<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


C a p i t u l u m   I I

______________________________________


55. Dixit imperator philosopho: "Dic mihi quid contigit Dimne post occisionem thauri". Respondit philosophus:

56. "Quadam nocte exiit leopardus qui magister et fidelis consiliator erat leoni. Et explorans ianuas Dimnes audivit Kililem improperantem illi de tantis malis que operatus fuerat contra thaurum et dicentem non posse eum evadere manus leonis, cum perceperit leo fraudem quam fecerat. Hoc audiens leopardus intravit ad matrem leonis et dixit ei omnia que audierat. 57. Et lucescente die venit mater leonis ad leonem et videns eum tristem et angustiosum et penitentem de perdicione thauri ait ei: "Fili, penitencia et cogitacio nihil aliud operatur in homine nisi dolorem et obscuritatem sensus. + Video te angustiosum, quoniam occidisti thaurum innocentem, nam cum iustus sis, debueras discernere amorem quem in te habuerat thaurus, quia dicitur quod corda amicorum intra se adinvicem merita reddunt coniuncta. Dic ergo mihi quomodo diligebas thaurum". Leo respondit: "Thaurus semper erat mihi amantissimus et consilium suum erat utile et nullam de eo potui percipere suspicionem. Et nunc penitet me de morte eius et vere cogito eum innocentem fuisse in omnibus hiis que de eo dicta sunt. Sed fui deceptus verbis fraudulenti Dimne et eius mendacibus sillogismis. Sed rogo te, domina mea, annuncia mihi que de hiis omnibus audivisti +". Ait mater: "Audivi a quibusdam nostris fidelissimis quod Dimnes per invidiam quam habebat de thauro tibi mentitus est de eo". Et leo dixit: "Quis tibi hec annunciavit?" Respondit mater: "Oportet amicis fidem servare +". Et leo dixit: "Oportet hanc observare in aliis, sed ubi mens est patefactionis proprie veritatis et ulcio contra legem agentis, non debet malefactum celari, nam iudex non debet aliquem dampnare de re dubia. Sed valde timeo ne forte peniteat me plus in Dimnes quam in occisione thauri". Respondit mater: "Non sperabo te in me dubitare". Leo ait: "Non dubito, sed volo scire veritatem". Et mater respondit: "Ego in hoc dubito, ne indiscreta videar". 58. Leo audiens hec a matre fecit vocari omnes subditos suos ante se et Dimnem. Dimnes vero sicut audax et qui credebat leoni placere ait circumstantibus: "Miror quod video tristem leonem et lamentacione plenum". Et mater leonis ait: "Nulla adest alia tristicia nisi quod leo hucusque videt te manere qui fraudulenter suggessisti leoni, ut occideret thaurum". Ait Dimnes: "Ecce video quod qui dicit veritatem mala patitur et parantur ei mala pro bonis factis. Et certe bene faciunt heremite qui relictis omnibus fugiunt forum et curiam et vivunt secure, quomodo decet. Utinam sic et ego fecissem! Nunc vero [ego] qui bono et puro corde imperatorem sum secutus et adiuvans et revelans ei omnia mala de thauro et detexi pessimum ingenium ipsius et salvavi caput ipsius leonis et suum imperium erit de cetero sine tribulacione, malum propter hoc debeo recipere? Sed, o imperator, unum deprecor ut studiose inquiri facias ea que a me tibi dicta sunt, et invenies revelacionem et animam meam liberabis, quia ignis in lapidibus absconsus quadam arte manifestatur. Et si cognoscerem me culpabilem, ante tuam presenciam non venirem, sed conversarer in aliis amplis locis. Sed deprecor adhuc imperialem tuam magnitudinem, inquire adhuc de me studiose per subtilissimum et iustissimum inquisitorem veritatis, personam hominis non respicientem nec aures ad invidiam declinantem, sicut sunt de hic astantibus qui mihi invident, eo quod, imperator, diligis me. Et si hoc non facis, non habeo refugium ad alium nisi ad deum qui cognoscit mentem et scrutatur corda et probat renes; ipse videt veritatem, nam dictum est a sapientibus: Qui credit fictis rebus et non veracibus, pacietur quod passa est stulta mulier.
59. Quia dictum est quod in quadam civitate erat quidam negociator, pulchram habens uxorem que diligebat quendam pictorem. Quadam die dixit illa pictori: "Non potes aliquid fingere quomodo possim obviare tibi ad me venienti, antequam clames?" At ille dixit: "Leviter possum hoc facere". Et recedens accepit pannum et pinxit eum multis historiis et varios ibi posuit colores, ita quod in nocte lucebat, et noctis tempore induit eum et intravit ad amasiam suam. Et illa eum videns valde letata est. Dixit ei pictor: "Cum videris hunc pannum, scias ibi me esse". Mulier autem habebat servum qui audivit que dixerat pictor. Vocatus autem fuit quadam die pictor ad imperatoris curiam, ut depingeret ibi imagines. Servus autem mulieris ivit illo sero ad ancillam pictoris et rogavit eam, ut ostenderet sibi pannum domini sui historiatum. Et illa ut simplex dedit servo pannum. Servus vero indutus panno intravit ad dominam suam et credens illa eum esse pictorem concubuit cum eo. Et egressus servus dedit pannum ancille. Pictor autem illa hora veniens induit pannum et ingressus est ad eam, ut erat consuetus. Et illa dixit ei: "Quomodo sic cito reversus es in una nocte?" Ille autem audiens tristatus est et cognovit fraudem et reversus domum impie verberavit ancillam suam. Et illa patefecit ei omnia. Quo intellecto pictor combussit pannum.
60Hec itaque tibi narravi, domina, ut intelligas quia que contra me dicta sunt vera non sunt, sed quandoque multa mendacia veris assimilari. Unde scias quia non timeo mortem, quoniam cognosco eam inevitabilem et determinatam omnibus mortalibus. Sed ego in nullo deliqui; verumtamen istud dico: si inveneris me in aliquo deliquisse, non mihi parcatur". Tunc quidam de militibus dixit ei: "Tu non dicis hoc pro dilectione imperatoris nec pro suo honore, sed ut respondeas pro te ipso, ex cusando [te] de rebus a te crudeliter perpetratis". Et Dimnes ait: "O insipiens, nescis quia non respondendus est qui pro se certat, sed pro anima sua? Et qui pro se non respondet, alterius responsioni auxiliari non potest. Tu contra me inimiciciam tuam publice demonstrasti et patefecisti invidiam animo tuo occultatam et te ipsum intestabilem demonstrasti inimicum. Relinquas ergo ianuas imperiales, nam turpissimum est et indignum talem imperatoribus appropinquare". Hec ille audiens tristis recessit. Mater autem leonis ait: "O Dimnes, oportet detegi turpitudinem fraudis tue qualiter nos circumdas tu talibus dictis". Ait Dimnes: "Quid me uno aspicis oculo? Certe mutabiles sunt sensus bonorum hominum, ut video et sicut eciam ait propheta: ‘Omnes dereliquerunt me’. Et ego spem habeo in imperatorem qui amplectitur bonitatem, veritatem et humilitatem, qui [non] facit timere et tremere". Et illa ait: "Videte istum pessimum et impiissimum qui talia contra legem operatus est et incidit in maximas culpas, qualiter nunc incipit sillogisare et falsificare veritatem et mendacibus sillogismis putat se posse decipere omnes". Respondit Dimnes: "Ita paciatur qui detegit secreta, + quoniam ille qui dicit dominum domus esse extraneum + et neminem diligit, et qui disturbat futura mala, bene facit". Illa dixit: "O impiissime, ne suspiceris te posse fugere palam tue condempnacionis sentenciam hiis tuis mendacibus sillogismis". Et Dimnes dixit: "Tales sunt qui mendacia fingunt et iusticiam fugiunt nec confidunt in opere nec in dictis". Audiens hec mater leonis dixit: "Forte mendacium dixerunt hii qui hunc accusaverunt, nam videtur dicere vera iste qui sic audacter loquitur coram imperatore et me nec minime erubescit". 61. Precepit leo Dimnem in carcerem mitti, donec studiose rei veritatem cognoscat.

Et postquam Dimnes fuit in carcerem positus, patefecit mater leonis quod leopardus hec omnia sibi revelavit. Leo autem dixit: "Dimitte eum et videbis, quid pacietur". 62. Nocte autem facta venit Kililes ad Dimnem et + plorans dixit ei: "Nonne hec sunt que predixi tibi? Sed tu victus elacione et avaricia et invidia ad talem exitum devenisti". Respondit Dimnes: "Verum dixisti. Nunquam cessasti admonere me et dicere mihi decencia, sed ego miser te non audiebam seductus avaricia et invidia, et passus sum adinstar infirmorum qui non evitantes nociva cibaria leduntur. Et nunc non dubito de me tantum quantum dubito de te, ne ab amicicia quam communiter habuimus capiaris et coactus manifestabis omnia que de me sunt et sic iudicabunt me miserum morti et tu mecum conmorieris". Respondit Kililes: "Hec omnia mecum racionatus sum, sed consulo tibi ut manifestes mihi culpam tuam, nam utilius est dampnari temporaliter quam in futuro eternaliter". Ait Dimnes: "Sustinebo, usquequo videbo et videam que de me erunt".

63. Kililes vero hec audiens recessit timidus et tremebundus et accipiens pocionem mortuus est.

64. Alio autem die fecit leo vocari omnes magnates suos et indicem leopardum et ut Dimnes in medio iudicetur. Congregatis itaque omnibus ait leopardus: "O imperator et omnes astantes milites, ego non desisto cogitare de occisione thauri. Quicumque scit aliquid de eo, dicat in medium, quia iudicium non debet proferri sine diligentissima inquisicione". Iudex vero respondit: "Bene dixisti; dignum est ut quicumque aliquid scit de eo, dicat, quia interfecto malo constringitur omne malum et fit iuvamen toti provincie". Omnes autem qui aderant tacuerunt. Ait Dimnes: "O vos quid tacetis? Si quis vestrum aliquid de me scit, loquatur et ego respondebo, quia qui nescit respondere pro se, pacietur sicut passus est quidam indoctus medicus.
65. Quia dicitur quod quidam medicus venit ad civitatem quandam, et ibi erat filia baiuli egrota. Et quidam sapientissimus medicus cecus erat in illa civitate qui precepit ungi infirmam quodam unguento quod dicitur adyanto. Et vocatus est medicus extraneus, ut eligeret adyantum inter alia unguenta que erant in armario. Et ille ignarus pro adyanto elegit interiorem et non solum quod eam unxit, sed et dedit ei bibere; et illa bibens incidit in disenteriam et mortua est. Post hec coactus est medicus a patre puelle, ut de eo biberet, et bibens mortuus est.
66. Oportet ergo sic eum pati qui facit et dicit que ignorat". Et statim surrexit magister cocus et dixit: "Audite, o milites, racionem meam. Ego etenim homo sum habens scienciam phisionomatis nature. Manifestum est mihi Dimnem fraudulentum [esse] et impium, sicut videre potestis, quia dicitur quod qui habet oculum dextrum minorem sinistro et non facile volubilem et supercilia coniuncta adinvicem et in eundo caput inclinans, accusator est et pessimus, sicut videmus hunc miserum". Et Dimnes respondit: "Omnes (qui) sub celo sumus et nemo nostrum ascendit super celos. Et hic qui talia dicit videtur esse castus et sapiens. Ergo [si], sicut dicit, animalium virtutes et corporales complexiones mutantur, quare oportet dare bravium illis qui recte se habent et dampnare illos qui publice deliquerunt? O insipiens, videris mihi similis illi qui non videt trabem oculi sui, discernit et diiudicat festucam quam vicinus habet in oculo suo et passus est quod passa est illa stulta mulier.
67. Quia dicitur quod due mulieres una cum viro de captivitate fugientes nude ambulabant. Quarum una invenit stramina quedam cum quibus turpitudinem suam circumdedit et reversa est ad aliam et dixit: "Quomodo sic ambulas, non erubescis?" Cui vir respondit: "O insipiens, oblita es propriam videre nuditatem, et exprobraris hanc in hoc?"
68. Talis ergo es tu, o magister, qui tibimet non prevides: fetentes habes plagas et audes assistere imperatori et in dando manibus tuis tractare". Hec audiens cocus penituit de hiis que dixit et flevit amare. Intelligens leo que dicta erant de coco eiecit eum foras. 69. Et fuit scriptum placitum et Dimnes reversus est ad carcerem, donec viderent quid facerent de eo. Alius autem amicus Dimne venit ad eum et nunciavit ei mortem Kilile. Super quo valde est turbatus et plorans et lacrimans, capillos et genas discerpens et pectus percuciebat: "Heu mihi, quid faciam? Nolo diligere vitam propter mortem tanti amici, vivere nunquam nolo, nunquam talem benivolum inveniam et dilectissimum amicum. Optime ergo dixit qui ait quod in tempore tentacionis finiuntur mala".

70. Et post hec vocatus Dimnes stetit in iudicio et videns eum stratigotus ait: "O Dimnes, audivi opera tua, et scias quia nullum dubium remansit super te, et nisi pietas imperatoris esset magna et infinita, non sineret te hucusque vivere". Dimnes respondit: "Nisi multa et infinita esset illius pietas, non sufferret seviciam cordis tui hucusque, nam video te servum audacem voluntatum tuarum et ante condempnacionem meam violentam preiudicas mihi mortem. Et non multum irascor tibi de hoc, quia semper maligni contrarii sunt astutis et celeribus". Iudex autem dixit: "Oportet, principes ut sint rigidi in veritate, indisciplinatos vero viros increpent et arguant. Sed laudo tibi, o Dimnes, ut eligas magis penam in hoc seculo veritatem dicendo quam in futuro". Et Dimnes respondit: "Bene dixisti, domine; sed decet omnem prudentem discernere temporalia ab eternalibus. Sed ego innocens sum in hoc crimine et non oportet me participare vobiscum et esse condempnatorem sanguinis mei; si enim qui super alium mentitur dampnatur, tunc et stultus multo magis qui super se. Videte ergo ne peniteat vos, quando penitencia inutilis erit, et cavete ne paciamini sicut ille qui attestatur quod non vidit.
71. Dicitur enim quod quidam actorcoreus concupivit uxorem domini sui, et ipsa dedignata est eum. Et iratus ille cepit duas picas et docuit eas dicere lingua Persarum: "Vidi dominam meam conmiscentem cum ostiario". Accidit autem quod dominus suus comederet cum Persis. Qui audientes picas erubuerunt valde, celebrato convivio retulerunt domino que pice dicebant. Actorcoreus autem deforis stans dixit: "Et ego una cum eis testor, et hec vidi non semel, sed multociens". Iratus autem dominus voluit occidere uxorem suam. Ipsa autem annunciavit viro omnia quomodo actorcoreus concupivit eam et pro eo quod noluit consentire, docuit picas talia dicere et quod de lingua Persarum nescivit aliud dicere pice nisi hoc de quo ipse eas docuit. Et Perse interrogaverunt picas de aliis rebus et videbant quod nesciebant dicere nisi illud turpe verbum. Venit autem domina ad actorcoreum et dixit ei: "Non times deum, quia talia super me testificaris? Ita res se habuit?" Ille ait: "Verum ita fuit". Et eo hec dicente dominus accepit clavam quam in manu tenebat et subito insiliens in faciem eius obscuravit eum.
72. Ita et vos paciemini, si mendacium contra me testificamini". Nullus ergo potuit condempnare Dimnem et reversus est in carcerem stetitque ibi usque in diem septimum. Septimo autem die mater leonis dixit ad eum: "O fili mi, si iste impiissimus de tanto crimine evaserit, scias quod unusquisque de subiectis tuis non dubitabit facere quod voluerit sine timore, et erunt certi [quia] de hoc quod fecerunt penam non pacientur". Videns autem leo sue matris instanciam precepit ut interficeretur Dimnes. Et interfectus est.

73. Postea philosophus dixit: "Scias, imperator, pro certo quod omnis qui dolum fecerit, incidet in laqueum quem fuerit operatus".

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>