<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


C a p i t u l u m   X I I I

______________________________________


140. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo accidit ut pauper infortunatus fiat, dives fortunatus". Philosophus respondit: "De re incomprehensibili interrogasti, o imperator, quia quidam fiunt divites accidentaliter, quidam experimento et arte, alii potencia et malignitate, alii prudencia dei, ceteri nobilitate +.

141. Quia dictum est quod quatuor viri infortunati se in uno itinere invenerunt. Erat autem eorum unus filius regis, alius cuiusdam gloriosi et nobilis, tercius negociatoris, quartus cuiusdam laboratoris; filius tamen nobilis pulcerrimus erat. Et euntibus ipsis dixit filius regis: "Omnia previsa sunt et dei prudencia gubernantur". Filius nobilis dixit: "Omnia vincit pulcritudo". Filius negociatoris dixit: "Omnia gubernat prudencia et ipsa dominatur". Filius laboratoris dixit: "Labor est melior omnibus". Intrantes ergo quandam civitatem nec habentes quid manducare, dixerunt filio laboratoris: "Vade, porta nobis comestionem de tuo labore". Ipse autem in montem pergens detulit ligna et venditis eis dedit comestionem suis sociis scripsitque in porta civitatis: "Labor unius diei saciavit quatuor". Crastino vero die dixerunt [filio] nobili[s]: "Vade et de tua pulcritudine porta nobis aliquid ad manducandum". Et intrans in civitatem cogitabat intra se dicens: "Artem nescio; vacuus ad eos redire non volo". Querebat in animo fugere, et dum hec cogitaret, vidit eum puella quedam a fenestra misitque ancillam suam ad eum que conduxit ipsum ad eam. Ipsa vero retinuit eum in camera per totum diem et cum ipso comedit et bibit. Ipse autem promisit puelle ut eam duceret in uxorem. Vespere autem facto illa dedit ei quingentos solidos, et emit ad comedendum sociis suis scripsitque in porta civitatis: "Pulcritudo lucrata est uno die quingentos solidos". Crastina vero die dixerunt filio negociatoris: "Vade et porta nobis manducare de negociacione tua". Inter hec ecce navis de partibus Orientis [venit] onerata diversis mercimoniis. Et cum negociatores civitatis in navem ascenderent nec aliquid emerent, ascendit [et] ipse solus in navem et emit omnes merces de navi deditque illi arram anulum. Alii negociatores hoc audito venerunt ad eum et dederunt ei lucrum mille miliarisios. + Crastina vero die dixerunt filio regis: "Vade et tu, fac quod potes". Ipse vero pergens sedit iuxta portam civitatis. Accidit quod die illa mortuus fuit rex illius provincie sine herede. Exeuntes autem, ut eum sepellirent, viderunt hunc sedentem supra unam petram sine aliqua tristicia. [Statim] verberaverunt eum miseruntque eum in carcerem. Cumque esset rex sepultus, reversi sunt in civitatem et consiliabantur quem in regem eligerent. Patricius eorum dixit: "Ducite primum iuvenem illum, ut inquiratur unde sit, ne forte sit explorator". Et cum venisset, dixit patricius: "Unde es tu et quomodo venisti in terram istam?" Ipse respondit: "Ego sum filius regis N.; moriens pater meus dimisit regnum suum fratri meo, ego autem timens fugi". Audientes hoc illi et cognoscentes [genus eius] coronaverunt eum in regem posueruntque super elephantem et conduxerunt eum per civitatem. Veniens ergo ad portam et videns sociorum suorum litteras precepit scribi: "Labor, pulcritudo, prudencia et omnia dona Dei providencia sunt". Et ascendens in palacium vocari fecit socios suos et dedit eis multa munera et ipsos dimisit abire +."

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>