<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


C a p i t u l u m   V I I I

______________________________________


130. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo duo inimici redeunt in amiciciam, cum ambo sint in periculo, et se liberant". Philosophus dixit: "Non omnis amicicia est firma propter temporis commutacionem. Sapiens vero tempus emit et in tempore cum inimico amiciciam contrahit propter suam salutem sicut mus et gatta. 131. + Una autem dierum exivit quidam ad venandum et extendit laquea sua circa arborem. Gatta vero exivit, ut cibum caperet, et fuit capta. Mus similiter exiens vidit gattam captam et gavisus est valde. Rediens retro mustelam vidit in foramine suo et bubonem super arborem et magno territus timore cogitabat intra se: "Si ad foramen iero, peribo; si ad dextram vel ad sinistram fugiam, capiet me bubo; si ad gattam vadam, comedet me. Sed providebo ingenium quo valeam liberari; oportet enim sapienti in periculis non timere. Ego non video salutem nisi per amorem gatte et per ipsam ego salvabor +". Et pergens mus ad gattam dixit: "Quomodo te habes et quomodo manes?" Et gatta respondit: "In tribulacione et miseria sicut cupis". Mus respondit: "Verum dicis; sed modo compacior tibi, quia [et] ego sum in periculo; mustela enim est in foramine meo, bubo in arbore et credit me capere; ipsi amborum nostrum sunt inimici. Faciamus ergo concordiam, ut evadere possimus: ego conrodam laquea de collo tuo et te liberabo". Hec audiens gatta valde gavisa est et dixit muri: "Si hoc feceris, magnas grates a me habebis". Convenientibus illis facta est amicicia inter eos. Cepit mus rodere laquea, ut liberaret gattam, et timens ne ipsa fidem factam frangeret, dimisit laqueum unum. Et gatta dixit: "Quid tardas? Nunquid perversa est amicicia tua?" Mus respondit: "Amicicia mea non est perversa, sed timeo ne amicicia tua pervertatur, quia quod naturale est non facile mutatur, sed si mutatur, non penitus tollitur. Propterea dimisi unum laqueum, usquequo video tempus et locum fugiendi". Mane autem facto venator veniebat. Videns ergo mus eum a longe dixit gatte: "Ecce tempus venit fugiendi". Et cum venator esset prope, corrosit laqueum et fugit [in] foramen, gatta autem timore venatoris fugit et ascendit arborem, et sic venator rediit vacuus. Una autem dierum exivit mus et vidit gattam procul et noluit ei appropinquare. Ipsa vero dixit ei: "O dilecte, veni ad me et tibi retribuam pro bono quod mihi fecisti". Mus respondit: "Amicicia nostra non indiget appropinquacione. Quomodo appropinquabo tibi, cum sim tibi esca? Nullus enim appropinquare debet inimico suo quem forciorem se cognoscit. Preterita amicicia nostra in necessitate fuit facta pro amborum salute. Nunc amicicia nostra sit a longe; durum est enim mihi tibi appropinquare".

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>