<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


C a p i t u l u m   V I

______________________________________


119. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia ergo mihi cui assimilatur qui aliquid facere incipit sine previsione". Philosophus autem dixit: 120. "Dicitur quod erat quidam vir habens pulcram uxorem, castam et sapientem. Et cum esset pregnans, vir dixit ad eam: "O mulier, spero quod infans nobis masculus nascetur qui nobis erit utilis et placidus. Provideamus ergo cuiusmodi nomen ei imponere valeamus". Ipsa dixit: "Tace, vir; ne stulta loquaris, nam ille qui de futuris loquitur et non de presentibus, similis erit illi viro qui mel et butirum dispersit.
121. Dicitur enim quod erat quidam pauper qui habebat cottidie de mensa domini imperatoris panem unum et parvum butiri et mellis; panem comedebat, mel et butirum in uno vase reponebat. Vas autem erat suspensum super lectum eius. Una autem noctium in semetipso cogitavit dicens: "Volo mel et butirum vendere et habebo de eo aureum unum, et ex eo emam decem capras et in quinque mensibus parient decem hedos et ante quinque annos ascendam ad quadringentas; postea vendam capras et emam boves [centum] et cum eis faciam seminare terram et habebo multum frumentum, et in aliis quinque annis ero dives et edificabo domum decoratam et faciam eam deaurare, et emam mihi servos [et servas] et ducam uxorem, et ipsa pariet mihi filium et vocabo nomen eius Pincellum, et docebo eum quantum decet, et si eum contumacem videro, cum virga eum ita percuciam -" et accipiens virgam ante eum iacentem percussit vas et confregit eum et mel et butirum sparsit et barbam suam perfudit".
122. Post hoc peperit bona mulier filium. Et post aliquos dies dixit mulier viro suo: "Custodi hic, quousque vadam pro servicio meo; revertar cito". Ipsa autem exeunte fuit vir eius vocatus ad iudicem. Contigit autem quod, [quando] ambo abessent et infans solus remansisset, serpens venit super eum et canis prosiliit et interfecit eundem serpentem. Reversus autem vir vidit canem sanguinolentum sanguine serpentis; et putans quod filium suum plagasset, occidit eum. Intrans autem et salvum videns filium et serpentem interfectum, valde penituit et flevit amare. 123. Ita ergo qui [multum] festinant, in multis falluntur".

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>