|
|
- L i b e r
K a l i l a e e t D i m n a e
C a p i t u l u m X I V
- ______________________________________
- 142. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi
quomodo desinit aliquis malefacere propter malum quod sibi contingit, et
sit ei disciplina et doctrina". Philosophus dixit: "Quicumque aliis malefacit
propter suam utilitatem nec coactus necessitate, stultus est et impius
nec habet in memoria quod dicitur: ‘Quod tibi non vis, aliis non fac’.
+ Et ideo pacietur quod passa est quedam leena.
143. Dicitur enim
quod erat quedam leena, duos habens catulos. Exiens autem ad venandum +,
venit quidam venator et occidit catulos et discessit cum pellibus ipsorum.
Videns autem leena quod factum erat, contristata valde flebat absque consolacione.
Ursa vero videns tristiciam eius venit ad eam dixitque ei: "Cur tristaris?"
Illa respondit: "+ Quia venator interfecit catulos meos et eorum pelles
accepit et recessit". Ursa dixit: "Noli tristari, desine flere, quia passa
es quod fecisti et multos tristes reddidisti et multos orbasti. Dicitur
enim: ‘Qua mensura messi fueritis, remecietur eadem vobis’ et ‘quod fecisti
pateris’ et ‘quod seminasti mete’ +". Dixit leena: "Ostende mihi hec".
Ait illa: "Quot annos habes in presbiteratu?" Et illa respondit:
"Centum". Ait: "Quid comedisti hiis annis?" Illa respondit: "Carnes animalium".
Dixit ursa: "Quis tibi dabat?" Et ipsa: "Ego capiebam". Et ursa: "Animalia
que capiebas habebant parentes?" Et illa: "Habebant". [Ursa ait]: "Sic
de filiis tristabantur sicut tu nunc de tuis; sed et ipsa passa es sicut
tu faciebas. Ita deus exercet vindictam et transducit malum in deterius
et in pessimum. Et unusquisque debet cogitare, quando malum facit, ne deterius
ei contingat". Hec audiens leena siluit et penituit et desinens carnes
comedere fructus manducare incepit".
144. Post hec dixit philosophus: "Ita debent homines facere:
relinquere malum et bene facientes vitam eternam querere".
|
|