|
|
- L i b e r
K a l i l a e e t D i m n a e
P r o l o g u s s e c u n d u s
- ______________________________________
- I. Inicium libri Kililes et Dimnes, id est Stephanitis et
Ignilatis, [a sapientibus Indie compositi] qui insimul scripserunt
proprie de sermonibus et fabulis hominum sapientum et intelligencium
et de nugis eorum et quomodo locuti sunt per ora animalium irracionabilium
et volatilium, ordinantes eundem librum secundum racionem, ut sit sapientibus
intelligencia et doctrina, stultis iocus et risus, iuvenibus vero [et aliis]
qui hunc librum volunt addiscere et eius scienciam retinere, [utilitas
et doctrina]; cum ad legittimam etatem pervenerint, gubernabunt se ipsos
et cavebunt sibi ab omnibus nocumentis, et erit eis thesaurus indeficiens
et plus quam auram et argentum eis prodesse poterit, et semper in ipso
gaudebunt sicut qui invenerit thesaurum magnum quem thesaurizaverunt parentes
eius pro eo, ut non indigeat alieno; nam via et sapiencie radix multis
modis est sicut scriptum est de sapientibus et notis viris. II.
Oportet legentem cognoscere virtutem libri et seriatim scire pro qua causa
compositus est, et non eum transcurrere sine intelligencia, quia legere
et non intelligere est negligere, ne forte contempnetur et vacua erit eius
lectio et sine lucro.
Dicitur enim quod talis homo assimilabitur homini cuidam + invenienti
thesaurum et pre avaricia sua amisit omnia, quia denique de thesauro invento
unoquoque die paulatim capiebat particulam et habebat illud. Una autem
dierum conduxit operarios ad portandum thesaurum totum in domum suam. Operarii
vero fodientes invenerunt thesaurum et inter se dividentes partem suam
ad domum suam portavit quilibet. Et reversus dominus et non inveniens thesaurum
nec operarios, vacuus remansit sicut ille qui de suo labore non fructum,
sed angustiam receperat et periculum.
III. Decet tamen hunc librum legentes cognoscere sermones et
absconditas interpretaciones, et qui legerit et eius sensum non cognoverit,
erit sicut ille qui habet nuces, et nisi eas fregerit, fructum percipere
non potest et assimilabitur cuidam
qui voluit discere literas et ivit ad amicum suum, deferens ei cartam
et rogavit eum in ipsa carta ut scriberet literas sarracenicas. Et scribens
in ea dedit amico suo. Et ille recipiens cartam recessit et legebat quottidie
sine interpretacione. Et cum sederet cum sapientibus, credendo aliquid
scire de interpretacione ipsius carte, loquendo nihil dicebat. Dicunt ei:
"O amice, cecidisti". At ille respondens dixit: "Cecidit ergo carta quam
domi habeo."
Ita decet legentem legere, ut diligenter intelligat quid legit, ut intelligens
doctrinetur et intellectuosus fiat. Decet enim hominem duo non transcurrere,
sed de ipsis argumentari, videlicet intelligenciam et futurorum inquisicionem.
IV. Et dictum est quod homo duobus indiget in vita sua scilicet
noticia et doctrina, quia hec sensum purificant. Et sicut oleum lucernam
illuminat, ita et doctrina hominem elevat et noticia salvat; et ille qui
cognoscit et non operatur secundum suam doctrinam, condempnabitur sicut
dictum est de quodam homine
quod quadam nocte fur intravit domum suam. Et se excitans dixit intra
semetipsum: "Dimittam illum omnia congregare, et assiliens capiam eum et
faciam eum tristem". Morans autem in lecto obdormivit; fur vero colligens
omnia fugit. Et ille expergefactus a sompno condempnavit se ipsum et cognovit
quod intelligencia sua ad nihilum devenerat pro eo quod secundum suam noticiam
non est operatus.
Intelligencia enim arbor est, opera vero fructus eius. Sic est petens intelligenciam
+, et qui in ea non vivit, in vanum eam petit sicut quidam homo videns
ruinam, in ea perambulans periit: nonne ipse ridendus est? Immo omnes debent
eum ridere, et assimilabitur homini sequenti voluntatem suam in stulticia
et non intendenti ad intelligenciam sicut infirmus cognoscens nociva et
non nocencia cibaria, qui vincitur a desiderio et avaricia sua et comedit
nociva: talis homo vituperari debet ab omnibus. Similiter et sapiens homo
[qui] cognoscit bonum et malum et dimittit bonum et facit malum, nonne
talis vituperandus est? Sicut alii duo, unus cecus et alter videns, qui
ambo in foveam ceciderunt et dimersi sunt: nonne vituperandus est
magis illuminatus quam cecus? V. Item qui ducit intelligenciam ad
alterius auxilium et non sui, assimilabitur fonti qui alios adiuvat et
non se. Oportet ergo querentem intelligenciam primo castigare se ipsum
et postea alios disciplinare. Et qui mundum diligit, oportet tria acquirere:
intelligenciam et divicias et discrecionem. Et dictum est quod homo qui
querit rem et non cognoscit utilitatem eius, in vanum laborat et insipiens
vocatur. Et qui legerit hunc librum et laborabit ad discendum eum et non
operabitur secundum intelligenciam, cecus debet vocari. Et decet sapientem
non querere lesionem alterius ad suum iuvamen, nam qui spernit amicum et
credit eum decipere, condempnabitur et pacietur sicut passus est quidam
homo.
Dicitur enim quod quidam duo venditores habebant zizanium et quilibet
habebat separatum zizanium, id est frumentum suum, a zizanio alterius.
Et volens unus furari zizanium alterius cooperuit zizanium socii sui cum
sacco suo, ut in nocte cognosceret. Deinde ivit ad alium amicum
suum et dixit ei: "Volo furari zizanium socii mei: esto mecum, et erit
nostrum". Veniens in sero socius eius et inveniens proprium zizanium coopertum
sacco socii sui dixit intra se: "Quanta bona contulit mihi socius meus!
Cooperuit zizanium meum et suum reliquit discoopertum; oportet igitur ut
zizanium suum suo proprio panno cooperiatur". Et auferens pannum a suo
proprio zizanio cooperuit socii sui zizanium. Veniens autem socius cum
amico suo in nocte et ingrediens ad horreum cepit palpare in obscuro, quousque
pervenit ad zizanium, et visum est ei quod invenerat sicut fecerat. Accipiens
ipse medietatem, aliam medietatem amico suo dedit. Mane autem facto ingressus
est cum socio suo et videns quod proprium zizanium furatus fuisset, in
maximam angustiam cecidit et credendo lucrari amisit propria et cognovit
quia illud quod amico suo dedit non poterat recuperare nec eciam volebat
patefieri, ne deterius ei contingeret.
Ideo oportet hominem querentem rem ut ipsius finem cognoscat, et si quesierit
rem fine carentem, multum laborabit et suum sensum fatigabit. Nemo potest
ditari sine multo periculo, nec debet aliquis desperare de rebus que fieri
possunt, et ante omnia oportet ipsum cogitare sempiterna et non temporalia.
VI. Item dictum est quod duo sunt que hominem decorant scilicet
divicie et doctrina; sicut lucerna illuminat domum, ita et ista duo decorant
hominem. Dictum est quod multi ad divicias ex inproviso promoventur.
Et dictum est de quodam paupere carente eciam tegmine corporis sui
qui ivit ad amicos suos et quesivit ab eis indumentum; et nemo fuit qui
sibi daret. Et reversus in sero ad domum suam nudus iacens obdormivit.
+ Nocte autem facta intravit fur in domum et nihil inveniens nisi parum
frumenti in sportario dixit intra se: "Non egrediar vacuus: ad minus auferam
frumentum". Et exuens se camisia implevit eam frumento. Et expergefactus
dominus vidit eum et assiliens cepit eum et male verberans abstulit sibi
camisiam et indutus est eam et frumentum reposuit in sportario, et fuit
ei camisia thesaurus.
VII. Ita hominem non decet confidere de rebus cunctis nec rem
incomprehensibilem querere, nec debet quis sperare in hac fabula et dimittere
periculum, quia et querens invenit. Et licet videas quendam invenire aliquid
sine inquisicione, non sequaris ipsum, quia multi multa bona per inquisicionem
invenerunt. Item oportet requirere res et experiri earum discrecionem et
videre iuvancia et nocencia fugere et similiter sequi iuvancia et effugere
mala et sequi bona, ne forte paciatur malum sicut alius passus est et ne
contingat ei sicut columbe que vidit pullos suos ante se occidi nec recessit
ab illo loco et tantum mansit ibi quod occisa est. Debet homo sibi terminum
constituere et non preterire eum, ut cognoscat quod omnis homo laborat,
et quicumque pro futuris laborat, vivet in eternum; et qui pro temporalibus,
condempnabitur; et quicumque pro utrisque laborat, et dominabitur et vivet.
VIII. Et dictum est quod quilibet secularis tria debet habere
in se: fidem servare, victum et necessaria iuste querere et recte cum hominibus
conversari. Item dictum est quod quicumque est piger et negligens, credens
verbis instabilibus nec sensu suo receptis, assimilabitur homini credenti
verbis alterius aut homini sequenti voluntatem suam et maxime in rebus
dubiis, et decet eum non cito recipere verbum, licet sit hominis veracis,
nec suis voluntatibus assentire nec negligere veram intelligenciam nec
curare et perscrutari impossibilia nec aliquid inpremeditate loqui in omni
re: et alias assimilabitur homini a via divertenti qui periit, et eciam
homini cuius oculum festuca intravit, et cum ad expellendum festucam oculum
suum fricaret, eundem exorbitavit. Decet ergo intelligentem hominem cognoscere
retribucionem veram. Et qui differt amico suo que odit, dampnat animam
suam. Et hunc librum legentes non oportet transcurrere racione sui commodi,
nam meditantes hunc librum intelligencia iuvabuntur. Et nos Persas videntes
huius libri interpretaciones [a] lingua Indorum in linguam Persarum (et
reminiscentes Pericce et qui sua non scribentes, nos ea reminiscamur),
interpretavimus ea a lingua Persarum in linguam arabicam et posuimus ea
in principio libri, ut legentes ea intelligenciores fiant.
|
|