Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Capitulum X
|
___________________________________________________
|
|
CAPITVLVM XDE SEDRA REGEET EST DE EO QVI PROROGAT IRAM SVAMVT VICIA SVA SVPERET.Inquit rex Disles Sendebar pbilosopho: Adverti quippe verba tua et intellexi ea quae mihi dixisti, quoniam quicunque irascitur adversus suum dominum aut eius dominus adversus ipsum, praeservare se debet ut non confidat alter eorum in altero. Nunc autem adduc mihi parabolam, quid oporteat regem agere tempore adversitatis et tribulationis pro suae personae et regni conservatione. Inquit philosophus: Nihil est in mundo, quo rex possit conservare suum regnum ac suam animam glorificare, nisi cum suorum viciorum mortificatione et eius irae prorogatione in suis gestis universis. Conservat autem hanc virtutem nobilitas et per eam confirmatur, et quod consuletur rex cum suis viris intelligentibus expertis in operibus. Sed melior omnium virtutum est, quod proroget iram suam, quando irascitur contra aliquem et nolit eum statim offendere. Et maxime oportunum est regibus, quod consiliantur cum viris intelligentiae et legalitatis et in sui factis se gerent prudenter. Vir vero sapiens quando agit consilium cum suis sapientibus, erit suum propositum ad lucem; et quando fuerit rex sapiens et eius consiliarius fidelis et intelligens super omni re secreta et praestet toto suo animo regi fidele consilium, prosperatur ille rex in universis eius factis; et pacem habebit cunctis diebus vitae suae et ad suum deveniet optatum, quando consilium exaudit suorum principum, et ea quae dicunt observat, et remittit iram suam quando eum fatigant verbis et omnia recipit facie placabili: quemadmodum fecit Sedras rex Indiae cum suo principe pro Helebat uxore regi. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: Dicitur quod fuit quidam magnificus rex regum Indiae nomine Sedras, cui erat princeps quidam nomine Beled. Erat autem vir prudens et intelligens, devotus voluntati regi et suis mandatis obediens; habebat autem dulcedinem verborum et humilitatem linguae. Quadam vero nocte, cum rex ia[L3v]ceret in lecto, vidit in sommo octo somnia, et exitatus, iterum somniavit eadem somnia. Videbantur ei duo pisces rubei erecti super suis caudis, qui stabant ante ipsum, et duae aves aquaticae volantes post se et corruerunt in manus eius; quidam vero serpens transivit per suum pedem sinistrum; ipse vero erat sanguine totus involutus; et vidit suum corpus aqua ablui; et quod staret super montem album aspiciens; assistebat suo capiti columna ignis; item videbat quandam avem albam fodientem suum caput. Diluculo vero turbatus est spiritus regis, et mandavit vocari ante se viros cuiusdam civitabis doctos in interpretatione somniorum. Erant autem viri illi eorum, quorum antea interfecit duodecim milia virorum bello. Qui cum venissent ante eum, narravit eis somnium suum, petens ut illud ei deberent interpretari. Cui prudentes dixerunt: Magnum mirabile est hoc, quoniam vidisti visionem quam nemo vidit unquam, sed placeat tibi, ut omnes congregati provideamus super interpretatione somni, et redeuntes renunciabimus tibi post septem dies. Quod cum placeret regi, constituit eis terminum. Et hi viri convenerunt in consilium inter se dicentes: Scimus bene quid in nobis egit ille tyrannus, quia dissipavit ex nobis duodecim milia virorum: advenit nunc nobis tempus quo vindicari poterimus de eo, et habemus causam, quia de ipso poterimus nostrum desiderium adimplere. Nunc autem euntes ad eum aggravabimus sibi rem et ostendamus ei ipsam valde timorosam et difficilem in oculis eius, significans ei rem esse pessimam et dubiosam, donec prae nimio timore adimplebit omnia quae sibi consulemus; et quando illud viderimus ab eo, dicamus ei: Tradere te oportet nobis amicos et familiares tuos, ut eos iugulemus; non enim cessabit a te sanguis quem vidisti, nisi per sanguinem tuorum familiarium. Et quando quaesierit a nobis, qui sunt illi quos quaerimus, dicemus ei: Volumus Helebat reginam quae dilectior est apud te ceteris mulieribus tuis, et volumus filium tuum primogenitum, qui post te successurus est in regno; volumus filium fratris tui, secretarium et dilectum tuum et tuum consiliarium; volumus et tuum [L4r] ensem, cui similis in mundo non reperitur; volumus et album elephantem quem equitus ad bellum; et volumus ut addas ad hos Kynaron secretum amicum tuum. Cum his poterimus vindicari ex eo. Et quando nobis haec omnia concesserit, dicemus ei: Scias, domine rex, haec omnia erunt redemptio animae tuae, cum quibus et te a morte redimemus; postea vero congregati omnes orabimus ad Deum pro te, ungemus latum tuum sinistrum sanguine, et aspergemus te aqua, donec ab omnibus tuis mundificaberis peccatis, quae rethe sunt pedum tuorum et quasi te exterminassent, nisi Dei misericordia tibi hoc revelatum fuerit ut non perires. Postea vero uncta a nobis facie tua oleo precioso, accedes ad palatium, separata a te divina sententia. Nunc autem si hoc consenseris et tibi dare placuerit nobis praedictos familiares tuos, ut per eos animam tuam redimemus, evades ab hoc periculo et vivas; si vero tuus animus haec nobis dare noluerit; te grave invadet periculum, quia aut morieris aut ex tuo regno exulaberis. Nos autem, quando nobis haec concesserit, perdere eum poterimus ex hac vita. Et confirmati sunt super hoc consilio, et venerunt ad regem, et aiunt ei: Iam libros nostros inspeximus et deliberavimus consilium super negocio regis, quid sit faciendum domino regi in argumentum gloriae et vitae. Nunc placet regi omnes a facie sua recedere, et annunciabimus regi quod fieri providebimus. Et omnibus recedentibus, annunciaverunt regi consilium eorum. Et audiens hoc rex turbatus est dicens: Melius est me mori quam vivere, si omnes istos interfecerim, qui gaudium sunt animae meae et vita carnis meae. Et si hoc fecero omnino mortuus sum, nec unquam regnabo; et propter hoc illud non faciam, quia mors et separatio amicorum idem est apud me. Cui dicunt: Si tibi non displicet, ostendemus tibi quod verbum tuum non est conveniens, ex quo alios reputas tibi magis dilectos quam personam tuam. Sed nequaquam hoc, domine rex: conserva potius te et regnum tuum, et fac quod tibi diximus et erit tibi bonus finis, et sufficiat tibi persona tua et eam noli cambire per alienam. Nam si universi amici tui et socii transeunt, alios poteris invenire; et si tuae mulieres pereant, alias recuperabis. Et considera quoniam vita tua est in tuo regno, nec ad regnum pervenisti nisi forte per bellum et multis laboribus et sudore corporis et iracundia multis annis. Non [L4v] igitur velis totum in uno momento perdere; sed omnia tibi sint frivola respectu tuae personae. Trade igitur nobis quae diximus, ut tuae animae sint redemptio; et conserva animam tuam et tuum regnum, et ne dissipes terram tuam et habitaculum et omnia tua bona. Cunque videret rex quomodo fatigarent ipsum in hoc negocio, eius dolor magnificatus est; et exurgens ivit ad palacium suum in quo solebat delectari, et prostratus ibi super faciem suam in terra, plorabat et erat ibi involvens super faciem et lumbos suos, ad modum piscis quando de aqua eductus est, qui ignorat quomodo ad illum locum venit. Et cogitavit rex in corde suo: Quomodo faciam hoc maximum malum? Nec scio discernere quod istorum sit facilius apud me, aut meam tradere personam ad mortem, aut tradere meos notos et amicos. Et ait: Quantum tamen adhuc ero in pace et quiete? Non tamen permanebit regnum in perpetuum; et propter hoc decet me diligenter in hoc facto praemeditari. In quo enim erit solacium meum, quando interficio Helebat uxorem meam? in quo exultabitur oculus meus, quando filium meum non videbo, et filium fratris mei? et quomodo permanebit et durabit regnum meum, quando meum perdam equum delectabilem et album elephantem? aut quomodo non verecundabor vocari rex, quando amittam haec omnia? vel quomodo vivam post eos, et in quo laetabor, et in quo confortabor? Et post haec divulgatum est hoc nogocium per civitatem, et omnes turbati sunt; et stabat rex dolens et contristatus suo corde solus. Cunque vidisset Beled princeps exercitus quod accidit regi ex tristiciis et doloribus, aestimavit in corde suo dicens: Non decet me supervenire regi et ab eo quaerere pro tribulatione quae advenit ei. Et accedens ad reginam Helebat ait ad eam: Scito, domina mi, quomodo a die quo ego perstiti regi servitio, nunquam accidit ei res magna vel parva, quam mihi non revelaret, et consilium meum super illa non haberet; eram enim eius secretarius et consiliarius in omnibus. Nunc autem video, quia celavit mihi suum secretum, et prius quidem quando accidebat ei aliquid gaudii et tribulationis, consulabatur mecum et quaerebat a me super illa re; scit enim amoris affectum, quem habeo erga ipsum. Sed videtur mihi, quoniam consultus est a quibusdam sceleratis viris, ex quibus iam alio tempore exterminavit decem milia virorum; quibus cum hoc secretum revelasset et sompnium annunciasset, dederunt ei consilium, ut ipsum seducerent suis mendaciis, donec ipsum perderent et nos omnes. Nunc autem surge et vade ad regem et quaere ab eo quid sit suum negocium; ego enim dubito accedere ad eum. Vade igitur tu prius, et bene adverte quid tibi dicet. Dixit regina: Non possum nunc supervenire, dum tristis est, et quia inter me et ipsum accidit causa quaedam. Dixit Beled: Hodie tamen te oportet excedere modum, quia nullus ad ipsum audet accedere, dum tristatur, nisi tu. Audivi enim ipsum pluries dicentem: Quandocunque tristarer et superveniret mihi Helebat, mox utique in me omnis tristicia et passio cessarent. Accede igitur ad eum et loquere sibi delectabilibus sermonibus, et forsitan laetificabis cor suum. Et audiens regina haec verba, surrexit et venit ad regem et situavit se ad caput eius et ait: Quid habes, domine rex, et quid dixerunt tibi hi viri scelerati, donec te turbaverunt suis mendaciis? Et si vis contristari, indica mihi causam et contristabor tecum; sin autem, surge et exultemur, quia si exultetur rex, et ego quidem in eius exultatione exultabor, et si tristabitur, debeo et ego secum contristari. Ait ad eam rex: Nequaquam meum dolorem aggraves interrogans de tribulatione in qua sum. Et ait Helebat: Nunquid sic reputor in oculis tuis? Ecce, nemo in tanta tristicia et amaritudine stare debet, quod non accipiat consolationem et gaudii refectionem a suo fideli amico. Sum enim, ut spero, tua dilectissima amica, accipe a me solamen, ne in graviores incidas tribulationes. Quicunque enim magnum committit peccatum, suo potest consilio et intellectu, si fuerit sapiens, suum delere peccatum et sanare illud, donec veniat ad primum solacium et columitatem in qua erat. Sic quoque tu, domine rex, non debes contristari tuorum corda amicorum, et adversariorum tuorum corda laetificare; quicunque enim hoc facit, prudens non reputatur. Et ait ad eam rex: Iam tui misertus sum, nec est bonum mihi et tibi si annunciavero tibi causam mei doloris, quomodo ego moriturus sum, tu et filius tuus et amici et socii tui. Vocavi enim ad me sapientes talis civitatis, ut mihi meum sompnium exponerent; qui iusserunt me, te ac filium tuum et meum et socios meos foederatos occidere. Quomodo ergo gaudere potero, quando te non videbo, aut quomodo vivam, si omnes perdam quos ipsi iubent interficere? Etenim quis est in mundo et audiens haec, qui non contristetur et stupescat? [L5r] Et audiens regina verbum suum voluit se abscondere dolorem de hac re, et ait ad eum: Nequaquam contristeris te, domine rex, super haec: sit enim anima mea redemptio animae tuae, conservet Deus tuam vitam et pacem. Iam enim dedit tibi Deus plures mulieres et meliores me, et quare igitur contristatur rex? Veruntamen unum peto a rege ex dilectione quam habeo erga ipsum, ut non credat post mortem meam his vilis sceleratis et falsis, nec cum ipsis agat consilium suum, nec occidat quemquam, donec prius respiciat decies suum factum, ne forte ipsum hoc fecisse poeniteat; non enim poterit aliquem vivificare postquam mortuus fuerit. Dicitur enim in quadam parabolarum: Quando inveneris pulchras margaritas et eas non noveris, noli proiicere, donec ostenderis alicui qui noscit eas. Nunc, domine rex, memento quoniam hi viri quos vocasti, non diligunt te; interfecisti enim de illis duodecim milia virorum, nec eos putes huius rei esse oblitos. Ideo non decet illis manifestare tuum somnium et secretum, nec debes credere consilio malignorum et sceleratorum talium; nam ipsi inimicantur tibi, donec interficias tuos viros sapientes, qui tibi sunt coadiutores in gubernatione tui imperii, et uxorem tuam quae cara est in oculis tuis, et filium tuum qui est tua vita, et equum tuum qui est solus et equitatura tua, et gladium cum quo pugnas contra inimicos tuos et cum eo sustines regnum tuum. Et quando omnes istos interfeceris, perdes delectactionem oculorum tuorum et gloriam tui imperii, et superabunt te, et capient de te ultionem, et de tuo imperio te expellent, ut ipsi ad primam gloriam restituantur. Porro ecce Kynaron sapiens qui adhuc vivit: consulo tibi, vade ad eum et pande sibi tuum secretum et secum tuum age consilium; ipse enim novit omnia huiusmodi praeterita et futura, et sapientior est his omnibus, et est iustus et sanctus, nec ipsum habemus in suo consilio suspectum. Interroga igitur eum de omnibus his quae vidisti in somno et si tibi dixerit quod isti dixerunt, facies postea sicut tibi imponunt; sin autem, scias te esse magnum regem in tuo regno, fac in ipsis tuam voluntatem. Cunque rex haec audisset ab ea, placuit ei cum gaudio, et equitans statim ad Kynaron sapientem, tristis et dolens in corde suo. [L5v] Et ait ad eum Kynaron: Quid est quod dominum regem ad me adduxit hodie? Domine rex, quare tristaris, nec video in tuo capite dyadema imperii? Dixit rex: Dum dormirem in lecto meo nocte quadam, audivi in somno voces octo, et excitatus, et iterum ad somnum rediens, vidi octo somnia quibus a me narratis sapientibus talis civitatis fratribus tuis, mihi in malum pronunciaverunt super ipsis; propter quod timeo, ne forte mihi malum aliquod superveniat, ut peream in bello aut expellam de meo regno. Et ait ad eum Kynaron: Nequaquam, domine rex, huiusmodi tribulationes timeas; omnia enim in bonum convertentur et tuae gloriae argumentum, et cito tibi perficientur haec in prosperitatem. Significatio enim somniorum quae vidisti, haec est: Duo pisces rubei assistentes tibi suis caudis significant tibi repraesentari ex tali regno duos parapsides plenas margaritis. Duae vero aves aquaticae quas vidisti, volantes post te et inter manus tuas corruentes, signant ad te mitti nuncium praesentantem tibi a rege Graeciae duos equos similes in mundo non habentes. Quod autem vidisti serpentem transeuntem per tuum sinistrum pedem, significat tibi praesentari a rege Tharsiae ensem non habentem simile mundo. Quod autem videbatur tuum corpus sanguine involutum, praesentabuntur tibi a rege Sabba vestes sericae colore coccinio pro imperio. Et quod videbas corpus tuum ablui in aqua, signat quod portabuntur tibi ex regno Thabor panni linei bissini. Quod autem videbatur stare te super montem album, veniet ad te ex Dathan nuncius dans tibi album elephantem, quem equi attingere non possunt. Columna vero ignis assistens tuo capiti, designat tibi praesentari de rege Cedar coronam auream. Albam vero avem quam vidisti caput tuum fodientem suo rostro, nolo tibi nunc exponere; sed ne dubites de eo, quoniam malum non est; veruntamen parum ad iram commoveberis contra tuos amicos. Haec quidem encaenia offerentur tibi ex nunc usque ad septem dies. Cunque rex audisset haec, saltavit ad pedes sapientis Kynaron; et rediit ad domum suam, et ait: Vere non est in mundo adeo sapiens sicut sanctus Kynaron: ego autem expectans considerabo verbum quod mihi dixit. [L6r] Septima vero die indutus rex vestibus imperialibus sedebat in palacio super solio imperiali, assistentibus sibi undique suis principibus et nobilibus; et coeperunt singuli nuncii venire cum praedictis encaeniis unus post alium, a primo usque ad ultimum. Cunque vidisset rex margaritas et lapides preciosas et iocalia auri, magnificata est eius laeticia, et cogitavit in corde suo dicens: Peccavi nimis pandens mea secreta viris litteratis malignis. Et ait: Vere non conspexi mea facta annuncians eis somnium meum, et nisi miseratio quae protegit me, et consilium habebam reginae, utique a mundo periissemus. Et ideo decet unumquemque quaerere consilium a suis sociis et amicis, et credere in ipsis, quia consilium quod praestitit mihi Helebat, ortum est ad bonum, et sustinuit mihi Deus regnum meum per consilium sociorum meorum et amicorum; et ibi revelata est mihi per hoc iusticia Kynaron sancti et suorum verborum veritas. Post hoc vero rex vocam suum filium et Beled suum principem et notarium, et ait ad eos: Non decet nos in nostris vestiariis haec encaenia introducere, sed volo inter vos ea dividere, qui personas vestras pro me morti exposuissetis, et Helebat quae mihi bonum praestitit consilium, per quod meum persistit imperium, et quae meum luctum convertit in gaudium. Et respondens Beled ait ad regem: Non est mirandum, quia exposuimus nos ad mortem pro domino rege; quis enim servus non tradat se morti pro domino suo? Quicunque pro domino suo non consentit mori ac pro amicis et sociis, non est vir discretionis. Et propter hoc ne ammiretur dominus rex, quod habeat servos se exponentes loco domini sui; nos enim non debemus de his encaeniis aliquid recipere, sed filius tuus, cui soli dabis. Animose dixit rex ad eum: Iam dedit nobis Deus bona gaudia; propter hoc sublata verecundia accipe partem tuam et gaude de ea. Et ait Beled ad eum: Sit illud quod regi placet. Veruntamen si regi videatur, accipiat sibi primo quod regi placet. Accepitque rex elephantem sibi, et dedit filio suo unum equorum, alterum vero dedit notario suo consanguineo [suo]; et misit ad Kynaron alba vestimenta quae digna erant regibus; [L6v] coronam vero et vestes rubeas dixit non esse dignas nisi mulieribus. Et ait ad Beled suum principem: Nunc accipe coronam et vestes rubeas, et veni post me ad domum dominarum. Et vocans, Helebat et concubina eius stabat ante eum. Et signabat rex ipsi Beled, quod doceret Helebat quod eorum caperet. Cui Beled designavit suo oculo, ut caperet vestes. Rex vero elevato capite concidit oculos eius in oculum Beled, quando significavit reginae, quod caperet vestes. Et percipiens Helebat, quoniam respexisset rex, quando significavit sibi Beled suo oculo, relictis omnibus vestis, accepit coronam, et stabat in una parte domus, ne forte rex aestimaret aliquid mali adversus ipsam. Et factum est post hoc, quandocunque Beled superveniebat regi, commovebat oculos et palpebras, ac si hoc semper ex consuetudine faceret, ne suspicaretur rex ipsum cum Helebat. Erat autem mos regis cum Helebat iacere una nocte, et altera cum concubina. Quadam vero nocte, qua mansurus erat cum Helebat, paraverat ei regina ferculum de grano risi; et recipiens regina parapsidem auream, in qua erat ferculum, accessit ad regem cum corona in capite; et videns illud concubina eius, mota est invidia contra Helebat, et exurgens induit sibi illas vestes candidas. Et cum intrasset cameram ubi erant, illuminata est iubare illius; erant enim illae vestes sicut sol in ortu eius. Et videns illam rex, motus est dilectione erga ipsam; et ait ad Helebat: Vere stulta fuisti eligens tibi coronam et relinquens vestes, quibus similes non habemus in nostris vestiariis. Cunque audisset hoc regina, quia laudaret concubinam et contemneret suum consilium, commota est in iram contra regem, et accipiens parapsidem cum ferculo effudit in capite regis plenam, et maculata est eius facies et barba et vestimenta regis regia. Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod viderat in somno de ave alba, quae suo rostro perfodebat caput eius, sicut Kynaron exposuit. Et vocans rex Beled ait ad eum: Nonne vides quid fecit mihi haec mulier, quomodo vilis sum in oculis eius? Nec ultra coram me appareas donec interfeceris. Egrediens Beled cum Helebat a facie regis dixit in corde suo: Non interficiam ipsam [M1r] donec cessabit ira sua, quoniam mulier sapiens et prudens est, et multa honorabilis inter omnes dominas regni, nec habet similem in mulieribus; non potest esse una hora sine ipsa, et iam plures liberavit a morte manu sua, et nos speramus semper bonum per eam, et scio quia reprehendet me rex in posterum accelerans mortem suam. Et propter hoc nolo eam interficere, donec videbo quod mandavit mihi rex pro ea, ac per hoc glorificabor super omnes mundi sapientes, ac rex corrigitur per hoc, ut nunquam festinet aliquod simile huic fieri absque diligenti provisione. Si vero eam non recordabitur, nec ad eam aspirabit, tunc suum mandatum adimplebo. Duxitque Beled reginam ad domum suam et ordinavit duos domicellos in eius aministratione, praecipiens omnibus de sua familia honorare reginam et obedire sicut servus suo domino, donec videret quid rex mandaret super eam. Et accipiens Beled ensem involvit eum sanguine agni, et accessit ad regem quasi tristis et dolens; et ait ad regem: Implevi quippe verbum tuum et interfeci reginam. Post paululum recordatus rex reginae spesiositatis, suorumque morum et prudentiae, poenituit in corde suo: verecundabatur autem quaerere Beled, si eam interfecisset aut non; sperabat tamen hoc non attemptasse Beled; confidebat enim de eius prudentia et intellectu. Et ait Beled sua prudentia ad regem: Nequaquam tristetur rex nec doleat; fletus et contristatio non restituunt quod perditum est, sed animam affligunt et dolorem praestant corpori. Inimicis autem regis tristicia addit gaudium: propter hoc consulo tibi, domine rex, sine ab hoc, et ne tristeris pro re quae nunquam recuperari potest. Et si placet, dicam parabolam similem huic accidenti. Cui dixit rex: Volo, narra mihi illam. Inquit Beled: Dicitur, quod fuerunt duae columbae, masculus et femina, et cum sibi grana tritici congregassent ex areis, donec nidus suus plenus esset, dixit masculus feminae: Volo, ut nihil nunc de hac quantitate tritici comedamus usque tempus hyemis, quando non inveniemus per campos et areas. Cui dixit femina: Intellexi verbum tuum; observabo illud. Erant autem grana quae ibi posuerant humida ex pluvia illa madefaciente, et cum [M1v] calor aestivus advenisset, exicavit triticum ibidem, ut eius quantitas deficeret. Post multos vero dies rediens maritus ad nidum et videns quantitatem tritici diminutam, dixit uxori suae: Nonne tibi praecepi de hoc frumento non recipere usque ad tempus hyemis, quando non inveniemus per montes et campos? Cui respondit uxor: Nihil de eo gustavi; defecit tamen ab aestivo calore et ventorum exicatione. At ille cum non crederet suo verbo, percussit eam rostro in suo capite, donec eam interficeret. Et factum est cum venisset hyems, madefactum est frumentum ex humiditate pluviae et austri,
|