<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


C a p i t u l u m   I I I

______________________________________


74. Imperator autem dixit philosopho: "Cognovi quod dixisti; sed dic mihi de aliis adinvicem se amantibus et semper in amicicia constantibus". Philosophus dixit: +

75. "Dicitur enim quendam locum fuisse utilem ad venandum in quem quidam venator sepius ibat. Erat autem ibi arbor alta, habens densas frondes et desuper corvus habebat nidum. Una autem die vidit corvus quendam venatorem ab arbore descendentem et deferentem in collo suo recia et in manu baculum. Hoc videns corvus timuit et cogitavit in se ipso stare in nido et videre quid ille faceret. Ille autem expandit recia et super ea sparsit grana. Columba autem, aliis columbis domina, vidit grana frumenti et non perspiciens recia cum aliis columbis incidit in ea. Et venator gavisus est valde et inceperunt columbe unaqueque commovere recia et agere de salute sua. Domina vero earum dixit: "Non tristemini, sed omnes simul laboremus: poterimus forsan levare recia". Et acquiescentes verbis domine sublevaverunt ea et elongate sunt a venatore. Et venator videns iratus est valde et non desperans cepit eas sequi, putans quod hoc non multum duraret. Corvus autem statuit intra se a longe sequi eas et videre exitum earundem. Domina vero columbarum videns venatorem sequentem eas dixit: "Iste auceps sequitur nos, et si incederemus recto tramite, non desinet nos sequi; sed pergamus per aspera et investigabilia loca, et sic desperabit de nobis et insuper in hoc itinere habeo quendam murem amicissimum; ad quem si poterimus occurrere, ligamina circumstancia corrodet et nos liberabit". Audiens autem venator eas tale habere consilium, dimisit eas et reversus est.

76. Corvus autem volens scire modum salutis earum, et applicantes ad foramen muris descenderunt in terram. Mus autem exiens et videns columbam gaudens suscepit eam et dixit: "O fidelis amica, quis te tantis periculis alligavit?" Respondit: "Nescis quod bone et male res constitute sunt fortuna que me talibus circumdedit ligaminibus et talem conductionem adduxit et ad celeritatem cecidi, ut in recia caderem. Et non est mirum, si in hunc casum deveni; maioribus principibus et sapientibus hoc accidit. An nescis quando sol patitur eclipsim a luna, et luna cooperitur similiter umbra terre? Tunc maritimus piscis ex profundo capitur et volatilia ab aere deponuntur, cum hoc sit determinatum. Et propter hoc insipiens invenit desiderium suum et sapiens defraudatur a concupiscencia sua". Hiis dictis a columba cepit mus rodere et solvere dominam columbarum. Dixit autem ipsa: "Incipe liberare subiectas meas et postea me". Mus autem nolens eam audire solvebat ipsam. Columba vero dixit: "O mus, ne irascaris de hoc quod dico tibi; cum enim deus dederit mihi potestatem earum, debeo eis providere, quia benivole mihi sunt et per earum adiutorium deus nos a laqueis liberavit. Timeo, si primum solveris me, ne in aliquo de istis defeceris et reliqueris aliquam alligatam. Si autem ego sola ligata remansero, necessitas benivolencie te constringet ut me solvas". Mus autem dixit: "Sermones isti impellunt subiectas tuas ut magis te diligant". Et hiis dictis absolvit eas et liberate sunt.

77. Videns autem corvus quod actum fuerat, descendit ante foramen muris et vocavit eum. Ipse autem respondit: "Quis es, amice?" Et corvus respondit: "Ego sum corvus et vidi pulcram amiciciam quam ad amicos habes et vellem esse amicus tuus, et propterea veni ad te". Mus autem dixit: "Quid est commune mihi et tibi? Oportet prudentem que possibilia sunt querere, nam qui impossibilia querit similis est illi qui super aquas conducit currum et navem super terram. Quomodo ero amicus tuus, cum sim cibus tuus?" Corvus respondit: "Discerne in corde tuo accidencia; non enim delector de te nutriri. Multo magis est mihi utile te inter vivos esse, quia prodesse poteris amicicie mee et semper cooperari in omnibus. Non oportet me dimittere te et vacuum a spe mea reverti, quia certus sum de pura benivolencia quam ad amicos habes, eciam si tu mihi eam non ostendis, quoniam prudencia velocis est similis musco qui, cum operitur, expanditur et manifestatur odor eius". Mus autem dixit: "Subtilis inimicicia adest, nam preliatrix contrastatrix dicitur sicut leonis et elephantis; alia autem persecutiva et fugitiva sicut gatti et muris. Et nemo debet se credere inicimis suis nec blandis eorum verbis, quia licet aqua calefiat igne, naturam propriam non amittit; si calida super ignem ceciderit, extinguit eum". Et corvus respondit: "Scio quid dicis et verum est, sed mea amicicia non est debilis, sed firma: durabit et stabilis erit sicut vas aureum bene consolidatum [quod] difficile frangitur, et si tamen casu frangitur, facile reparatur, et vas figuli cito rumpitur et nunquam reparatur. Ita sincera amicicia incommutabilis est, et que pura non est, debilis est et corruptibilis". Mus ait: "Accipio de cetero amiciciam tuam, quia nemo reversus est vacuus qui de me habuit opus. Hec verba a te dicta sunt et requisita diu adimplere optavi. Si in aliquo tempore reverti voluerimus a conveniencia nostra, non dices quod vidi murem insipientem et decepi eum et illaqueavi". Post hec ostendit se mus in foramine. Corvus dixit: "Quare omnino non exis ad me?" Mus respondit: "Conversantes in hoc seculo duobus modis se diligunt, spiritualiter videlicet et corporaliter: spiritualiter quidem diligunt qui non querunt alia nisi que pertinent ad animam; qui vero corporaliter, propter aliquas seculares res in amicicia constant et permanent, similes sunt venatori qui sparsit grana frumenti sub volatilibus, sed non ad utilitatem earum, sed suam. Ego autem pro nullo factus sum amicus tuus nisi pro te ipso, et quis detinet me exire ad te? Timor scilicet consubstancialium tuorum et eorum consilium qui iuxta substanciam et speciem communicant tibi et qui secundum voluntatem suam faciunt". Ait corvus: "Noli timere propter hoc, quia caritas sincera argumentum est esse amicum amico amici et inimicum inimico inimici, et te me diligentem et mei socii diligent". Hiis dictis a corvo confirmatus est mus et exivit foras et confirmata est amicicia eorum inter eos. 78. Una autem dierum dixit corvus muri: "Video foramen tuum esse iuxta viam et timeo ne propter me sit aliis notum foramen tuum; sed scio locum extra viam ubi sunt pisces multi et alia plura victualia et mihi est in eodem loco amica testudo, et habeo voluntatem ire ibi et rogo te ut venias mecum, et comedemus insimul". Et mus dixit: "Libenter venio tecum, quia et ego odio habeo istum locum +". Et corvus accipiens eum per caudam portavit illum ad illum fontem ubi erat testudo. Videns testudo corvum volantem in aera et deferentem murem, putans alium extraneum corvum esse, timens abscondit se in aqua. Corvus autem posuit murem in terram et vocavit per nomen testudinem. Ipsa vero cognoscens vocem eius exivit ad eum et interrogavit eum unde veniret. Ipse autem annunciavit ei omnia et gavisi sunt insimul gaudio magno et comederunt omnes. Facta cena corvus dixit ad murem: "Promisisti mihi quando eramus illuc, dicere mihi aliqua de tua continencia". Mus dixit:

79. "Ego primum feci habitacionem aput quendam heremitam et absconse comedebam pulmenta que preparaverat, et cum eram satur, dabam aliis muribus que mihi superabant. Et multociens heremita suspendebat sportam in altum, et nihil proficiebat nec poterat evadere de manibus meis. Una autem dierum quidam extraneus venit ad eum et inceperunt loqui adinvicem et inter alia verba que dicebant cepit heremita plaudere manibus, ut nos expavesceret. Extraneus autem indignatus dixit: "Subsanas me, quia loquor tecum?" Heremita respondit: "Oportet te prius interrogare qua occasione ego plaudo manibus, et dicam tibi: nam in ista domo est mus a quo magnum pacior contrarium, quia comedit annonam meam et corrumpit eam". Extraneus ait: "Unus mus est an multi?" Heremita respondit: "In domo multi sunt, sed unus est qui mihi multum nocet". Et retulit omne esse suum. Extraneus autem dixit: "Iste mus habet aliquam occasionem, quia inveni quod quidam dixit mihi de quadam muliere: "Ista mulier duobus annis commutat mundum zizanium pro immundo". Heremita dixit: "Quomodo hoc fuit?" Extraneus respondit:
80. Una dierum hospitatus sum in quadam civitate aput quendam amicum meum et cenantes dormivimus. Erat autem inter nos paries, et audivi eum dicentem uxori sue: "Voluntas mea est crastino die vocari amicos et epulari nobiscum". Ipsa dixit ei: "Quomodo potes hoc facere? Nulla habes cibaria, ut des filiis tuis, sed omnia omni tempore destruis". Ille ait: "Non sit tibi cure de hoc quod expendamus, quia qui congregant thesaurum per usurpacionem, forsitan disperdunt semetipsos sicut lupus.
81. Dicitur enim quod quidam venator exivit ad venandum, habens arcum secum et sagittas. Et obviavit capre et sagittavit eam et deferebat eam in domum suam. Et cum rediret, inveniens aprum et sagittavit eum. Aper vero pre dolore cucurrit et percussit illum et ceciderunt ambo mortui. Cecidit et arcus tensus cum sagitta. Accidit autem ut lupus transiret inde et videns pinguia cadavera dixit intra se: "Custodiam ista iuxta posse meum, ut non videar negligens et tenear pro insipiente, et sufficit mihi hodie comedere: cordam arcus corrodam". Et appropinquans ad arcum, hoc est balistam, ut cordam comederet, incisa est corda et percussus cum corda mortuus est.
82. Sic ergo paciuntur illi qui de alieno locupletari cupiunt". Illa ergo dixit ei: "Vade, voca quos volueris; ego enim habeo granum, risum et zizanium sufficiens sex vel septem viris, et ecce vado parare". Mane autem facto mundavit zizanium et sparsit illum in solario, ut siccaret eum, et ivit ad aliud negocium faciendum. Et reversa mulier vidit canem mingentem super zizanium et abhominata est eum. + Ego autem omnia videbam et despexi multa pro parvo contaminato et audivi quendam dicentem: "Ista mulier duobus annis commutavit zizanium mundum pro immundo".
83. Taliter est et mus iste: [sine] occasione talia non auderet facere; sed examinemus vestigia sua et inquiramus foramen suum et inveniemus illud quod dat ei tantam audaciam". Forte in illa hora ego eram in alio foramine et audiebam verba eorum. Erant autem in foramine meo aurei mille quos ego cottidie expandebam subtus me, et magnifice super eos delectabar. Et foderunt illi foramen et invenientes illud dixerunt: "Hoc urgebat et impellebat murem talia audere, et videbis de cetero quod mus erit debilis et non habebit virtutem tibi mala facere". Et statim ablata fuit mihi virtus et fugit a me superbia et dereliquit me elacio et annihilatus fui et mane videbar tristis ab aliis muribus. Altera autem die volebam ascendere canistrum heremite in quo erant pulmenta et non potui. Et propter hoc alii mures insurrexerunt in me et inimici facti sunt mihi. Et miratus sum quomodo [per aurum] consanguinei et subiecti diligebant et honorabant me +. Et eciam bona discrecio non cognoscitur, nisi per aurum cogitacio et fortitudo facta est, et qui aurum non habet, non potest aliquid habere [de] desideriis suis. Et inveni scripturam dixisse: ‘Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil’ dicens: nihil est factum, et qui habet paupertatem et dives esse non potest, [oportet eum se] iacere [in] magnum mare, quia [parva aqua non potest mare attingere, nisi] aer in terra desiccat et consumit eam. Ita qui [non] habet divicias, non potest adimplere desiderium suum, et qui vivit in indigencia, de levi potest subire pericula et mittitur in discrimen et incipit bellum, unde multociens amittit vitam et in futuro amittit regnum sempiternum, quia qui indiget necessariis letari non potest, et talis effectus ab hominibus odio habetur et tristis [est] et insipiens, et qui est insipiens non potest operari sicut eum oportet. Et vidi omnia [super] quibus laudant[ur] divites et ea super quibus indigentes vituperantur, nam si indigens fortis est, vocatur raptor et audax in periculo; et si dapsilis est et largus, vocatur destructor et prodigus; si est humilis et paciens, vocatur impotens; sed si est tacens, vocatur esse insipiens; si sciens, vocatur sibilator; si pacificus, dicitur insensatus; et si opus fuit inmutari ab aliquo vel querere, precipue ab avaro, tanta debent ei inproperia quod melius esset ei ab hoc seculo transmigrare et non habere solem testem de vituperio suo.

84. Et hoc dicens intra me vidi illos dividentes aureos meos et aspexi quod extraneus reponebat porcionem suam auri in mal[l]am suam et reposuit eam sub capite suo. Et dixi intra me ut furarer illud, quia putabam quod dormiret. Et ille evigilans percussit me super caput cum quodam ramo quem tenebat in manu sua. Dolens reversus fui. Et iterum ausus fui ire ad mal[l]am. Et ille me videns iterum percussit me forcius cum eodem ramo, et statim exivit sanguis per nares meas et effectus sum pusillanimis et subtrahens me paulatim ivi ad foramen meum et iacebam ibi sicut mortuus +. Et ex eo habui odio aurum et cognovi quod in omni malorum vite materia est usurpatissima voluptas, et qui habet aurum, levissimum est sibi evadere pericula in mari et in terra, sicut qui liberam habet voluntatem, si supra petram inveniret [aurum], illud non caperet. Et certus fui [nihil melius esse quam sua sorte esse contentum, quia in] illis laudatur expectacio et labor, ubi transitus et via inveniri non potest. Dicitur enim quia prima virtus est elemosina + et lucrum sapiencie est previdere futura. + Et propter hoc commutavi vitam bonorum et elegi vitam heremi et habui amicam columbam, antequam corvus factus esset amicus meus. Et vidi quod nulla iocunditas est in hoc seculo similis conversacioni amicorum et cognovi per experimentum quod sapiens non debet querere in hoc seculo nisi quantum sibi sufficiat. Et hec omnia sunt levia omnibus ea volentibus, nam beata natura sufficiens est soli victui, [prebere scilicet] necessaria et aquam, et nemo est sapiens nisi ille qui, quando universo orbi dominatur, habet illud pro nihilo. Ideo ergo dereliqui omnia illa et cepi societatem tuam". Et reversus ad testudinem dixit ei: "Et pro istius ammonicione ego te amicam recipiam". 85. Testudo autem dixit: "Cognovi ea que dixisti: benigna et discreta sunt et completa; sed vide et habe in memoria que tibi contigerint et debes providere quod verba mea queque actus adornant et medicus qui curat infirmum, nisi ei det utilia, nihil sciencia valet sua nec potest consequi elevamen infirmitatis sue. Noli ergo cogitare de mundi diviciis. Homo qui habet magnum sensum et est sine [hiis], adoratur sicut leo dormiens qui a nemine suscitatur, et dives insipiens annihilatur velut canis amans vestimenta aurea vel porcus qui habet campanellam auream in naribus. Cave de peregrinacione tua cogitare, quia nullus capieris extraneus. Et ne reminiscaris de antiquis qualiter fuisti dives et iam effectus es pauper, quia res sunt in generacione et corrupcione, currunt sicut pulvis qui huc et illuc vento impellitur, quia nec pecunie sunt stabiles habenti et nec desperate non habenti. Dicitur enim quod hec sunt pre ceteris rebus instabilia: umbra nubis, amicicia improborum hominum, cupido mulierum, laus mendax et divicie. Et sapiens secularis nec in habundancia iocundatur nec in modico tristatur". Cum audisset corvus sermonem testudinis, letatus est super hoc et ait: "Nihil est in mundo melius quam cum delectacione amicorum vivere, nam nullus impellit velociorem nisi velox, sicut elephas cadens a nemine sublevatur nisi a solo elephante". 86. Hoc corvo dicente subito supervenit capra. Quam videns corvus volavit super arborem, testudo abscondit se in aqua et mus intravit in foramen. Illa autem parum bibens de aqua stetit timida et respiciens huc et illuc. Corvus autem desuper in altum volans prospexit, ne forte persequeretur ab aliqua fera. Et dum prospiceret undique et neminem videret, descendit ad testudinem et murem vocavit et dixit eis nihil mali esse. Testudo autem exiens et videns quia capra non presumebat bibere de aqua, dixit: "Bibe, dilecta, quia nemo huc venit, et dic mihi unde venis". Capra autem dixit: "Usque nunc venatores venabantur me de loco ad locum et fugiens huc perveni". Testudo autem dixit: "Esto constans et secura, quia huc super nos nullus venator venit. Convivare nobiscum, quia ecce hic adiacet terra viridis et aqua clara". Placuit autem capre insimul comedere et conversari cum ipsis. Mus vero faciebat unoquoque die colloquia et docebat eos de doctrina et disciplina sua sub quadem arbore que erat prope fontem, densa frondibus. 87. Quadam autem dierum corvus, mus et testudo convenientes iuxta solitum modum expectabant capram, et quia non venit, existimaverunt eam esse captam. Et corvus volavit in altum, si forte posset eam videre. Et prospiciens vidit eam ligatam et reversus corvus annunciavit muri quod vidit et testudini dixit. Testudo ait ad murem: "In te iacet salus et liberacio capre nostre". Ipse autem currens velociter pervenit ad locum ubi erat ligata capra et dixit ad eam: "O sapientissima et dilecta, quomodo in talibus malis incidisti?" Ipsa respondit: "Et quis potest cum tota sapiencia sua habere auxilium et evitare illud quod est predestinatum?" Et hec dicens, applicuit corvus et testudo similiter. Tunc capra dixit testudini: "Quare huc venisti, mi carissima? Non bene fecisti, nam ego ero soluta deo volente a ligamine isto per murem et fugiam, corvus per aera volabit et mus inveniet foramen; tu autem sola derelicta cruciaberis a venatore". Ait testudo: "Vita post amicorum amissionem non est vita et nulla intra se remanet iocunditas". Hec inter se dicentibus fuit soluta capra et statim supervenit venator. Corvus volavit, mus latuit, capra fugit, testudo sola remansit. Quam cepit venator et stricte ligavit eam. 88. Corvus autem et mus et capra videntes hec contristati sunt. Mus autem dixit: "Videtis qualiter res accidunt nobis extra ordinem. Bene dixit qui ait quia quando aliquis semel offenditur, pluribus vicibus huc et illuc offenditur. Miser ego, non sufficit mihi quia amisi patriam et parentes et divicias? Sed nunc perdidi amicam meam testudinem que sciebat egregie observare proprietates amicicie. Melius fuisset mihi in mortali corpore ut anima separata esset a corpore quam tantis malis fuisset circumdata. Sed qui non remanet in uno, sed alteratur de hoc in hoc est sicut stella que consurgit ab oriente et non ibi manet, sed discurrit in occidentem et velociter absconditur et ipsa que nunc est vesper efficitur Lucifer et Lucifer vesper. Ita res que aput nos sunt nunquam in eodem statu remanent; sed propter hoc inveni meas tribulaciones, sicut cicatrix, cum percutitur, simul patitur hec duo: sentit dolorem percussionis et renovatur dolor preterite plage". Capra autem dixit: "Tristicia nostra et tristes sermones nostri non indigent rethorica nec iuvant testudinem. Dimitte ergo hos sermones et inveniamus artem salutis sue. Dicitur enim quod virtus amicicie tempore necessitatis probatur, fidelis in dando et recipiendo". Et mus dixit: "De consilio meo est ut capra antecedat venatorem, fingat se cadere in itinere venatoris quasi mortuam et corvus testetur mortem sedens super eam et fingat comedere carnem suam. Nam puto quod hec videns venator proiciet arcum suum et pharetram et ibit ad eam. Et quando ipsa videbit eum prope se, surgat quasi clauda et ita claudicando iterum cadat in terram, ut det ei spem attrahendi eam. Et cum viderit quod sit prope eum, fugiat, et interim absolvam testudinem a laqueo". Capra fecit sicut precepit sibi mus, et tali modo absolvit mus testudinem et omnes salvi reversi sunt in locum suum. +

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>