|
|
- L i b e r
K a l i l a e e t D i m n a e
C a p i t u l u m X V
- ______________________________________
- 145. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi
de eo qui querit hoc quod non potest invenire et amittit quod habet". Philosophus
dixit:
146. "Dicitur quod quidam monachus valde religiosus quendam
extraneum per octo dies hospitavit in domo sua. Cui monachus apposuit
dactilos +. Et cum comedisset, ei dixit: "Dulces sunt dactili, in terra
autem nostra non habemus, sed alios fructus dulces scilicet ficus et passulas
et alia que sufficiunt, non querentes dactilos". Monachus respondit: "Bene
dixisti; sed avaricia homines insaciabiles facit, ut non sufficiat quod
quis habet, sed querit extranea. Propterea sollicitus laborat ad acquirendum
quod non habet". Extraneus dixit: "Audivi te iudaice loquentem et mirabile
mihi visum est. Si vis, doce me +". Monachus respondit: "Non debes relinquere
linguam tuam et querere aliam +, ne tibi contingat sicut corvo.
147. Dicitur enim quod quidam corvus videns perdicem ambulantem
voluit discere gressus suos. Et incipiens corvus nec valens hoc discere
proprios gressus amisit. Et ideo deceptus est, nec proprium habens nec
quod quesivit invenit. +
150. Et ideo hec tibi dixi, ne relinquas propriam linguam tuam et
queras eam quam discere non poteris +. Dicitur enim quod insipiens sic
facit: relinquit quod habet et ei pertinet, et querit que sibi non pertinent
et que non potest habere, que eciam nullus parentum suorum habuit".
151. Et hec dicens philosophus tacuit. Post hec autem dixit imperatori: "O imperator,
in eternum vive, quia a te omne bonum impletum est. Et conservet Deus
regnum tuum et vivas in pace et gaudio semper et videas filios filiorum
tuorum usque ad quartam progeniem et cum gloria ad optatam pervenias senectutem.
Quod ipse prestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
per omnia secula seculorum. Amen. At ego servus tuus ad interrogata
respondi et interpretatus sum ea secundum posse meum. Peto super hiis vestram
liberalitatem et elemosinam". Rex autem huic venerabili philosopho et
precordialissimo amico suo osculum pacis prebuit et dona optima et dimisit
eum quiete vivere.
|
|