|
|
- L i b e r
K a l i l a e e t D i m n a e
C a p i t u l u m V I I
- ______________________________________
- 124. Imperator dixit: "Novi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi
quomodo potest imperator suum imperium custodire sine nocumento, [usus]
prudencia, bonitate et elemosina". Philosophus respondit: "Omnibus forcior
est sapiencia et tollerancia et intellectus, et super omnia valent consilia
sapientum et fidelium subiectorum. Et introducam tibi exemplum sicut contigit
regi Indorum qui de consilio prudentissime mulieris de magno periculo exivit
liberatus.
125. Dicitur enim quod rex Indorum una nocte vidit octo
sompnia magna et timida. De hoc valde obstupuit et surgens congregavit
omnes philosophos et annunciavit eis sompnia que vidit. Et responderunt
ei: "Visionem vidisti admiracione dignam et volumus querere septem dierum
inducias ad respondendum tibi: forsitan poterimus liberare te a nocumento
quod tibi debet accidere". Ipsi autem exeuntes loquebantur adinvicem dicentes:
"Scitis quod [non] multum temporis transivit et multos [rex] de nostris
consanguineis interfecit. Nunc ergo, quia Deus providit nobis, dum se posuit
in manibus nostris, si vultis, de levi poterimus eum interficere". Talia
inter se ceperunt loqui et consiliari. Statim reversi sunt ad regem et
dixerunt ei: "Perscrutati sumus scripturas et vidimus quod tibi non potest
esse conversio salutis, nisi facias occidere Peladiam, amasiam tuam, et
filium suum et cum eis filium tuum legittimum et Pelarium, tuum primum
consiliatorem, et prothonotarium tuum et album elephantem tuum super quem
vadis et alios duos magnos elephantes et equum et camelum et sanguinem
eorum ponas in concham. Ibi te lavabimus et cantabimus super te incantaciones:
forsan te poterimus liberare a temptacione". Rex vero hec audiens dixit:
"Volo illos salvos esse et me solum perire". Illi autem dixerunt ei: "Nihil
debes preferre anime tue; ipsa enim est omnium rectrix et curatrix". Hec
audiens rex contristatus est valde et cecidit pronus super lectum suum,
cogitans quid faceret. Fama vero volavit super totam regionem de magna
meditacione regis. Intelligens Pelarius hec qui summus consiliarius erat
regis et dolum senciens dixit intra se: "Non oportet me modo ire ad conspectum
regis, sed loquar primum Peladie, dilecte amice sue". Et accedens dixit
ei: "Video regem valde contristatum; credo quod isti mendaces philosophi
dolum texuerunt contra eum propter eorum iniquitatem, volentes eum penitus
destruere. Sed ingredere et interroga eum quare contristatus est et
dic ei quod non credat istis philosophis. Et postquam scies causam,
dices mihi". Ipsa introivit ad eum + et dixit ei: "Rex, refer ancille tue
quid tibi consiliati sunt isti philosophi". Ait rex: "Non superponas plage
mee aliam plagam nec oportet te de talibus rebus inquirere". Et ipsa respondit:
"Nunquam speravi quod a me celares consilium tuum; sed si mihi non reveles
secreta, cui tandem credis?" Rex respondit: "O mulier, quid me interrogas
de periculo tuo et omnium dilectorum meorum?" Et illa dixit: "Ego quidem
et alii servi tui nonne te concambiabimus? Quid nobis preciosius est te?
Sed rogo, o rex, ut post mortem meam nulli istorum philosophorum parcas
et neminem occidas, donec consilium habebis cum dilectis amicis tuis. An
nescis quia isti philosophi inimicabiliter subiacent tibi, quia occidisti
consanguineos eorum nondum longo tempore transacto? Non existimes hos esse
oblitos mortem suorum. Nec tu eciam a principio sompnia eis patefacere
debuisti, sed crede mihi et interroga heremitam qui est aput nos, qui est
senex et sapiens precibus et timens deum". Rex vero statim equitavit et
ivit ad heremitam et dixit ei: "Vidi duos pisces ambulantes per montes
et duas anates volantes et venientes ad me; item vidi serpentem circumcingentem
me; item baptisabar in sanguine, deinde lavabar in aqua; item ascendebam
super unum montem album et habebam ignem super caput meum". Heremita respondit:
"Noli timere, o rex; gloriosa sunt omnia, nihil mali tibi continget: duos
pisces quos vidisti super montem ambulantes significant duos nuncios potentum
principum qui ad te venient et portant elephantes duos tibi; duas anates
volantes a sinistra parte significant alios duos nuncios ex parte
regis Persarum qui deferunt tibi equos [duos]; serpens autem qui [te] circumcingebat
significat quia talis ensis tibi portatur qualem nunc non habuisti, propter
venenum serpentis; quia baptisabaris in sanguine, significat quia portatur
tibi talis vestis deaurata que obscura illuminat; et quod in aqua lavabaris,
significat quia super eam candida indutus [eris] vestimenta; quia super
album montem ascendebas, manifestum est quia album debes equitare elephantem;
quod ignem habebas super caput, significat quia mittitur tibi a magno rege
aurea corona, ornata lapidibus preciosis. De volatili vero qui caput tuum
percuciebat nunc non dicam; significat tibi parvum dolorem et subversiones
contra amicum tuum. Et hec omnia venient tibi usque ad septem dies". Et
ecce die septima venerunt nuncii deferentes omnia que predixit heremita.
Rex autem miratus est valde de prudencia heremite et dixit: "Rex sapiens
cum solis suis et dilectis debet habere consilium". Et hec [dona] videns
vocavit suum consiliatorem Pelarium et dixit ei: "De hiis nihil volo, sed
habeatis vos cum dilectissima amica mea Peladia qui posuistis animas vestras
pro me". Et Pelarius dixit: "Non debemus nos habere talia dona, sed iustum
est ut des ea consanguineis tuis". Respondit autem rex: "Tu [fuisti] protector
salutis mee et es dignus mille beneficiis". Rex autem accepit unum elephantem
album et dedit unum ex equis filio suo, Pelario consiliatori suo, dedit
ensem preciosum, heremite vero dedit tunicas albas et precepit Pelario
ut vestem et coronam prepararet mulieribus. Erant autem ei due dilecte
amasie: Peladia que consiliata fuit sibi ut iret ad heremitam, et alia.
Pelarius autem posuit ante eas vestem et coronam et dixit Peladie: "De
hiis duobus elige quid vis, ut alia alteram accipiatis". Et ipsa dubitans
quam acciperet, respexit Pelarium. Ipse autem innuit oculo, ut purpuram
acciperet. Et ipsa percipiens quod rex perceperat, dimisit purpuram et
coronam accepit. Pelarius vero usque ad quadraginta dies oculum clausum
tenuit, ut rex non imputaret ei in oculo quod illi innuisset; et si hoc
non fecisset, vite periculum incidisset. Una autem dierum Peladia accipiens
coronam ornavit se +, alia autem induit se purpura venitque ante regem,
ita quod totam domum splendor illustravit. Et multum ei placuit dixitque
ad Peladiam: "Quid passa es quod talem vestem dimisisti +?" Et ipsa ira
repleta, accipiens coronam de capite proiecit in terram. Rex vero super
hoc valde iratus precepit Pelario ut eam statim interficeret. Pelarius
autem accipiens [eam] et intra se cogitans, ne quando [rex] de morte ipsius
peniteret, privatim quantum cicius potuit, ad quasdam mulieres illam adduxit
et honorifice haberi precepit. Et post parvum tempus penituit regem de
morte Peladie, reducendo in memoriam amorem quem ipsa in eum habuerat et
quomodo ipsum et suos a morte liberavit, et contristabatur inde nimium.
Cognoscens ergo Pelarius tristiciam regis dixit ei: "Nullam utilitatem
confert homini cogitacio, sed facit ei carnis diminucionem, sicut ait quidam
sapiens: ‘Sensus cogitacioni deditus est vermis ossa comedens’. O rex,
consolare ergo super hiis que recuperari non possunt, ne forte paciaris
quod passe sunt columbe.
126. Dicitur enim quod due columbe erant in uno loco et habuerunt
frumentum collectum in uno vase. Frumentum erat molle et vas erat plenum.
Fecerunt itaque pactum inter se ut neutra comederet de frumento +. Calefacto
aere et desiccato frumento diminutum est et oppressum videbatur. Rediit
maritus et putans quod illud comedisset uxor, eam tantum verberavit quod
mortua est. Postquam vero pluit, frumento remollificato vas repletum est.
Ille autem videns quod iniuste uxorem verberavit, intantum flevit quod
mortuus est.
127. Ita pacientur illi qui in ira consilium retinent, sed impetum
sequuntur. Item ab antiquis dictum est quod quidam vir habuit uxorem
pulcram quam valde diligebat. Una autem dierum cum sederet in domo sua,
delata sunt ei duo poma magna. Unum comedit, aliud dedit fratri suo. Frater
vero cum recederet, obviavit nepoti suo et dedit ei pomum. Et cum nox facta
esset, mater cum filio dormiebat in lecto. Cum autem vir requiesceret cum
uxore, vidit pomum quod fratri dederat super pectus uxoris et filium dormientem
iuxta latus eius. Et non interrogans suspicatus est scelus fratris et uxoris.
Et domus eius iuxta mare [erat] et fenestra ibi erat ex parte maris. Accepit
uxorem, in pannis involvit et per fenestram in mare proiecit. Post hec
expergefactus puer peciit pomum a matre sua. Audiens hec pater, conversus
ad puerum quesivit ab eo quomodo pomum habuisset. Puer dixit: "In sero
dum redissem a scolis, obviavi patriolo meo, prestolans descendentem et
dedit mihi, et ego posui super pectus matris mee". Hec audiens pater penituit
de hoc quod fecerat.
Ita pacientur illi qui festinant aliquid facere sine discrecione.
128. Item dictum est quod homo ferebat saccum plenum lentibus
et volens requiescere posuit illum sub arbore ubi erat symea. Descenditque
symea et furata est unum pugillum de lentibus. Et cum ascenderet in arborem,
cecidit ei unum granum de manu, et aperiens manum, ut illud apprehenderet,
cecidit ei totum.
129. Cave ergo, ne tu similiter paciaris, habens plus quam mille
mulieres: desinis cum eis gaudere, sed petis hanc que mortua est". Cum
ergo rex hoc audivit, contristatus est valde et credidit vere quod occidisset
Peladiam dixitque ei: "O Pelarii, ita pro uno meo verbo tale odium in me
exacuisti?" Ait ille: "Sapienti verbum unum est incommutabile".
Dixit rex: "Tristis sum pro dilectissima amasia mea, o Pelari". Ille
respondit: "Duo debent [homines] contristari: fornicator et adulter, quia
non memorie mandaverunt diem iudicii".
Rex dixit: "Si videro Peladiam, nullomodo tristabor de aliquo". Pelarius
respondit: "Duo sunt qui nunquam tristari debent: qui semper operantur
bonum et qui nunquam peccant".
Rex ait: "Nunquam videbo Peladiam". Pelarius dixit: "Duo sunt qui nunquam
vident: cecus et insipiens; sicut cecus nescit quid prope est et quid procul
sit, sic insipiens non discernit bonum a malo".
Rex dixit: "Nunquam pulcritudine Peladie sum saciatus". Respondit ille:
"Duo sunt in eternum insaciabiles: cupidus et avarus".
Rex ait: "Debeo a te procul discedere". Pelarius respondit: "De duobus
quisque procul recedere debet: ab illo qui deum non confitetur et iudicium
nec retribucionem cognoscit et ab eo qui nescit dominari voluntati [et]
concupisciencie sue".
Rex: "Dimissa est domus mea de Peladia". Pelarius dixit: "Quatuor sint
dimissa: flumen aridum, terra sine rege, mulier sine viro et insipiens".
Rex dixit: "Peladia iniuste periit; dignus es multa subire pericula".
Pelarius respondit: "Tres sunt digni periculis: qui verberat innocentem,
qui surripit aliena et qui ad cenam sedet non invitatus". +
Rex ait: "O Pelarii, multum contendis mecum, contradicens". Pelarius
dixit: "Contendentes isti sunt: luxuriosus, loquens non interrogatus, qui
dicit que ignorat, servus dives non benefaciens domino suo, sed vocans
eum ad iudicium".
Rex dixit: "Stultus es, o Pelarii". Pelarius ait: "Stultus est qui stultum
docet et qui contradicit sapienti et qui conversatur cum trufatore + et
qui committit consilia sua infideli".
Rex: "Preter ordinem fecisti qui Peladiam interfecisti". Pelarius respondit:
"Sine ordine est mendax, qui non facit secundum verbum suum, et iuvenis
quem non refrenat ordo, + et [rex qui] rem magnam incipit sine consilio".
Rex ait: "Debes me timere, o Pelarii". Pelarius respondit: "Quatuor
sunt qui sunt timentes: gallus [pedibus] sursum erectus, ut, si celum ceciderit,
ipsum sustineat, vocem emittit, quia timet rectus clamare, ne pre vocis
magnitudine celum ruat et ipsum opprimat; grus qui stat uno pede, timens
ne sua ponderositate terra submergat[ur]; et vermis qui [stercore vescens],
timens ne [quando] terra sibi deficiat, parvum de ea comedit; et vespertilio
qui timet in die volare, ne pro sui pulcritudine capiatur, nocte tamen
volare disposuit".
Rex ait: "Mens mea in aliam non potest converti mulierem, quia nunquam
aliquam similem vidi Peladie". Pelarius dixit: "Quatuor sunt [in]convertibilia:
mulier utens multis viris, homo utens mendacibus, superbus et malivolus,
et homo utens in diversis domibus". +
Rex ait: "Magnam inimiciciam in corde [meo] plantasti, quia Peladiam
occidisti". Pelarius respondit: "Veri inimici adinvicem sunt isti: lupus
et ovis, mus et gatta, accipiter et perdix, irundo et corvi +".
Rex ait: "Nunquam tristicia a corde meo de Peladia discedere potest".
Pelarius ait: "Ille homo tristari debet qui habet uxorem se non diligentem
nec sibi obedientem nec castam nec sapientem".
Rex ait: "Dormire nequeo pro Peladia". Pelarius respondit: "Septem (l.
Octo) sunt qui non dormiunt: dives qui non habet fidelem procuratorem,
investigator fraudis ad inimicum occidendum, falsus criminator, pauper
a quo id exigitur quod non potest habere, febricitans carens medico, amator
meretricis, et qui petit ea que habere non potest, sicut avarus dives,
timidus paupertatis".
Rex dixit: "Amodo tecum loqui non debeo". Pelarius ait: "Indigni alloquio
sunt isti: qui propter mendacium fratrem suum dedignatur, plenus vana gloria,
qui prefert divicias anime sue, qui contradicit preceptis domini sui ac
doctrine magistri sui, et qui non credit consiliis amicorum suorum".
Rex dixit: "Nemo est sine peccato et nemo est perfectus".
Et post multa verba rex desperatus erat de Peladia et de ea ceperat
desolari. Pelarius autem recessit et duxit eam coronatam. Cumque vidisset
eam rex, gavisus est gaudio magno deditque Pelario multa bona et philosophos
interfecit".
|
|