|
|
- L i b e r
K a l i l a e e t D i m n a e
C a p i t u l u m X
- ______________________________________
- 134. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum. Annuncia
ergo mihi quomodo rex debet converti et benefacere cui malefecit". Philosophus
humiliter caput inclinans respondit:
135. "Dicitur enim quod
in quodam loco erat panther, heremita castus et pius, + nec sanguinem fundens
nec carnes comedens. + Et erat deprope strata illa quidam leo qui omnibus
dominabatur qui in loco erant. Audiens hec leo de bona conversacione et
fama heremite ivit ad eum et dixit ei: "Audivi de sapiencia et castitate
tua et ideo volo te super omnibus bonis meis procuratorem constituere".
Ipse respondit: "Impossibile est me esse tuum procuratorem". Leo dixit:
"Nonne erit tibi magna gracia ut sis circa regem?" + Ille respondit: "Duo
sunt circa regem appropinquantes; sed ego non sum ex illis, sicut sunt
dolosi et iniusti vel stulti vel viles, ut nullas res odio habeant; et
qui serviunt regi pura fide et voluntate, ab omnibus odio habentur propter
invidiam: forte tamen tales a rege honorantur, et potero de hoc habere
periculum". Dixit leo: "Noli de hoc cogitare: ego ero protector tuus et
defensor". Et panther respondit: "Si rex vult sanitatem meam, dimittat
me vivere in hoc heremitagio sine cura et cogitacione, quia scriptum est:
Melior est pauca esca sine cura et cogitacione quam multa fercula cum labore,
cogitacione et magna cura". Leo respondit: "Dimitte hec omnia que dicis,
quia hic sine timore eris". + Et panther ait: "Ergo fac mihi iuratoriam
caucionem ut non venies contra promissa". Leo autem velociter faciens tradidit
ei claves tocius ordinacionis sue et scriniorum suorum et fecit eum primum
consiliarium suum et ipsum valde honoravit. Videntes autem hoc alii subiecti
qui cum rege erant pantherem odio habuerunt et consiliati sunt eam interficere.
+ Furati sunt carnes [leoni] et detulerunt in domum pantheris et absconderunt
ibi. Crastina vero die cum sederet leo ad mensam, quesivit carnes nec habere
poterat. Leo autem de hoc valde erat iratus. Recedente ergo panthere pro
servicio suo a conspectu leonis unus de suis inimicis dixit contra alium:
"Annunciemus regi opera pantheris sicut audivimus quia ipse comedit carnes
+". Alter dixit: "Investigate subtiliter: forte ipse non fecit hoc,
quoniam impossibile est cogitaciones hominum cognoscere". Tercius dixit:
"Inveteratus est dierum malorum. + Si vultis scire veritatem, eamus
[in] domum suam et inquiramus et certificemur super hiis que de eo dicuntur
+". Et ceperunt malum dicere de eo in conspectu leonis. Leo autem illos
credens veritatem dicere fecit vocari pantherem et dixit ei: "Quid fecisti
de carne?" Panther dixit: "Dedi eam senescalo tuo". Vocatus senescalus
[et] quesitus negavit dicens: "Novit Deus quod nunquam carnes ipsas
mihi dedisti. Mitte ad domum meam et ad domum pantheris et ipse condempnetur
in eius domo, quia ibi reperientur". Leo autem misit fideles suos et
invenerunt carnes in domo pantheris et detulerunt eas leoni. Quod videns
leo iratus est valde. Et ibi erat lupus qui iudex erat, qui dixit leoni:
"Postquam Deus patefecit tibi dolum pantheris, eum velociter interficere
debes +". Leo vero precepit eum + statim interficere. Audiens autem mater
leonis quod iniuste occidebatur, precepit spiculatori ne eum interficeret,
donec loqueretur cum leone. Et intravit ad eum et dixit: "O fili, quid
fecisti? + Nam tuum dilectum consiliatorem sine inquisicione veritatis
ad falsam prodicionem quorundam suorum inimicorum occidi precepisti". Qui
significavit ei omnia qualiter dicta erant de eo. Et illa respondit: "Decet
regem esse pacientem et perscrutari et examinare quid facturus sit, ne
forte festinans quid fecerit [et] postea peniteat. + Ipse enim panther
propter fidelitatem quam erga te habet et benignitatem tuam quam ei primitus
ostendisti odio receptus est ab omnibus, quia semper insipientes odio habent
sapientes, fornicatores castos, vituperati honoratos. Et isti filii calumpniatorum
carnes furati sunt easque in domum suam absconderunt. + Et si inquisieris,
invenies veritatem". Et factum est, cum loquerentur adinvicem, quidam ex
illis venit et publicavit dolum leoni et matri quem contra pantherem fecerant.
Mater vero leonis videns leonem de re certum fore, dixit ei: "Debes nunc
disciplinare et castigare istos mendaces nec eis ulterius crede, ne forte
deterius facere presumant. + Pantherem autem propter fidelitatem, prudenciam
et sapienciam suam restitue in primum ordinem et consolare eum". Leo
audiens verba matris et senciens veritatem vocavit pantherem et dixit ei:
"Cognovi de te et certus sum quod isti mendacium dixerunt contra te, odio
te habentes propter benivolenciam quam erga te habeo. Nunc autem restituo
te in gradum pristinum, et honorem et dignitatem maiorem quam habuisti
tibi dans". Panther respondit: "Ego quidem pure et benivole administrabo
tibi, + sed timeo ne forte ipsi qui me odio habent, et iterum mendaciter
contra me aliquid machinentur et rursum peribo. Sed ex quo tibi placet
ut administrem, promitte mihi iterum pro iureiurando quod nunquam credas
falsis accusatoribus aliquid contra me dicentibus. Et si tibi videtur
quod [non] sim tibi fidelis, dimitte ut redeam in heremum meum". Leo dixit:
"Constat mihi et certus sum de pura fidelitate et benivolencia quam erga
me habes et nunquam deinceps credam verbis contra te compositis, sed maiorem
gloriam et honorem a me consequeris". Quod et fecit et exinde in magna
gloria fuit in domo leonis".
|
|