<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


C a p i t u l u m   X I I

______________________________________


138. Imperator dixit: "Cognovi hoc exemplum quod mihi dixisti. Annuncia ergo mihi cui rex debet benefacere et cui consilia sua debet committere". Philosophus dixit: "+ Debent reges benefacere gracias sibi agentibus dignisque benefactis + nec preferre consanguineos et amicos nec divites nec contempnere pauperes; decet enim benefacere benivolis, sapientibus et fidelibus suis, ut in tempore necessitatis ei grates retribuant. + Pocius eciam ipsis bestiis benefacere debet, si benivole sunt, quam malivolis hominibus, et ego ostendam tibi exemplum.

139. Dicitur enim quod quidam cavavit foveam, ut venaret leonem. Contigit autem quod cecidit ibi quidam aurifex et serpens et draco et symea. Videns autem eos quidam heremita dixit in se ipso: "Hodie dabo eternam mercedem anime mee, liberando ab hiis feris hominem istum". Et cum funem dimisisset, ut illum extraheret, symea (vero) assiliens funem cepit et ascendit, post eam draco et post draconem serpens. Exeuntibus istis de fovea gracias egerunt heremite et dixerunt: "Relinque hominem istum, quia talis est quod nullas agit grates sibi [bene] facienti". Post hec dixit ei symea: "Ego habito prope civitatem Carturi". Draco dixit: "Et ego ibi in quodam arundineto". Serpens dixit: "Et ego ibi in muro civitatis. Si ergo te inde transire contigerit, multum honorem tibi faciam". Heremita eos non audiens dimisit funem et aurificem eripuit. Aurifex autem adorans eum dixit: "Et ego habito in civitate Carturi; et si inde transieris, quere de me, ut tibi retribuam pro benefacto quod in me fecisti". Et sic rediit unusquisque ad propriam habitacionem. Contigit autem quod dum heremita in civitatem pergeret, obviavit ei symea et salutans eum dixit: "Expecta me hic, donec revertar". Et rediens detulit ei varia fructuum genera. + Et cum processisset, obviavit ei draco et dixit cum gaudio magno: "Sustine te, donec revertar". Et pergens punxit filiam regis abstulitque ei omnia paramenta et detulit heremite. Heremita omnia accipiens detulit, intravit in civitatem et interrogans de aurifice invenit eum. Ipse eum benigne recepit. Videns autem ornamenta filie regis perrexit ad regem, et cum videret eum flentem de morte filie sue, dixit ei: "Inveni percussorem filie tue" et ostendit ei paramenta. Ipse autem misit milites et heremitam ad regem duxerunt. Rex ut vidit heremitam, precepit eum valde verberare. Et cum fustigaretur, dixit: "Si audivissem symeam, serpentem et draconem, talia non paterer". Serpens audiens vocem eius contristatus est et pergens punxit filium regis ad mortem. Medici vero nec sapientes poterant eum sanare. Puer autem clamabat dicens: "Non potero sanus esse nisi per manum heremite, quia iniuste fecit eum verberare pater meus". Rex autem hec audiens iussit heremitam venire ante se et eum rogavit ut poneret manum et sanaret filium suum. Ipse vero manum imponens dixit: "Domine, si vera sunt ista que dico, sanetur filius regis". Et statim sanatus est. Et annunciavit heremita regi omnia que sibi contigerant. Rex autem dedit ei pecuniam sufficientem et remisit eum, aurificem vero + interfecit.

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>