<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


P r o l o g u s   p r i m u s

______________________________________


I. Husrois, Persarum [rex], qui dicitur Ansornanus, filius Caidat, discens quod aput Indos erat quidam liber conscriptus ab intelligentibus et sapientibus viris, habens parabolas utiles illis qui in solacio conversantur tam magnis quam parvis, tam dominantibus quam hiis qui sub dominio sunt, - et ipse est liber Kyliles et Dimnes - et quod erat ille liber absconsus in secretis imperatoris et factus erat de parabolis utilibus que in ipso libro conscripta erant, precepit inveniri quendam sapientem et scientem linguam Indorum. Et adduxerunt ad eum virum sapientem et omni doctrina plenum, arte medicum, cuius nomen Pericce. Qui veniens in conspectum imperatoris genu flexo adoravit eum et erigens se stabat intentus. Dicit ergo ei imperator: "Audivi de sapiencia et sciencia tua et intellexi de libro qui est apud Indos" et annunciavit ei, omnia de libro isto et desiderium suum quod de eo haberet et indicavit ei ut iret ad inquirendum librum illum et precepit ei, dicens: "Diligentissime studeas ad inveniendum librum ipsum et alios libros quos non habet imperium nostrum". Et fecit ei dari pecuniam sufficientem et dixit ei: "Si expendideris hanc pecuniam et fuerit tibi alia pecunia necessaria, scribe nobis tantummodo, et desiderium nostrum invenies". II.  Perveniens igitur Pericce aput Indiam et circuiens portas imperatoris et magnatum et sapientum ibat unoquoque die, eos salutans et eis notificans peregrinacionem suam et quod ipse venerat pro doctrina eorum rogabatque eos ad auxilium suum et occultabat sapienciam suam et quasi discipulus ab eis docebatur causamque sui adventus diligenter inquirebat in secreto. III. Et per multa ibidem tempora conversans et large expendens multos acquisivit amicos de magnatibus et ideotis et de omni arte et invenit inter eos quendam virum fidelem, sapientem, intelligencia et omni doctrina plenum; et certus de fidelitate sua et valde confisus et quia sufficiens erat ad desiderium suum et servicium complendum, recommendavit se sibi et ministerio suo et incepit cum eo simul comedere et bibere et expensas large et habundanter facere.

Quadam die dixit amico suo: "Frater, volo tibi pandere meum secretum et pro qua causa in istis partibus veni; et ne irascaris, si tibi nunquam manifestavi, sed percipere potuisti, quia sapiens et intelligens homo ex signis et sermonibus et exemplis cognoscit que intus gerit homo." IV.  Audiens hoc Indus dixit ei: "Etsi tam diu non patefecisti mihi secreta tua pro quibus venisti, tamen ego percepi, licet nihil mihi dixeris, et in amore tuo fervens pro nimia sciencia, doctrina et intelligencia tua. Et quia hoc incepisti, ego pandam tibi secreta pro quibus advenisti: accessisti enim ad partes istas ad rapiendum honoratos thezauros nostros [et] ad deferendum eos imperatori tuo. V. Sed ego videns continenciam tuam qualiterque secreta tua bene celasti, magis ac magis desideravi amiciciam tuam. Et neminem vidi constancie tue et intelligencie similem qui tam bene abscondat secreta sua, maxime in alieno loco et extraneo imperio et populo ignorante cor tuum, quia vir intelligens cognoscitur octo virtutum signis: primo mansuetudine et paciencia, secundo cognoscere bonum esse suum et observare, tercio esse subiectum imperatoribus et sequi eorum voluntatem, quarto scire et pacienter conservare secreta amici sui, quinto sapienter conversari in portis imperatoris [et] cum bonis verbis et veris blandiciis obviare omnibus qui sunt circa imperatorem, sexto secreta sua et aliorum occultare, septimo intendere lingue sue et non loqui vanum verbum, octavo non respondere in conventu de quibus non est interrogatus. Et has octo virtutes habenti bona annunciantur et erit absque omni nocumento et decet talem adiuvari in omnibus suis voluntatibus. Et hec octo virtutes in te adimplete sunt et oro deum ut auxilietur tibi in causa quam amas et petis. Sed tamen quod petitur in magno timore me posuit, quia periculosum est, sed inquiramus dei auxilium". VI. Intelligens hec Pericce quod omnia que habebat in corde revelata sunt Indo et quod amicicie sue adversus eum fraudulente non erant et quod amicus eius non est contra eum indignatus nec malum verbum protulit, sed ut frater benivole respondit cum paciencia, fiduciam habuit ad suum servicium percomplendum, et nihil tamen amico respondit. Et adiurans Indus dixit ad eum: "O amice, multa tibi circumposui ligamina ad rapiendum a te verbum, sed ex cogitacione tua percepi maiora et de manifestis et de absconsis; eciam multum mihi placet intelligencia et doctrina quam dedit tibi deus. Et sapiens quando sapienter dedit secretum suum, ille cui dicitur recipere debet peticionem eius et assimilabitur homini domum suam edificanti supra firmissimam petram que est mons inmobilis. + Nihil enim est in mundo melius pura dilectione, et qui eam habet dignus est ut eam communicet cum amico suo usque ad mortem et nihil debet ei occultare. Et prima virtus doctrine est observare secreta; et celantur quando duobus manifestantur, et si tribus, omnibus patefiunt et nemo occultare ea potest sicut nubes que est dissoluta. Attamen letor et gaudeo in amicicia tua et ea que a me secrete petis necessarium est nemini dicere; nam si alicui manifestata fuerint, maxima mihi est perdicio, et tunc nec sapiencie nec divicie salvare me poterunt, quoniam imperator noster ferox, iracundus et crudelis est, affligens homines pro minima re, quanto magis pro hac". VII. Respondit Pericce philosopho: "Multum alte laudaverunt sapientes occultantem secreta amici sui, eciamsi essent dampnosa, dolosa et perniciosa. Ita ego confido et spero a te adimpleri servicium meum, pandens secretum meum tibi, licet cum pena et periculo hec a me sustineas. Attamen cognosco quod per me illesus permaneas. Cave tantummodo a concivibus tuis, quoniam ego recedo et tu permanes. Et inter nos nullus tercius est nisi deus et me recedente eris sine timore". Audiens hoc Indus statim tradidit omnia que ab amico suo petebantur. Recipiens ergo Pericce exemplare presentem librum et inclitos alios et perficiens tempus sufficiens in periculo et vigilancia et expendens propter hoc magnum thesaurum et affligens corpus suum, timore eciam imperatoris perterritus, et desiderium domini sui et suum sicut voluit percomplevit. Deinde significavit Ansornano imperatori suo quantum periculum sustinuit et quantum aurum ultra quod sibi dederat expendidit et quomodo servicium suum perfecerat.

Audiens hoc imperator Ansornanus gavisus est gaudio magno et statim misit ei aurum quod ipse sibi mutuaverat et scribit celeriter venire ad eum, ne forte longitudine viarum aliquod sinistrum ei contingat et ipse separetur a desiderio suo, et egit gracias deo qui monstravit sibi lucrum librorum Indorum et ei promisit honores et retribuciones maximas et officium logotheti pro periculo quod sustinuit. VIII. Legens autem Pericce literas Ansornani et unicuique reddens quod sibi fuerat mutuatum, iter arripuit et applicans Persidi suum adventum imperatori nunciavit. Et vocans eum imperator benignissime recepit, dicens ei: "Gaude, serve bone et fidelis, quia dabimus tibi quod promisimus et amplius pro periculo quod sustinuisti". Et precepit eum quiescere diebus septem et post septem dies fecit vocari omnes magnates suos et totum populum suum et Pericce cum eis et precepit aperiri libros quos adduxerat Pericce et iussit coram omnibus legi. Audientes autem omnes et mirantes sapienciam et intelligenciam ac doctrinam quam per linguas animalium irracionabilium et volatilium loquebantur, egerunt gracias deo qui concessit tantam sapienciam ac doctrinam imperatori et ipsis, et dederunt laudem imperatori qui providit eis habere talem sensum; similiter laudaverunt Pericce pro periculis et angustiis quas pro omnibus sustinuit. Itaque precepit imperator omnia vestiaria sua aperire et de margaritis et iacinctis et de lapidibus preciosis et de universo auro et de pannis imperialibus [et] cum iureiurando precepit eidem Pericce accipere quantum vellet. IX. Igitur Pericce + adorans et multum orans gracias egit, dicens: "O gloriosissime imperator, deus in presenti seculo donavit tibi maximam gloriam quam tibi concedat in futuro; sed ego servus tuus non curo de diviciis huius seculi; sufficit mihi honor quem impendis. Sed ut tibi complaceam, unam de vestibus tuis recipiam, ut in ea glorificer in tota generacione mea". Et propter honorem domini sui de vestimentis imperialibus unum tantum accepit et gracias agens dixit: "O imperator, in eternum vive! Recepi dona vestra dignissima et ego, licet parvus servus, tamen fide magnus affectuose oro et rogo omnipotentem deum ut in sanitate et prosperitate semper vivere valeatis. Tantum unam peto peticionem que maxima mihi erit et gloriosa; exaudiatis, si placet". Dicit ei imperator: "Pete quid vis, quia acceptabilis est peticio tua usque ad [dimidiam] partem regni nostri pro periculis que in servicio nostro sustinuisti". Dicit ergo ei Pericce: "O imperator, in eternum vive! + Supplico ut precipiatis Percencencari, filio Pastichimat, qui sapiens et philosophus est, ut designet me in tabula et scribat omnia que mihi acciderunt et que sustinui in terra aliena et ponat tabulam designacionis mee inter tabulas Kililes et Dimnes, ut sim signatus in vita mea et post mortem meam erit memoria mea in omni generacione, ubicumque legetur liber iste usque in sempiternum". Hec audiens imperator et omnes magnates qui cum ipso erant, que dicta fuerant a Pericce, mirati sunt omnes intelligenciam et altissimam suam prudenciam, quia quesivit perseverantem gloriam in hoc seculo. Dicit ei imperator: "Peticio tua adimpleri debet, quia dignus es". Et statim fecit vocari Percencencari. Quo veniente dicit ei imperator: "Tu cognovisti pacienciam quam erga nos habuit Pericce et quanta pericula et labores sustinuit in deducendis libris. Nos tamen voluimus eum remunerare de diviciis secularibus, et noluit, sed peciit pro merito sui periculi ut designetur et rememoretur in ea tabula ubi debent designari Kililes et Dimnes. Et ita precipimus ut in principio huius libri deducas in memoriam omnia facta eius ab inicio usque ad finem, et laudare eum secundum suam virtutem et eris particeps laudis eius, et ducas in memoriam maiestatem meam. Hoc facto faciemus coadunare magistratum et universum populum nostrum, ut legatur coram omnibus, et cognoscent tunc omnes sapienciam tuam et bonam nostram voluntatem quam habuimus in Pericce". X. Audiens hec omnia Pericce adoravit imperatorem et recessit. Et incepit Percencercari designare tabulam et scribere omnia que Pericce fecerat in civitate sua, de disciplina et curiositate et vita sua usque ad illa tempora quibus missus fuerat ab imperatore ad Indiam et quecumque contigerant ei in imperatoris servicio, et iuxta virtutem suam laudavit eum sicut illum qui vilipendit presencia mundana et optavit futura. Et perficiens omnia significavit imperatori. Imperator autem convocans ante se omnes magnates et sapientes et totum populum et presente Pericce a Percencencari lecta sunt omnia que scripta erant. Omnibus audientibus et hiis omnibus completis valde letatus est imperator et omnes qui cum ipso erant, et mirati sunt de sapiencia Percencencari qualiter secundum ordinem laudavit facta Pericce et de hoc multum eum laudaverunt. Post hoc imperator fecit Percencencari divitem ultra modum. + Pericce autem adorans imperatorem dixit: "O imperator, dives donator, in eternum vive! Et me honorando vestrum nomen glorificastis, et quia precepistis ut nomen meum designaretur in hoc libro, designet vos deus in libro suo. Et cum gaudio et leticia vivatis in hoc seculo et in futuro quod ipse vobis prestare dignetur qui semper vivit et regnat per omnia secula seculorum Amen". Sicque gracias agens Percencencari osculatus est manus eius et caput et abiit.

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>>