus se humilians facile
poterit imperatori appropinquare". Ait Kililes: "Pone quod imperatori appropinquasti:
quomodo poteris invenire graciam aput eum?" Et dixit Dimnes: "Cum appropinquabo
sibi et cognoscam motum usuum suorum et mentis et ipse voluerit facere
quedam se iuvancia, astabo sibi, serviam in opere suo et instruam eum,
ut magis ac magis delectetur in bono opere. Et si voluerit aliquod indecens
facere, revelabo ipsius rei nocumentum et iuvamen quod postea inde venire
poterit. Leo agnoscet et discernet me ab aliis, et hoc studiose operabor,
quia vir intelligens potest verum evacuare et mendacium firmare sicut peritissimus
pictor qui mutat et alienat veritatem, figurans introitum et exitum in
pavimento". Et Kililes ait: "Si hoc vis facere, oportet te observare propinquum
imperatori, quoniam scriptum est quod nullus sapientum debet audire hec
tria nec leviter hiis tribus salvatur, quia dictum est de appropinquacione
imperatorum, de recipiende pocionis temptacione et de credendis secretis
mulierum quia imperator similis est monti rupibus circumsepto et undique
duro vestigiis hominum + et pleno feris et leonibus: cuius montis ascensus
durus est, mansio autem labilis". Et Dimnes respondit: "Verum dixisti;
sed qui non gaudet periculosa temptare, non venit ad desideria sua; et
qui timet in omnibus, expers erit omnium bonorum, quia fertur quod hec
tria animi parvi subire possunt, scilicet imperialia et servicium maritimum
et subitaneum insultum inimicorum, nam duo loca destinata sunt magno et
prudenti viro: [aula regia,] conversacio abstinencium in deserto sicut
elephanti qui in deserto fuit vel conversatur in curia imperatoris". Et
Kililes dixit: "Non assencio tecum in hiis, sed facias quod vis". 10.
Dimnes vero pergens ad leonem adoravit eum. Leo vero interrogavit eum:
"Quis es tu et quid queris et ubi tantum temporis conversatus es?"
Et Dimnes respondit: "Cottidie assisto imperialibus ianuis, sperans inde
aliquem honorem adipisci +, sciens quod multis opus habet imperator. Et
oportet quod recipiat magnos et parvos, nam [hii] multociens iuvant imperium
sicut lignum iacens in terra derelictum, magno tamen edificio aliquando
necessarium est". Audiens leo hunc sermonem circumstantibus se dixit: "Bonus
et intelligens et racionabilis homo non cognoscitur nisi per sermonem,
sicut ignis in terra coopertus, cum [in] propatulo egreditur, opus suum
operatur". Cognoscens Dimnes quod leoni placeret, dixit: "O imperator,
decet omnes assistentes imperatori notificare omnia decencia et utilia,
et tunc imperator reddet unicuique pro meritis suis, sicut quedam grana
diversa iacencia sub terra non revelantur, nisi super terram germinaverint:
ita nullus homo cognoscitur qualis sit, nisi ex propriis dictis.
Decet imperatorem ut nec ornamenta capitis ponat pedibus nec pedum capiti,
+ nam oportet imperatorem discernere eos qui sub ipso sunt sicut comestabulum
milites et pontifices decet discernere racionabiles viros et honestos,
quia imperatores non agminibus subiectionem dirigunt, sed prudencium virorum
electione, sicut et parvi iacincti preciosiores sunt lapidibus magnis.
Et non decet imperatorem vilipendere quendam de minimis, nam parvum non
est quando magnum defert. Ideo oportet imperatorem non eligere nobiles
generacione tantum, sed dignos sermone et iuvare valentes, nec sufficiunt
sibi tantum hii qui circa ipsum sunt, sed vocet qui sunt a longe, sapiencia
et doctrina ornati, pro esse cum eo; nihil enim propinquius est suo corpore,
sed quando evenit ei infirmitas, querit medicos et pociones et alia necessaria
ad expellendum illam infirmitatem. Et [mures] qui sepius permanent in imperialibus
domibus, non sunt propterea propinquiores ei; accipiter silvester de lucro
suo portatur, recipitur, diligitur et vocatur". Imperator vero verbis suis
stupefactus assessoribus suis dixit: "Non oportet dumtaxat exempla videre
aut probos homines, licet sint infime fortune, sed unicuique tribuere pro
dignitate sua, eciamsi displiceant". Videns ergo Dimnes motum leonis mitem
circa ipsum, locutus est [ei] privatim dicens: "O imperator, quid est hoc
quod per tantum tempus inmobilis permansisti, non tendens alias more solito?"
Placuit ergo leoni timorem suum ei patefacere et dixit: "Audivi mugitum
thauri et factus sum trepidus, timens valde corpus suum esse forcius pro
magnitudine illius vocis meis viribus +". Respondit Dimnes: "O imperator,
+ 12. + si placet dominacioni tue, ego vadam et conducam illum +
14. et subiciam eum potestati tue et erit tibi de cetero subditus".
Letatus igitur leo in hiis valde precepit ei ut festinaret et quod promisit
adimpleret. 15. Dimnes autem pergens ad thaurum fiducialiter ei
dixit: "O thaure, imperator omnium ferarum leo misit me, ut ducam
te ad ipsum. Si cito ad eum festinaveris, erit tibi placidus, eo quod hucusque
non fuisti cum eo et quod negligens fuisti ei obviare; quodsi moram feceris,
omnia que de te sunt procul dubio pandam ei". Ait thaurus: "Quis est iste
leo qui te ad me misit et ubi manet?" Respondit Dimnes: "Imperator est
omnium ferarum et in hoc loco cum suo exercitu manet". Thaurus vero timens
secutus est eum, usque dum pervenit ad leonem et genu flexo adoravit
eum. 16. Qui videns eum in domum eum benignissime assumpsit
et interrogavit de hiis que de eo erant. Bos autem nunciavit ei omnia de
se. Leo promisit ei omne bonum et previdens que facturus esset preposuit
eum omnibus que sub illo erant. 17. Quod videns Dimnes invidit ei
et non paciens hoc patefecit ipsam invidiam Kilile et dixit: "Nonne miraris
que contra me ipsum operatus sum? Ego enim volens adiuvare imperatorem
me ipsum lesi et sum deceptus, conducens ei thaurum et a mea dignitate
sum separatus". Et Kililes ait: "Passus ergo es adinstar heremite:
18. Nam cuidam heremite data sunt ab imperatore vestimenta
preciosa plurima. Que videns quidam fur venit ad eum fraudulenter et ait:
"Volo fieri discipulus tuus et esse tecum et imitari vestigia tua et opera
tua facere". Et post paucos dies inventa oportunitate auferens vestimenta
nocte fugit. Mane vero surgens monachus cepit persequi
eum. 19. Et in ipso itinere vidit duos hircos inter se pugnantes
usque ad sanguinis effusionem. Et ecce vulpecula lingebat sanguinem et
se adinvicem percucientes occiderunt eam. 20. Et heremita veniens
ad civitatem nec oportunum hospicium invenire valens hospitatus est in
domo cuiusdam meretricis que habebat ancillam secum meretricantem et compacientem.
Ancilla autem habominabatur dominam suam et domina odio habebat ancillam.
Cogitavit domina interficere ancillam et amasium eius in ipsa nocte. Ancilla
et amasio fortiter a domina sero inebriatis et pre vino dormientibus domina
in quadam arundine preparatam habuerat pocionem ponensque arundinem in
anum illius, ut exsufflaret venenum ad intestina, retrahens flatum reversa
est pocio in guttur eius et se ipsam interfecit. 21. Et hec omnia
vidit heremita. Qui mane surgens hospitatus est in domo cuiusdam scarparii
qui invitatus extitit a quodam amico suo. Precepitque uxori sue ut domi
maneret et hospiti benefaceret. Que habebat suum amasium et lena eius erat
uxor cuiusdam flebotomarii. Recedente vero scarpario a domo dixit uxor
scarparii ad lenam: "Vade cito et conduc amasium meum et dic ei quia vir
meus absens erit hac nocte". Facto autem sero venit adulter et sedebat
iuxta ianuam. Et ipso sedente ecce scarparius valde ebrius intravit domum
et, cum vidisset adulterum, conturbatus est valde. Et capiens uxorem ligavit
eam in quadam columna et fortiter eam verberans obdormivit. Et eo dormiente
ingressa est ad uxorem eius lena dicens: "Ecce amasius tuus ad ianuam residet.
Quid vis ut faciat?" Dixit ei; "Nonne vides quod mihi contigit? Et tamen
rogo te ut me absolvas, et te hic liga, quousque ad amasium meum vadam,
et cito revertar ad te eritque mihi magnum remedium". Quod et lena fecit.
Excitatus scarparius uxorem suam vocabat. Lena autem non respondebat, ne
ab ipso cognosceretur. Indignatus scarparius accipiens cultrum amputavit
[ei] nasum, credens eam esse uxorem suam et reversus in lectum suum obdormivit.
Reversa vero est uxor eius scarparii et videns quod contigit lene, eam
absolvit et se eiusdem vinculis ligavit. Lena vero accipiens nasum ivit
domum. Et hec omnia vidit heremita. Uxor autem scarparii cepit clamare
fortiter contra maritum et dicere: "O domine deus, o domine deus! Si iniusta
passa sum a viro meo, nasus meus consolidetur". Et clamans voce magna dixit
viro suo: "Surge, fatue, surge et vide miraculum quod deus fecit in me
et qualiter dei misericordia nasus meus consolidatus est". Et dixit ei
vir: "O malefica, que sunt ista que dicis?" Et accendens lucernam invenit
eam sanam, et illa magis contra eum clamabat. Et ille plorans et
multum penitens cum lacrimis cepit eam rogare ut sibi parceret, cum
iuramento promittens nunquam eam offendere. Et ita concordati sunt.
22. Uxor autem flebotomarii pergens ad domum suam machinabatur qualiter
posset suum dedecus tegere. Cuius vir matutino consurgens tempore ait uxori
sue: "Da mihi instrumenta mea, ut vadam ad stacionem et operer cum eis".
Et illa surgens dedit ei solum rasiolum. Et vir iratus proiecit ei rasiolum
et iterum omnia instrumenta quesivit. Et illa similiter solum rasiolum
porrexit, et ipse magis iratus proiecit eum sibi. Et illa magna voce clamans
ait: "Nasus meus amputatus est". Et ad hec amici sui congregati sunt +
et dixerunt: "Qua causa hoc fecisti?" Et non habens excusacionem, iudicatus
extitit puniendus. 23. Et veniens heremita dixit iudici: "O fili
mi, scias quia fur furatus est vestimenta et hirci occiderunt vulpeculam
et domina ancille se ipsam occidit et hic non amputavit nasum uxori sue.
+ Et ego dicam qualiter omnes operati sunt". Et annunciavit ei omnia.
24. Dixit Kililes ad Dimnem: "Sic te ipsum lesisti; sed tamen quid
vis facere?" Respondit Dimnes: "Volo manere in primo ordine, nam oportet
intelligentem tria hec considerare prospera, adversa et futura: primo adversa
fugere et prospera sequi, secundo considerare prospera presencia et abiecto
malo eligere bonum, tercio prospicere et intueri integrum futurorum bonorum
et ita ordinare esse suum. Ergo racionatus sum primum esse meum nec inveni
alium exitum in ordinacione mea nisi ut interficiam thaurum per fraudem,
quia hoc est mihi proficuum". Et Kililes dixit: "Nullum nocumentum affert
leoni propinquitas thauri, sed de eo ornatur curia eius". Et Dimnes
respondit: "Leo omnino adhesit ipsi, omnes alios vilipendens, nam pro hiis
[sex] imperator annihilatus est et erit ei deterius: si neglexerit que
sunt in tempore necessaria, et si efficitur mollis ubi oportet eum esse
fortem, et si pro adulacionibus ostendit se mordacem, et nisi assenserit
consiliis sapientum et intelligencium subiectorum suorum et confirmaverit
subiectos suos in amore suo, et vicerit desideria cogitacionis sue et subiecerit
sibi furorem suum et precipue in tempore mutacionis sue, regnum suum stare
non poterit sicut decet". Et Kililes dixit: "Quomodo poteris ledere thaurum
te forciorem et magis habundantem amicis et subiectis?" Et Dimnes: "Non
aspicias parvitatem meam, sed potenciam meam, nam victoria [non] sequitur
potenciam et vires corporis, et plurimi fortissimi a debilibus et despectis
sunt victi,
25. sicut dicitur de quodam corvo qui habebat nidum in foramine
cuiusdam montis prope quendam magnum serpentem. A quo serpente omni anno
iniusta paciebatur, scilicet quia orbabatur filiis. Tandem corvus perrexit
ad quendam licopantherum et ait illi: "Frater, te volo habere hodie meum
consiliatorem, nam scis quid pacior a serpente, quia videtur mihi bonum
ut eo dormiente aggrediar, ut exorbitem eum". Licopantherus dixit: "Non
habes bonum consilium, sed inquiramus aliud ingenium, ut serpens disperdatur
et tu maneas illesus, ne paciaris quod passus est cignus, 26. quia
dictum est quod
quidam cignus apud stagna habitans multitudinem piscium habencia,
et exsenivit et ob senectutem piscari non poterat. Unde fame coactus abiit
in montana. Et cum ascendisset, obviavit cancro tristis et humiliatus.
Cui ait cancer: "Utquid apparuisti mihi tristis et demissus?" Et cignus
respondit: "Tristem decet et dimissum me esse, primo quod mansi a puericia
mea in hiis stagnis copiose nutritus ex multitudine piscium ibi manencium,
et hodie vidi duos piscatores adinvicem loquentes et capientes consilium
qualiter omnes pisces de ipsis stagnis capiant". Audiens hec cancer cucurrit
et annunciavit piscibus. Pisces vero venerunt ad cignum et rogaverunt eum
dicentes: "Ecce opus habemus et de consilio tuo indigemus, nam vir sapientissimus
debet consiliari cum inimico suo; quandoque consilium utrique auxiliatur".
Ait cignus: "Non enim est aliud consilium nisi ut recedamus hinc; scio
enim alia loca stagnosa, valde magna et ad ambulandum fortissima". Dicunt
illi: "Transfer nos ad locum illum". Et cignus respondit: "Dubito, antequam
vos omnes transferam, piscatores venient, sed tamen pro posse meo incipiam".
Et incepit ducere unoquoque die quosdam de piscibus ad ripam montis et
eos ibi comedere; reliqui vero pisces putabant ut illi ducerentur ad locum
promissum. Quodam vero die cancer rogavit cignum ut portaret eum ad illum
locum sicuti unum de illis piscibus. Quem capiens cignus duxit eum ad ripam
montis ubi pisces comedebat, volens eum comedere. Videns autem cancer spinas
piscium quos comederat, existimavit se subiturum malam mortem. Dixit intra
se: "Si cigno me subiugavero, moriar; si cum eo luctatus fuero et vicerit
me, mortuus ero. Melius est autem honorifice mori quam inhonorifice vivere".
Et subito eum apprehendens in gutture necavit cignum.
27. Igitur, o corve, propterea hec narravi, ut studiose discas qualiter
multociens malus consiliator propriis laqueis suis capitur. Unde hortor
te diligenter incipere perdicionem serpentis eo modo quo docebo te: si
potes, alcius vola et explora aliqua ornata vestimenta mulierum et aufer
illa et fac ut videaris et repone in nido serpentis. Et querentes eo venient
et invenient serpentem et eum occident". Quod faciens corvus hoc modo vindicavit
se de serpente.
28. Ad hec Dimnes dixit Kilile: "Hec omnia tibi narravi, ut cognoscas
sapienciam esse forciorem viribus". Ait Kililes: "Nisi thaurus cum viribus
haberet sapienciam, hec que dixi et dicturus sum non tibi narrarem. Scias
eum esse sapientissimum". Et respondit Dimnes: "Verum est, sed in hoc superabo
eum quod de multis se mihi credidit et fiduciam habet in me, sicut lepus
olim leonem vicit.
29. Dicitur enim quod lepus stabat in loco quodam stagnoso
et herboso ubi multa ferarum agmina habundanter manebant, [vexata] solo
timore quem habebant de leone. Igitur inter se consiliati [omnes] venerunt
ad leonem et dixerunt ei: "O imperator, inter nos vidimus, ut liberemus
te ex periculis et angustiis et acquiramus securitatem; nam, o maxime imperator,
unoquoque die maximo sudore et labore de nobis multum venaris. Nos autem
nescientes terminum nostrum et quem sis venaturus, qualibet die magno timore
afficimur. Ergo cogitavimus oportere nos unoquoque die, si tibi placet,
presentare mense tue unum de nobis". Quod multum placuit leoni, et per
longum tempas sortem inter se mittentes eum presentabant leoni super quem
sors ceciderat. Sors cecidit super leporem et dixit lepus ad eos: "O fere,
si mecum cooperari vultis, liberabo vos de hoc fortissimo periculo". Et
omnes una voce dixerunt: "Faciemus quod vis". Et ait lepus: "Precipiatis
illi qui me debet ducere ad leonem ne multum festinet in eundo, sed cum
prope erimus, occultabit se". Fere autem hoc fecerunt. Mora autem faciente
lepore leo magis fame accensus rugiebat et ut vidit leporem venientem,
magno furore dixit ei: "Cur tantam moram fecisti nec velociter sicut alii
venisti?" Respondit lepus: "Conducebam tibi leporem pinguissimum et obviavit
nobis quidam leo et per vim mihi eum abstulit, et prohibui eum ex parte
tui et propter hoc voluit me occidere. Testes ibi invocavi et noluit
acquiescere prohibicioni mee. Et decet te de eo vindicare qui [in] imperio
tuo vilipendit prohibicionem meam ex parte tua factam et qui frangit securitatem
tuam vi". Et dixit leo: "Ubi est?" Respondit lepus: "Introivit in puteum;
si tibi placet, ostendam eum tibi". Et furibundus leo dixit: "Eamus". Et
lepus conduxit eum ad puteum altissimum et commovit eundem leonem ut se
inclinaret et videret illum leonem. Et lepus submittens se leoni ei dixit:
"Vide, domine, ecce leo raptor". Et lepus ostendit ei imaginem ipsius et
suam in aqua. Quibus deceptus precipitavit se leo in puteum et necatus
est.
30. Kililes dixit: "Sic poteris destruere thaurum, ita ut non noceas
leoni, nam alia contigerunt mihi et tibi ex propinquitate thauri et leonis
que minime previdimus. Et si hoc facere non potes, desiste ab inceptis,
quia quod credis facere difficile est et ad faciendum durum".
31. Una autem dierum ingressus est Dimnes ad leonem plenus angustia
et tristicia et adoravit eum. Leo autem volens scire racionem sue
passionis interrogavit eum. At ille respondit: "Contigit tibi et mihi quoddam
inportunum quod celare non possum, quia oportet dilectum ab imperatore
manifestare ipsi ea que dicerentur, eciamsi contraria sunt ei. Et tunc
multo magis diligendus est homo, quando talia dicit que ad honorem et vitam
domini sui pertinent et debet computari inter privatissimos suos. Ergo,
o imperator, ego cognoscens te esse ornatum sapiencia et intelligencia,
confisus loquor et sine timore que dicturus sum. Scio enim quod non dubitabis
de meo purissimo servicio et credo quod non erunt tibi incredibilia verba
mea, nam, ut sencio anima mea pendet de anima tua, et ideo non est mihi
necessarium nihil tibi occultare de hiis que ad te pertinent vel iuvant,
sicut non oportet infirmum medico celare infirmitatem suam nec pauperem
occultare paupertatem suam amicis suis. Didici enim a quadam credenda persona
quoniam thaurus privatim locutus est principibus tuis et dixit eis: "Ignoratis
crudelitatem leonis et ferocem eius animum et quanta impietate plenus sit
et homo sanguinolentus et multos de vestris consanguineis interfecit, et
nos illud idem expectamus; sed si vultis, vindicemus nos de eo. Ego autem
eius sapienciam et potenciam temptavi et multis indiciis vidi et cognovi
eum debilem et, si vultis, poteritis eum interficere". Unde notifico tibi
hec, eo quod prepreposuisti eum omnibus superbiaque elatus cogitat usurpare
tuum imperium. Unde oportet eum destruere, quia talia facere conatur, antequam
sue cogitacionis perveniat ad effectionem. Et hoc facto cessabunt mala
consilia, nam sapientes et intelligentes evitant casus impios et malos
et minus sapientes incidunt multociens in adversis, sed tamen considerant
qualiter ab eis liberentur, sicut est in proverbio de tribus piscibus.
32. Dicitur enim quod quoddam magnum stagnum coniunctum erat
cuidam flumini. In quo stagno tres pisces manebant quorum unus erat astutissimus,
alius minus, tercius stultus. Contigit autem quadam die [duos] piscatores
inde transire +, ut prehenderent pisces qui erant inter fluvium et stagnum.
+ Quod videns piscis [minus] astutus dixit intra se: "Heu! quantum penitui,
qua non aspexi hucusque mihi decencia loca. Heu! talis est finis negligencie.
Quale ingenium mee salutis inveniam quod raro invenitur in instanti periculo?
Attamen pro posse meo incipiam, quia multociens ingenium bene procedit".
Et hiis dictis ut ypocrita finxit se mori ferebaturque superius super aquas.
Et credentes piscatores eum esse mortuum proiecerunt inter stagnum et fluvium.
Ille autem assiliens proiecit se in flumen et salvatus est. Stultus autem
piscis sepissime caudam movens, huc et illuc assiliens in retibus captus
est.
33. Et leo dixit: "Cognovi exempla tua; sed non videtur mihi thaurum
aliquid mali sustinere a me pro quo debeat contra me dolum committere".
Dimnes respondit: "Certum est quod thaurus a te nihil mali passus sit,
sed tamen preparavit tibi contrarium, nam adeo eum exaltasti quod non intendit
ascendere in alium gradum quam solum ad tuum, nam si sapiens esset, sufficeret
ei quod fecisti, quia vir prudens primum conatur cum paciencia de gradu
in gradum ascendere, quousque perveniat ad illud quod desiderat. Sed iste
qui ita cito est exaltatus, non querit aliud nisi quod regnum tuum auferat
a te, et facit sicut ypocrita qui obedit principibus et est omnibus curiosus
et vult omnibus placere; sed si adeptus fuerit quod intendit, sursum ad
propriam naturam converti properabit sicut canis ligatus qui abstinet,
quousque ligatus est, et cum solutus fuerit, querit stercora, eciamsi satur
esset carne parvissima. Scis, o imperator, quia qui non recipit ab amicis
dicta gravia, assimilatur infirmo nolenti pociones amaras et conferentes
sibi sanitatem, et non intendens preceptum medici factus est recidivus,
et erit homini illi novissima infirmitas peior priore. Idcirco in
hiis intendere debes et cum paciencia suscipere ea que ab amicis tuis tibi
notificantur et opere comperies bonum finem postea. Certe oportet imperatorem
non superbe et elate intendere consilia principum suorum, quia dicitur
quod homo discretus debet assentire consiliis amicorum suorum et divitum
qui magno labore divicias acquisierunt. + Et dicitur quia melius est dormire
super serpentes et ignem quam supersedere consiliis contra animam suam
agencium". Ait leo: "Pacifica dicis: sed qua audacia poterit me thaurus
ledere qui pascitur herbis, ego autem sanguineus sum et maxime, cum ipsius
caro sit mihi cibus?" Et Dimnes respondit: "Non decipiaris in hoc intellectu,
nam si thaurus nequierit destruere te per se ipsum solum, faciet hoc et
per alios, quia dicitur quod non debes hospitare ignotum nec credere salutare
tuum ipsi, quousque voluntatem eius agnoveris, ne paciaris quod passus
est pediculus.
34. Dicitur enim quod quidam pediculus diu nutritus fuit in
sanguine cuiusdam viri et nunquam eum mordebat nisi quando dormiebat. Quadam
vero nocte hospitatus est quidam pulex aput eum et indiscrete mordens et
vulnerans dormientem excitavit eum. Qui statim surgens et inquirens stragula
sua invenit pediculum et strictis unguibus occidit eum. Pulex vero assiliens
huc et illuc evasit.
35. Ergo si non times de thauro, caveas ne qui sub te sunt rebellent
tibi". Et leo credens dictis eius ait: ["Et quid faciam? Et Dimnes:] Dens
lesus et dolens non poterit sanari, nisi eiciatur, et lesio cibi nocentis
per vomitum expellitur". [Ait leo]: "Ergo dabo sibi licenciam eundi quo
voluerit". Et Dimnes + ait: "Si hec dixeris thauro, statim percipiet et
surget ad rebellandum tibi, nam sapientissimi imperatores palam puniunt
eos qui palam resistunt, et qui privatim peccant, privatim ab eis puniuntur".
Leo respondit: "Si imperator ob solam suspicionem infert alicui subiectorum
suorum penam vel dedecus non patefacta culpa, sibi dedecus affert". Et
Dimnes dixit: "Cum ingreditur thaurus ad te, sis paratus, nam ex prima
oculorum suorum inspectione cognosces malum consilium sue mentis et malam
eius voluntatem, nam videbis eum tremebundum et trepidum in omnibus membris
et circumspicientem a dextris et a sinistris et cornibus cupientem percutere".
Ait leo: "Si talia signa videro, credam verbis tuis". Disposuit ergo Dimnes
ire ad thaurum et excitare eum adversus imperatorem nec hoc facere voluit
sine noticia leonis, ne leo fraudem ipsius perciperet. Et dixit ei: "O
imperator, si precipis, ibo ad thaurum, ut explorem voluntatem eius, nec
poterit me decipere, quia cognoscam animam eius in primis verbis suis".
Et dixit [leo]: "Vade".
36. Et abiens vidit thaurum et ivit ad eum tristis et angustiosus.
Thaurus vero pacifice et letus eum recepit et interrogavit eum propter
moram quam fecerat et ait: "Certe causa tue more mihi bona est". Et Dimnes
respondit: "Mora bona est homini qui non sibi dominatur, et qui sub dominio
est, non potest evadere suum infortunium. Et quis manet aput principes
vel serviens est imperatoribus et ab eis discedit illesus? Nam curia assimilatur
+ scolis ad quas pueri accedunt et discedunt et alii loco ipsorum substituuntur.
O thaure frater, scis stabilem amiciciam que inter nos fuit et est et quomodo
fui tibi causa noticie leonis quam feci te adipisci propter dilectionem
quam ad te habeo. Et ideo sensi contrarium tuum et non potui tollerare.
Et scias pro certo quoniam audivi a quibusdam fidelissimis et veracissimis
amicis meis quoniam leo dixit privatim quibusdam subiectis suis: "Iste
thaurus est impinguatus et delicatus; oportet ut eum comedamus". Quod audiens
dolui et veni, ut mentem eius tibi manifestem, quatinus cogites de salute
tua". Audiens hec thaurus tristis effectus est et ait: "Quid mali feci
vel cogitavi contra leonem vel aliquem subiectorum suorum, ut adversus
me talia cogitaret? Sed mali homines qui circa ipsum sunt, invidia commoti
super me mala locuti sunt, nam sermo malorum solet parare malas suspiciones
aput bonos". Et Dimnes respondit: "Vera [non] est [hec] causa tue suspicionis
quam cogitas, sed quoniam leo est instabilis, non habens amicum nec constans
in amicicia et multum crudelis, primo dulcis et postea amarus". Ait thaurus:
"Bene dixisti, quoniam ego primum gustavi dulcedinem eius, sed modo perveni
ad amaram et mortiferam ipsius pocionem. Sed nunc quid me oportet facere
aput leonem sanguineum, solitum devorare multos in pratis, cuius mens avida
me ad talia duxit? Et passus sum sicut insipientes apes que presidentes
floribus nymphee nec putantes inde separari non inde discedunt nisi quousque
foliis implicantur et necantur, et sicut cui non sufficiunt parva huius
seculi. Et illi qui non provident futura nec aspiciunt ante et retro, pacientur
sicut et musce que non sufficientibus illis deliciis arborum et florum
que in regione sunt circumvolant sordidas aures elephantis +". Et Dimnes
ait: "Dimitte multa verba et intendas ad te iuvancia et invenies consilium
quo liberari possis a morte". Et thaurus dixit: "Certe mens leonis simplex
est; sed malivoli qui circa ipsum sunt non dimittunt eum manere in bonitate
sua, et talis congregacio, licet sit impotens, multociens occidit innocentem
et sanctum sicut lupus, corvus et ursus.
37. Dicitur quod leo quidam erat in quadam amena foresta iuxta
quam erat via parva, et erant ibi tres fere se adinvicem multum diligentes,
scilicet lupus, corvus et ursus. Contigit autem ut negociatores quodam
tempore illic transirent quorum camelus unus ibi remansit. Qui ingrediens
ad leonem adoravit eum et annunciavit ei omnia de se. Dixit ei leo:
"Si vis in curia mea conversari, concedimus tibi pacem et diu vives sine
cogitacione et omnibus diebus vite tue eris in tranquillitate". Et mansit
ibi camelus. Una autem die exiens leo ad venandum obviavit elephanti et
cum eo pugnans fortiter leo vulneratus est et reversus iacebat occupatus
in infirmitate, non valens se movere de uno loco ad alium. Defecerunt sibi
cibaria et leo famescens dixit feris: "Ut puto, derelicti sumus". Responderunt
ei: "Nos quidem de nobis ipsis possumus cogitare; sed tamen [de te] maximum
habemus dolorem et non possumus invenire viam qualiter tibi auxiliaremur,
eciamsi nos ipsos ledere deberemus". Dixit leo: "De fidelitate vestra certus
sum; sed per diversa loca segregatim pergite: forsitan vobis et nobis necessaria
invenietis". Illi autem hoc audientes abierunt et consiliati sunt inter
se, dicentes: "Quid est inter nos et camelum herbis pascentem et alterius
nature? Sed si bonum vobis videtur, dividamus camelum a nobis et demus
eum leoni ad comedendum". Ait licopantherus: "Durum est hoc dicere leoni
pre multis promissionibus ab eo camelo factis". Ait corvus: "Manete vos
hic; ego vadam ad leonem". Et ut vidit eum leo, dixit: "Forte invenisti
aliquid aut penituit te ire?" Respondit corvus: "Quomodo me penituit, cum
sim paratus pro te mori? Sed si placet te nos audire, libenter refocillamus
te". Leo dixit: "Quomodo?" Corvus ait: "Comede camelum qui inter nos conversatur".
Et leo furibundus ait: "De pravitate et crudelitate tui corporis hec procedunt.
An nescis pacta et convenciones quas cum camelo feci? Non debes mihi talia
dicere, cum mihi imperiale non sit". Ait corvus: "O imperator, recte iudicasti;
sed expedit unam animam dare pro tota domo et domum pro civitate et civitatem
pro provincia et provinciam pro regno. Et tu et nos hodie debilitamur in
instanti necessitate, et nos inveniemus tibi viam qualiter a nemine reprehendaris".
Et hec dicens rediit ad socios et anunciavit eis que dixerat leoni et que
ab ipso audierat. Et illi talem intellectum invenerunt ut communiter omnes
veniant cum camelo ad leonem, ut unusquisque offerat se in cibum leoni,
et unus pro altero respondebit excepto camelo. Et sic venerunt ad leonem
et ait corvus: "Prorsus, o imperator, videmus te plurimum infirmitate gravatum
et fame occupatum, et nos dei gracia bonis tuis factis fortunati sumus
et ego non habeo quid offeram tibi nisi memetipsum: rogo te, comede me."
Responderunt alii: "Quiesce, quia es parvus corpore et non talis habundans".
Et ursus dixit: "O imperator, ego ero hodie tibi cibus sufficiens". Respondit
lupus: "Sile et tu, nam fetens est corpus tuum et cibus indecens; ego autem
ad hec paratus sum et voluntarius". Et ait corvus: "Quid est hoc? Faciat
de vobis quid voluerit". Existimans camelus oportere respondere sicut alii
ait: "O imperator, ego sum in carnibus habundans et cibus dulcis cupienti."
Et omnes una voce dixerunt: "O camele, vere bene dixisti". Et occidentes
diviserunt eum.
38. Timeo igitur ne mihi ita contingat a subiectis leonis, licet
ipse leo nolit perdicionem meam; sed timeo quia ‘gutta lavat lapidem non
vi, sed sepe cadendo’. Preparabo me contra leonem; non enim tanta merces
tribuitur oratori quanta hylari datori +". Ait Dimnes: "Neminem oportet
per se ipsum subire pericula, quia sapiens vir invenit omne ingenium ad
prelium pertinens, postea incipit. Unde non oportet inimicum tuum annihilare,
eciamsi sit insipiens et impotens. 39. Ergo audi me pacifice tibi
loquentem, nam qui dicta iuvancia ab amicis non recipit, pacietur quod
passa est sirena maris ab ave quadam que vocatur alkion". Ait thaurus:
"Quid ei contigit?" Respondit Dimnes:
Dicitur quod in litore maris habitabat quedam avis alkion cum uxore
sua. Cui adveniens tempus pariendi, dixit viro: "Si placet tibi, inveniamus
locum forciorem hoc in quo possumus facere nidum et parere in eo et erit
nobis utile, nam timeo ne forte crescente mari veniat sirena et tollat
filios nostros". At ille locutus est: "Iste locus est herbosus et aquosus
et nobis aptus parere". Dicit mulier: "Pacienter mihi intende: si hic moraturi
erimus, ledemur a sirena". Ait ille: "Non hoc faciet, ne similia paciatur".
Dicit mulier: "Forte credis expavescere sirenam? An nescis vires tuas,
quia vir sapiens agnoscere scit potenciam suam. Tamen audi me et
recedamus ab hoc loco, nam certum est: qui non audit pacificos consiliatores
suos, pacietur quod passa est testudo.
40. Quia dictum est quod in quodam fonte conversabantur due
anates, et erat ibi testudo, adinvicem se diligentes. Una autem dierum
defecit aqua in illo fonte. Propter quod cogitaverunt anates illinc discedere
et ad aliam aquant ire. Et volentibus inde discedere dixit eis testudo:
"Vobis certe non est cure propter huius aque defectionem recedere, sed
mihi misere, quia nullum vite exitum habeo aliunde; sed portate me rogo
hinc". Responderunt anates: "+ Te non movebimus". Et iuravit eis testudo.
Et anates levantes virgam a terra preceperunt testudini se in medio virge
dentibus apprehendere et nullomodo os suum aperire, quousque ad aquam venirent.
Et unaqueque earum virga caput apprehendens cum eadem virga testudinem
in altum levaverunt. Contigit autem quod quidam tunc per illum locum transirent.
Et videntes illum testudinem elevatum admirati sunt, dicentes: "Videte
monstrum, videte testudinem ferentem se in aera inter duas anates". Audiens
hec testudo ait: "Volo sine vestra voluntate". Et aperiens os, hec dicens,
cecidit in terram et fracta est.
41. Et alkion dixit: "Cognovi quod mihi ostendisti, sed tu hic pare,
non timens sirenam". Et ea pariente venit mare et veniens sirena cepit
pullos eorum. Et dixit illi uxor: "O vir, + ecce venit super nos tristicia".
Et ille ait: "Dixi et iterum dico quia, si quid sinistrum ab ea passi fuerimus,
statim meritum accipiet". Ivit ergo ad parentes suos et notos et amicos
et notificavit eis que passus est a sirena et dixit eis: "Rogo vos ut mihi
auxiliemini et vindicetis me de ea, qui estis unius generis mecum et quibus
possunt contingere similia". Et responderunt ei dicentes: "Nos quidem auxiliatores
vestri esse volumus et in quantum potuerimus, eam delebimus." Ait alkion:
"Precor vos omnes ut insimul eamus et rogemus omnia volatilia, ut in hiis
nobis auxilientur". Et euntibus responderunt omnia volatilia: "Nos erimus
ad vestrum auxilium, sed tamen quid ei nocere possumus?" Et ait alkion:
"Precor vos omnes ut insimul eamus ad fenicem, imperatorem nostrum, et
magnis vocibus ad eum clamemus, ut vindicet nos de illa". Euntibus illis
ad imperatorem et clamantibus imperator eis apparuit. Ipsi autem annunciaverunt
ei omnia que sibi contigerant et rogaverunt eum ut vindicaret eos de sirena.
Quod eis promisit. Audiens hec sirena et timens imperatoris pugnam reduxit
filios alkion ad nidum.
Hec omnia tibi retuli, ut cognoscas quod non oportet te resistere leoni
nec in hiis tibi assencio". 42. Thaurus respondit: "Non ita turpiter
incipiam perdicionem leonis". Ait Dimnes: "Si videris in leone tanta furoris
signa, scilicet oculos furiosos et sanguinolentos et frequentem motum caude
et statum corporis similem, dicta a me credes".
43. Post hec intravit thaurus ad leonem viditque eum mutatum,
sicut Dimnes predixerat. Signis patefacientibus furore plenus ait thaurus:
"Magis pium est manere cum serpentibus quam cum imperatore". Et paravit
se contra leonem. Cognoscens ergo hoc leo surrexit et interfecit thaurum.
44. Et erat ibi Kililes, quando leo interfecit thaurum. Qui dixit
Dimne: "Vides quantas inseruisti fraudes et ad perficienda hec omnia certe
vituperasti leonem et dispersisti thaurum et dissociasti unitatem milicie.
An nescis quod sapientissimus omnium consiliatorum de pugna non consilietur
imperatori, si pacifice regnum suum tenere possit, et maxime ubi inimici
potenciores sunt ei? Nam sapiencia multos superat. Igitur ego elacionem
videns, arroganciam et animi tui avariciam cognovi te talia audacem. Nihil
aliud imperatores dispersit nisi [verba] audire et recipere de talibus
qualis tu es, quia intelligencia adornat verbum, iusticia rectorem, hylaritas
datorem, pulcritudo esse corporis et divicie sunt ille que largiuntur generositatem.
Et decet bonum promittentem bonam sequi dacionem et sanitas et leticia
est tuta. Quibus omnibus invigilans imperator permanet sapientissimus,
et minus intelligens inebriatur sicut contingit nocticorancium [oculis]
in [luce] huius diei. Imperator autem hiis subiectis fortunatus assimilatur
aquis clarissimis, et si malos habet consiliatores, assimilatur aquis habentibus
cocodrillos a quibus abstinet homo, siti licet ardeat. Sed tu nihil aliud
voluisti nisi appropinquare leoni, et imperium a circumstantibus sustinetur
sicut mare [non] cognoscitur nisi per undas, et ideo navigantibus videtur
periculosum; nam inutile est simulate diligere et malum est observare que
competunt amicicie, et sapientissimum est lesionem aliorum amplecti tanquam
proprium iuvamen. In hiis omnibus ideo adiungo tibi cautas admoniciones,
quia timeo ne submergaris, nisi me audieris, quia dicit sapiens: Increpa
sapientem et diliget te, et insipientem et odio habebit te, 45.
sicut contigit cuidam corvo, quia fertur quod
symei in quodam monte yemali tempore manentes et duro frigore occupati
viderunt vermem lucidum et putaverunt esse ignem et fortiter in eum sufflabant.
Videns eos corvus in vanum laborare ait: "O vos, ne decipiamini, quia quod
adiacet, vermis est et non ignis". Et ei [non] obaudientibus appropinquavit
eis. Et quidam videns eum descendentem dixit ei: "Ne in vanum labores nec
incipias aliquando [curvum] rectum facere nec insipientem sapientem; nemo
enim semen super lapidem spargit". Corvus autem non subiciens se admonicionibus
illius appropinquavit ad symeos. Qui ipsum capientes devoraverunt.
46. Sic et tu victus avaricia et malicia non audisti admonicionem
meam et pacieris quod passus est quidam ingeniosus.
47. Nam dictum est quod
quidam scolasticus et alter ingeniosus habuerunt omnem societatem et
amiciciam. Et cum insimul ambularent, invenerunt thesaurum plus quam mille
talenta auri. Dixit scolasticus ingenioso: "Dividamus aurum equaliter".
Respondit ingeniosus: "Nequaquam, sed auferamus de illo quantum volueris,
residuum vero sub terra reponamus; et cum opus habuerimus, paulatim auferamus
de eo quantum nobis fuerit necessarium, nam tali modo diu inter nos comitas
servabitur et comitatem dilectio sequetur". Ad hec autem assensit scolasticus
et occultaverunt aurum sub quadam arbore magna et densa multorum ramorum
et frondium. Et post aliquos dies ingeniosus occulte exiens abstulit totum
thesaurum sub arbore absconsum. Et post aliquantum temporis intervallum
ait scolasticus illi: "Frater, eamus et auferamus aliquam porcionem de
auro quod abscondimus". Et euntes, terram fodientes nihil invenerunt. Cepit
ingeniosus lacerare capillos, verberare pectus et improperavit scolastico
et vocavit eum furem ipsius thesauri. Scolasticus autem multa iurando dicebat
se aurum non fuisse furatum. Ingeniosus autem conquestus est ante iudicem
de scolastico et ait iudex: "Actor debet probare". Ingeniosus respondit:
"Ecce, domine, licet eadem arbor voce careat, erit mihi testis". Et pergens
ad patrem suum annunciavit ei omnia que contigerant et rogavit eum ut subintraret
arborem et interrogatus daret responsum et diceret quod scolasticus fuisset
aurum furatus, et promisit patri porcionem de auro. Pater vero cupiditate
ductus dixit: "Ego faciam hoc, sed cave ne propriis laqueis alligeris
et paciaris quod passus est cignus.
48. Quia dictum est quod quidam cignus manebat in quodam loco
prope serpentem et quociens pariebat pullos, serpens eos comedebat. Cignus
autem ob dulcedinem illius loci nolebat inde recedere. Quidam cancer audiens
dampnum eius dixit ei: "Quare video [te] sic tristem?" Cignus autem dixit
ei omnia quae passus fuerat a serpente. Tunc cancer ostendit ei quoddam
foramen oppositum foramini serpentis, dicens: "In hoc foramine est quedam
mustela que multum inimicatur serpenti. Perge igitur et porta pisces et
pone eos infra foramen serpentis et mustele, et egrediente mustela ad comedendum
pisces inveniet foramen serpentis et occidet eum". Hec faciente cigno exivit
mustela et comedit pisces; iterum est egressa mustela et non invenit pisces
nisi cignum; comedit eum et filios suos.
49. Hoc proverbium narravi tibi, o fili, ut scias quod ille qui
malis consiliis se crediderit, incidit in ipsos laqueos". Et filius ait:
"Ne timeas, pater, quia lucrati erimus mille talenta auri". Pater obedivit
filio, subintravit arborem et interrogata arbore a iudice quis furatus
esset aurum, responsum est scolasticum fuisse furatum. Audiens ergo iudex
vocem hominis intellexit fraudem et precepit ut arbor combureretur. Et
igne arborem comburente et super illum fumo perveniente [pater] magna voce
clamavit et egressus descendit et patefecit dolum. Qui una cum filio fortiter
a iudice penis afflictus, universum aurum reddiderunt et datum est aurum
soli scolastico.
Taliter ergo accidit malis et dolosis. 50. Sed ego semper timui
a lingua tua sicut a dentibus serpentis, eo quod semper manat venenum mortiferum.
Certe bene dixit sapiens quod fugiendum est a parentibus et a propinquis,
si mali sunt, sicut habemus de negociatore.
51. Dicitur quod quidam negociator iter arripiens deposuit
aput quendam consanguineum suum centum minas ferri. Et reversus a negocio
ad consanguineum venit qui ipsius oblitus reversionis ferrum vendiderat,
et dixit ei: "Redde ferrum quod aput te deposui". Respondit ille: "Recondidi
illud in quodam angulo, et licet mures illud comederint, non tamen cures;
libenter reddam, eo quod incolumis redisti; sed rogo te, epulemur hodie
simul et celebrabimus festum adventus". Et ille promisit. Et recedens ab
eo invenit filium eius et capiens eum induxit in domum suam et ipsum occultans
reversus est. Et ipsum inveniens depositarius interrogavit eum de filio
suo. Et ille respondit: "Vidi elevatum eum in aera a quodam accipitre".
Proclamans ille cum timore ait: "Vidistis unquam hominem deferri
ab accipitre?" Ait dominus ferri: "Eciam, ubi mures comederunt ferrum,
ibi elevantur homines ab accipitribus et elephantes in aera". Et ille erubescens
reddidit totum ferrum et recepit filium suum.
52. Ita erubescas qui mendacia loqueris, et de malis verbis semper
mala eveniunt, sicut amarus eciam fructus, si melle ungatur, nunquam dulcis
efficitur, sed in propria manet natura. Oportet ergo sapientem observare
societatem proborum virorum et fugere societatem malorum, nam sicut aer
flans loca odorifera replet odoribus +, ita verbis malorum et malivolorum
et insipiencium confunduntur auditores. Et ego scio quod pro hiis omnibus
que dico et moneo verba mea tibi displicent, quia semper dicta sapientum
gravia sunt iniustis +". 53. Et hec eo dicente statim leo penituit
de hoc quod fecit. Dimnes vero pergens ad leonem et videns eum angustiosum
ait: "Quid penites de hoc quod thaurum interfecisti? An ignoras quod, si
alicuius digitum morderet serpens, statim ille abscideret digitum, et membrum
vilipendit tanquam alienum, ne forte totum corpus contaminet?" Audiens
hec leo acquievit dictis illius et aliquantulum consolatus est.
54. Et dixit philosophus: "Sic est malivolus homo qui inmittit
discordias et certaciones inter amicos et facit eos adinvicem separari".
|
|