|
|
- L i b e r
K a l i l a e e t D i m n a e
C a p i t u l u m I X
- ______________________________________
- 132. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti.
Annuncia ergo mihi quomodo quis debet sibi cavere ab inimico suo". Philosophus
dixit:
133. "Dicitur enim quod quidam rex habebat picam valde pulcram
et racionabilem. Pica habebat pullum et rex suum filium et ambo comedebant
in sinu regine. Pica autem sicut domita volans et revolans quicquid ferebat
+ rostro unum [fructum] regis filio et alium pullo suo tribuebat et propter
hoc honorifice conversabatur in domo regis. + Una autem dierum + filius
regis pullum pice occidit. Veniens autem [pica] ad eum et videns eum occisum
clamavit: "Ve illis qui conversantur in aula regis, qua eius amicicia nulla
et instabilis est! Et quicquid mali subditis faciunt, pro nullo habent;
si vero subditus quid modicum casu contra eum commisit, in periculo est;
sed hodie vindicabo filium meum". Et volans in faciem pueri oculos suos
rostro effodit et volavit in altum. Quod audiens rex ira repletus est et
magnum dolorem habebat. Decipere eam volens vocavit eam primo nomine. Et
illa respondit: "O rex, magnam habeo penam in prevaricacione dilectionis
et in hoc seculo et in futuro et permanet usque ad filios filiorum +".
Rex ait: "Bene dicis; etsi (non) prevaricati sumus, tamen vindictam recepisti.
Ergo veni ad nos sine timore, quoniam nec tu debes nobis nec nos tibi".
Pica respondit: "Stulta et sine intellectu essem, si modo inimico appropinquarem.
Nemo sapiens debet credere adulacionibus inimici. Utile est mihi a te longe
esse, quia dictum est quod sapiens habet amicos et consanguineos suos et
memorare debet filios, fratres et nepotes et alios benefactores: alienigena
amicus esse non potest, sed omni tempore, si potest, ei nocet. + Ita
et ego a vobis passa dolorem recedo, non reversura".
Item dicitur quod serpens punxit filium rustici cingendo, et mortuus
est. Venit ergo rusticus et filium mortuum videns accepit baculum, ut serpentem
occideret. Et cum serpens intraret foramen, percussit eum et abscidit ei
caudam. Postea dixit rusticus: "Quod factum est, factum est et factum sit;
remitto tibi mortem filii mei. Veni ergo, faciamus pacem". Respondit serpens:
"Donec tu sepulturam filii tui et ego caudam [amissam] videmus, tunc pacem
habere non poterimus".
Ita illi qui paciuntur malum ab aliquo vel faciunt, alter in altero
confidere non possunt.
|
|