Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Capitulum XI
|
___________________________________________________
|
|
CAPITVLVM XIDE VENATORE ET LEAENAEST DE ILLO QVI DESINIT A MALEFACIENDO ALTERIPROPTER MALVM QVOD SIBI ACCIDIT.[M4v] Ait rex Disles ad philosophum: Intellexi per hanc parabolam, quid oporteat reges et dominos auctoritatis potentiae facere tempore irae suae provocationis, et quomodo debeat iram suam compescere. Nunc indica mihi pro eo, qui cum accidit ei aliquod malum corrigitur per illud, et divertit animum suum a malis quae patrare solebat, ut ultra malum non attemptet facere. Ait philosophus: Nemo agit mala nec quaerit quae nociva sunt hominibus nisi stultus et malignus et qui non respicit futura praesentia nec praeterita et agit ea ignorans malum venturum sibi; quandoque vero castigatur stultus per adversitatem sibi contingentem, nec ultra offendere quenquam attemptat. Nam cum advenit sibi malum, dolet et tristatur, recognoscens sic alios doluisse ex suis maleficiis et damnis illis ab ipso illatis, quod amodum et ipse dolet de malo sibi ab aliis adveniente, et timens desinit a male faciendo proximis, ipsorum dolorem recompensans, et contemplatur inde quod bonum est pro suo fine. Parabolam quoque quam mihi postulasti super hoc, est parabola venatoris et leaenae. Dixit rex: Quomodo fuit? Ait philosophus: Dicitur, quod cum quaedam leaena peperisset duos catulos et eos in suo habitaculo dimisisset, donec quaereret aliquod venationis pro esca, transivit inde quidam venator, et cum vidisset illos, interfecit eos et excoriavit pelles eorum et abiit in viam suam. Cum rediret leaena ad suum habitaculum et suos catulus mortuos invenit et excoriatos, factum est hoc ei valde molestum, et contristabatur et flebat amare, iactans se super lumbos et faciem eius in terra prae sui cordis amaricatione. Et cum sentiret quidam lupus vicinus eius strepitum clamoris et lamentationem cordis ipsius, ivit ad eam quaerens ab ea, quare hoc faceret. Cui leaena suum casum exposuit. Ait ei lupus: Nequaquam debes ob hoc flere et contristari nec te in huiusmodi strepitu suspiratuum fatigare, sed vindicare debes te ipsam iusto iudicio et considerare quia non intulerit venator tibi hanc tribulationem, nisi propter tribulationem quam et tu simili modo et aliis intulisti. Habe igitur patientiam operis venatoris, ut alii tui operis patientiam habuerunt; nam scriptum est: Mensura qua quis mensus fuerit, eadem remecietur ei; et sic vobis contigit nunc. Dixit ad eum leaena: Expone mihi hoc quod intendis. Cui lupus dixit: Quot sunt anni vitae tuae? Et respondens leaena dixit: Circa centum annos habeo. [M5r] Cui dixit lupus: De quo sustentata est vita tua ex tunc usque nunc? At illa: Vivebam de carnibus bestiarum et ferarum terrae. Cui dixit lupus: Scisne huiusmodi animalia quae devorabas, patres et matres habuisse? At illa, Scio, inquit. Et ait lupus: Scire debes quoniam sic illi tristati et amaricati sunt ex amissione suorum filiorum sicuti et tu de amissione tuorum. Et scire debes quod non invasit te haec tribulatio a venatione, nisi propter tui cordis pravitatem, et quia non curasti meditari tua opera noc ultima considerare, nec cogitasti illa super tuum verticem redundare. Et audiens leaena a lupo, scivit verum esse, et recognovit in se non advenisse hanc tribulationem, nisi propter adversitates quas ipsa intulit aliis animalibus, et quia inique egit et iniuste, cepit inde Deus suam ultionem super hoc. Et abstinens se offendere animalia rediit ad usum fructuum et victualium terrae. Et videns lupus processus leaenae, quia non nutriebat se nisi de fructibus terrae, dixit ei: Aestimabam quippe penuriam fructuum et victualium terrae esse ex temporis peste et anni sterilitate venisse, donec vidi te illis fruentem. Tu quoque comedis carnes, et relicto illo cibo quem tibi Deus constituit, rediisti ad fruendum cibo alterius, ad rapiendum escam alienam; et ideo facta est penuria fructuum causa tui. Vae igitur animalibus de fructu terrae viventibus! Propter te visitavit ea Dominus inducens te super illis escam illorum rapientem. Cunque audiret haec leaena, subtraxit manum suam a victualibus et fructibus terrae, et restrinxit se solo feno terrae sustentari. Post haec vero dixit philosophus regi: Adduxi hanc parabolam, quia quandoque malignus desinit malignari hominibus propter adversitatem sibi ab aliis adventam, ut leaena fecit. Et propter hoc debent homines huius mundi hanc causam considerare; nam scriptum est: Quod tibi fieri non vis, aliis ne feceris; et cum hoc adimplebis iusticiam et iudicium et placitum hominum facies.
EXPLICITCAPITVLVM VNDECIMVM |