Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Capitulum XII
|
___________________________________________________
|
|
[CAPITVLVM XII]DE HEREMITA ET DE PEREGRINOET EST DE EO QVI RELINQVIT OPERA PROPRIAET FACIT QVAE NON DEBET.[M5v] Ait rex ad philosophum suum: Intellexi iam hoc: nunc vero volo, ut indices mihi parabolam de eo, qui relinquens propria gesta et solita, et facit ea quae non sunt rationis et usus, donec perdit primos mores. Inquit philosophus: Dicitur quod erat in quadam terra heremita. Quadam vero die cum apud eum esset quidam peregrinus hospitatus, apposuit heremita ei de bonis dactilis, de quibus ambo comederunt. Dixit peregrinus: Quam dulcis est hic fructus! Utinam in terra nostra essent de huiusmodi arboribus et fructibus! quamvis habeamus in ea alios bonos fructus, et quicunque haberet ficus et uvas et alios fructus, esset de illis contentus. Ait ad eum heremita: Non est vir prudens, qui quaerit quod non invenit et cuius animus cupit quod habere non potest; redundat enim sibi in dolorem et suspirium et dissipat cor suum. Tu quoque vir prudens et intelligens es; debet tibi sufficere quod datum est tibi, abhorrere quod nequis invenire. Et cum heremita lingua hebraica loqueretur, placuit peregrino loquela illius, et petiit ab heremita doceri ipsam illam linguam; et permanens cum heremita pluribus diebus nitebatur addiscere linguam istam, et asuefacere loqui in illo sermone. Et ait ad eum heremita: Dignum est tibi in eo quod relicta propria lingua tuae terrae vis loqui lingua aliena, accidere quod accidit corvo. Dixit peregrinus: Quomodo fuit? Inquit heremita: Dicitur quod corvus habeat transitum superbum et erectum; qui cum videret columbam ambulantem mansuete, placuit ei modus suae ambulationis; et displicuit ei modus suus proprius, qui tamen pulcer erat; et nisus est addiscere modum columbae, et affligebat personam suam, ut ambularet ad modum columbae; et non potuit. Voluit iterum redire ad suum primum modum, et hoc non potuit; remansit confusus. Adduxi tibi hanc parabolam, quoniam dignum est te oblivisci propriae linguae, cum ipsam relinquis et quaeris scire aliam. Et dicitur quod stultus est quicunque quaerit scientiam, de qua non est dignus, et qua praedecessores sui usi non fuerunt.
EXPLICITCAPITVLVM DVODECIMVM |