BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum XIII

 

 

___________________________________________________

 

 

CAPITVLVM XIII

DE LEONE ET VVLPE

ET EST DE AMORE REGVM QVI RESTITVITVR

POST INIMICICIAS.

 

[M5v] Ait rex Disles Sendebar philosopho: Audivi tuam parabolam super hoc; sed da mihi nunc parabolam de eo quod accidit inter reges et eorum comitivas et consules, quando rex indignatur super aliquem quem habet culpabilem, et postmodum reconciliatur, et manifestatur eius innocentia, postquam illum multis comprobaverit afflictionibus et flagellis examinaverit. Inquit philosophus: Sciendum, quod si non placaverit rex virum, contra quem dedignatus fuit nec ei misertus est, nec eius delictum deleverit, erit illud in malum regi in suis processibus: debet tamen rex prospicere in huiusmodi et considerare illum contra quem dedignatus fuit, utrum eius servitium fuit cum legalitate, et ut nitebatur iuvare et diligere regem toto animo, et an confidebat rex in suo consilio: tenetur rex nunc placare ipsum et sibi non reputare peccatum et ipsum non exterminare. Rex enim nonnisi consiliariis et domesticis fidelibus prosperatur; domini vero et consiliarii non iuvant nisi cum fidelitate et dilectione, nec iuvat fidelitas et dilectio nisi cum rectitudine consilii et intellectus. Negocia vero et dominorum sunt plura et ardua; rectum vero consilium et iusticia rara sunt. Persistit autem regis imperium, quando cognoverit diligentes et qui bonum sibi obtinet, et sciverit quod apud unumquemque illorum fuit scientiae et intellectus et recti consilii, et quid eos operum pravitatis lateat. Et cum haec sibi nota fuerint, ordinet super eius negociis secundum discretionem cuiuscunque, sicut noverit esse legalem et recti consilii, nec velit in sui noticiam honorare malos mores. Et praeservet se, ne ab ipso annunciatur aliquod pro quo sit necesse se requisitione fatigari. Debet autem rex respicere illorum opera et suorum gesta indagare, nec ipsum lateat iusticia viri iusti et delictum delinquentis. Debet etiam iusto fructum reddere suae iusticiae; nec miseretur peccatoris ut ipsum non exterminet. Nam si hoc non fecerit, tunc vilis utique in oculis iusti reputabitur sua iusticia, ex quo nihil ex ea secutus est utilitatis, et confortabitur impius in suis operibus impietatis. Et super huiusmodi est parabola de leone et vulpe. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: [M6v] Dicitur fuisse in provincia Indiae quoddam animal habens intellectum et rectum consilium et iustum ac doctrinam; et cum permaneret cum aliis suis animalibus et feris campi, volebat facere opera quae ipsa faciebant; et socii eius cum eo litigabant dicentes: Quare non exequeris tuos mores et naturam, in quibus creatus fuisti? Nec tibi fas est esse sicut nos et nobiscum concurrere. Quibus respondit: Non continget mihi peccatum ex vestra societate, quamdiu abstinuero meam animam peccato inclinare; peccata enim non locis et societatibus causantur, sed a cordium propositis et corporum actionum. Nam unus existens in bono loco non semper agit bona opera; ita existens in malo loco non semper male agit: nam si ideo bona opera laudabilia dicerentur eo quod sancto loco peracta sunt, et illa mala quae in malo et despecto loco sunt facta, tunc quicunque interficiens hominem in ecclesia innocens esset et absque peccato, et interficiens hominem in bello peccator essset. Ego quidem sic adhaesi vobis meo corpore, non autem animae et corporis inclinatione bonorum operum merces. Et nolens verbis eorum consentire, pluribus diebus permansit in sua consuetudine. Et cum cuidam leoni, qui regnabat super animalibus eiusdem loci, fama huius vulpis pervenisset, placuit sibi valde quod audivit de vulpe ex eo quod esset tantae aequitatis et simplicitatis; et misit pro eo. Quo veniente coram ipso, locutus est cum eo rex; et eum examinans, omnia quae de ipso audiverat invenit esse vera; super quo gavisus est rex et dilexit illum. In processu vero dierum fecit ipsum vocari ad se; et cum veniret ad eum, dixit ei rex: Scio, amice, quoniam terra regni mei ampla est, propter quam indigeo multis rectoribus et baiulis. Sed audiens vero prudentiam et legalitatem tuam et ultimo examinans te super ipsis et verum inveniens rumorem, coepi te diligere: volo itaque te super meis magnis negociis et praeponere tuum gradum ceteris principatibus et rectoribus mei regni. Cui respondens vulpes ait: Nequaquam dicat hoc dominus rex; debent enim reges pro suorum officiis et rectoria eligere viros intelligentes et prudentes, non dedignantes mandata et officia regum. Abhorrens enim officium regis nunquam potest bene agere: ego autem nunquam ad regum officia aspiravi. Tu quoque rex multorum animalium et magni regni es: potes in eis plures invenire meliores me, qui virtuosi sunt et potentes servitio regis assistere et docti et exercitati in tuo officio: sis ergo de illis contentus et noli ad me haec iudicare. Et ait ad eum leo: Nequaquam amplius velim verbum meum super hoc revocare, quia non dimittam te donec hoc mandatum assumpseris. Cui dixit vulpes: Domine mi rex, non possunt officio regis nisi duo adhaerere, quorum neuter ego sum; aut, scilicet, homo crudelis et praesumptuosus, non timens quemquam nec parcens alicui propter eius crudelitatem et impietatem, timentes eum omnes, et sic attingit complementum suorum operum in omnibus quae cupit; aut homo vilis et despectus ab hominibus, cui alii non invident nec ipsum reputant. Sed quicunque attendens ad servitium regis fuerit verecundus et mansuetus nec intendit esse crudelis hominibus, non prosperabuntur eius negocia nec sua conversatio cum illis diu permanebit; irruent enim contra ipsum regis amici ac eius inimici. Amicus enim invidebit ei pro suo statu, et reddetur sibi inimicus; inimicus vero regis invidebit similiter huic nitens ipsum suo dominio diffamare. Et cum hii duo adversus eum congregantur, exponit se periculo mortis. Dixit autem rex: Ne timeas odium meorum virorum et eorum invidiam adversus te, quoniam eos elongabo abs te, et honorans honorabo te prae illis, et quidquid mihi dixeris factum erit. Ait ad eum: Domine rex, si vis me honorare, dimitte me vivere in his locis solitarie et tranquille, quoniam melius est mihi quam vivere sub invidiae trepidatione hominum tui regni; quicunque enim vivit sine timore, sufficit ei panis et aqua. Scio, inquit, quoniam qui adhaeret servitio regis, plures ei tribulationes supervenient et visitationes in sua vita quam ceteris hominibus huius mundi. Vita enim brevis cum tranquillitate melior est mille annorum cum labore et timore. Dixit ei leo: Intellexi iam verba tua; sed noli timere de huiusmodi quae tu dicis, quia non potero te penitus derelinquere. Dixit ad eum: Ex quo penitus deliberavit hoc rex facere, peto ut mihi sub vinculo foederis promittat, si quando aliqui sibi mala de me ferant, ne illa credat, sed me vocet et responsionem meam et veritatem semper audiat. Quia scio, quod odient me illi qui sub me substituentur propter timorem nominis mei; et qui maioris sunt nobilitatis quam ego invident me propterea quod sum super eos exaltatus et constitutus. Ideo si aliquod feratur ei per aliquem propria lingua vel alterius, per quod me intendit reum facere, quod non acceleret me condempnare, donec super me decies inquiratur; deinde vero fiat de me voluntas [N1r] tua. Et quando hoc mihi in fide promiseris et de te tutus ero, iuvabo te toto meo posse nec te in aliquo defraudabo. Cui respondit leo dicens: Volo ut tibi haec a me serventur. Et ordinavit ipsum leo super omnibus bonis suis et exaltavit eius statum super aliis dominis et sociis eius recipiens ab eo consilium et sapientiam; ita ut ipsum prae aliis principibus suae curiae diligebat, et quantocunque ab eo consilium quaereret, tanto magis ad sui dilectionem praetendebat. Et factum est hoc valde molestum omnibus viris regis extraneis et eius notis ac familiaribus; et invidents ei coeperuut super hoc odire ipsum, donec inter eos habito consilio, deliberaverunt animum regis subvertere contra ipsum, ut cum dolo eum perderent. Et factum est, cum deliberassent dolose hoc facere, euntes die quadam ad domum regis invenerunt ibi carnes pro cibo regis paratas, quas sibi rex in specialem cibum elegerat; et eas furtive capientes miserunt ad domum vulpis, in oculto ibidem reponentes, his vulpe inscia. Altera vero die leo mandavit sibi dari cibum, et cum familiares quaererent et non invenirent, motus est leo ad iram. Et videntes socii et familiares regis, qui consilium acceperunt perdere vulpem, cum abesset tunc vulpis et non desinit leo pro carnis investigare, coeperunt respicere se invicem, et prorumpens verbum unus illorum quasi tota simplicitate sui cordis ait: Tenemur nanque regi annunciare quod et nobis fuit annunciatum de his quae sibi bona vel mala sunt, quamvis plures sunt quibus hoc sit molestum et difficile. Quia relatum est quod vulpis rapuerit carnes et apportaverit ad domum suam. Ait alius: Aestimo ego ipsum talia non fecisse, cum non sit huiusmodi conditionis: discutiatur nihilominus hoc negocium, quia non est in mundo discernens naturas et scrutans corda hominum. Ait alius: Vere nemo potest scire oculta cordium; veruntamen, si facta diligenter inquisitione super hoc negocio et si inventum fuerit, praesumatur et totum esse verum quod nobis de vulpe est relatum. Et ait alius: Non debet aliquis a suo corde seduci sentiens in senatum; dolus enim non liberat virum suum. Ait alius: Quo[N1v]modo liberari poterit qui regem decipit? Et quomodo illud latere potest, cum fraus familiarium sociorum regum non lateat? Ait alius: Retulit mihi fidelis lator de vulpe quoddam magnum, quod credere non potui usque nunc audiens haec verba vestra. Ait alius: Non latuit me eius fraus et malicia operationum suarum a die qua ipsum primo inspexi et cognovi, quod et iam ostendi, quoniam hic seductor, qui ostendit se sanctum et colentem Deum, non vivit nisi de proximi malo et gravi scelere, quemadmodum sui generis omnes vulpes faciunt. Ait alius: Non est hic rectus et misericors, qui dicebat nobis quod grandis pestis et magnum periculum est homini exercenti officia regum? Quomodo ergo commisit hanc fraudem? Vere super hoc est ammirandum. Alius ait: Si verum hoc inveniatur, non debet sibi attribui nisi fraudis peccatum; veruntamen qui committit fraudem, iam negavit gratiam sibi latam. Ait alius: Vos veri et veridici estis, nec possum verba vestra denegare; veruntamen si mandaret rex negocium inquiri, tunc manifestaretur eius veritas vel falsitas. Ait alius: Si nondum missum est ad domum suam ut exploretur, mittatur festinanter; nam ubique habet exploratores, et timendum est ne quando sibi negocium manifestaretur, argumenta quaeret quibus se excusabit. Ait alius: Credo, si quando quaesitum fuisset in sua domo et palam esset negocium ipsius de re istius, adhuc utique regem seduceret suis blandis sermonibus et dolosis argumentationibus, donec sibi verum falsum redderet et falsum verum. Et non cessarunt huiusmodi verba coram rege proponere, donec fidem adhibens in illis, ita quod duceretur vulpes vicarius eius conscito coram rege. Dixit rex: Ubi est pecia carnium, quam mandavi pro me servari? Cui respondens dixit: Eam custodi ciborum regis resignavi, ut ipsam prandio repraesentaret. Et vocatus custos ciborum regis et interrogatus de carnibus, cum et ipse esset de his qui consilium inierunt contra vulpem, et negavit dicens: Nihil mihi tradidit. Misitque leo ad domum suam fidelem virum ut inquireret; et inventae sunt carnes in domo vulpis, et eas regi praesentaverunt. Erat autem unus inter illos, qui oblocuti fuerant de vulpe ad regem, quidam lupus, qui nihil boni vel mali locutus erat regi super hoc negocio, et aestimabatur vir iustus esse et innocens, ita quod esset illorum qui non loquebatur nisi verum. Et ait hic lupus: Postquam patuit regi fraus, non decet parcere illi: si pepercerit enim, nunquam peccator a suo peccato convertetur, nec amplius manifestabitur regi alicuius delictum, ex quo non curat punire peccatores. Tunc leo mandavit ipsum recludi in carcerem; et ita factum est. Et ait unus de familiaribus: Miror prudentiae regis eiusque intellectus in singulis rebus, quomodo latuit ipsum pravitas huius seductoris nec sua opera percepit. Ait alius: Potius mirandum est, quia non video ipsum curantem inquirere super ipso, ex quo patuit sibi de ipso quod latuit. Tunc misit rex unum illorum ad carcerem, ut examinaretur et videretur qualis esset processus verborum excusationis eius. Et rediens nuncius ad regem praesentavit verba regi et dedit ei responsum, ut eius fallacia magis a rege contestaretur. Et turbatus ob hoc leo mandavit ipsum educi et interfici. Et cum pervenisset hoc ad aures matris leonis, quae inquisivit factum, et misit ad eos qui ducebant ipsum ad interficiendum, quod superstarent ab hoc, donec cum leone loqueretur. At illi eius mandatum observarunt; et cum venisset mater leonis ad filium, dixit ei: Qua offensa, fili, mandasti interficere vulpem? Cui leo retulit factum. Et ait ad eum mater: Multum festinasti ob hoc perdere ipsum. An nescis, quoniam vir agens sua facta festinanter praecipitabitur et poenitebit? Agit autem vir prudens sua facta suaviter et non poenitebit; et qui promptuosus est in suis negociis, fructum recolligit contristationis, cum poenituerit sibi processus; propter hoc non est in mundo, cui adeo necesse sit res inquirere et superstare deliberationi mandatorum suorum sicut regi. Quoniam mulier in suo viro confidit, et filius in patre, discipulus quoque in suo doctore, exercitus vero in suo principe, Deum colens in observatione mandatorum, populus autem in regibus, reges quoque in timore Dei et iusticia et bonis operibus et in larga provisione. Caput vero sapientiae regum est cognoscere homines, et eos in suis dignis gradibus collocare, et non omnia verba recipere a quibusdam, et pacem inter eos firmare; semper enim invident pro dignitatibus et alter quaerit alterum. [N2r] Tu igitur non debes omnia credere, nec decet te postquam quis placuerit tibi, ipsum in tuum specialem socium recipere, et quia ordinasti vulpem fidelem tuae domus a die qua cognovisti ipsum usque hodie, et non percepisti de eo nisi bonos mores et fidem et cordis simplicitatem; et nunc contra eum indignaris. Quoniam exivit rumor ad aures omnium tuorum principum, qui viderunt gloriam quam ei contulisti; et nunc commotus es contra ipsum pro uno frusto carnium, et efficeris vilis et inconstans in suis oculis. Forsitan seduxerunt te maligni viri et te convincerunt suorum invidia; quia invident sibi propter gloriam, quam ei dedisti, et intendunt ex hoc ipsum perdere. Rex enim quando aliquod ordinat super domum suam et non inquirit super eo, si in aliquo fuerit incusatus, poenitebit et ultimo in suo corde tribulatione patietur: debet autem investigare veritatem, nec ea suorum oculorum iudicio et aurium auditu relinquat, quia magnum malum ex hoc sibi contingit. Quamplura enim facta latitant, donec examinata fuerint diligenter; quemadmodum vinum, quod examinatum est gustu, non autem visu; quandoque enim est eius color clarus ut gemma, tamen saporem habet pessimum: et sic habens crinem in oculo aestimat fore integrum pilum; aut sicut lucula vermis de nocte lucens, videns eam aestimat fore magnam, sed manu apprehensa parva et quasi nihil est et in eam nullum videt colorem. Tu vero, fili, meditari debes in verbo vulpis tuo intellectu atque sapientia, dicens: Quomodo fecisset hoc, cum non comedat, et quia ipsum super mea domo ordinavi, ipso non aspirante, sed invito ipsum ad hoc promovi, et ordinavi super meis thesauris et cibis et potibus, quomodo igitur temptaret cor suum furari rem, quam sibi propria manu assignavi et ipsam mihi praecepi reservari, et illam in sua domo reponeret negans in ultimis ipsam nullatenus accepisse? Propter hoc, fili, examina bene verbum suum et exquire diligenter. Et scire debes, quod a die mundi creationis semper stulti invident sapientibus, impii vero iustis, et nobilibus ignobiles, et eos nituntur destruere. Et considera, a die qua hunc tuum baiulum vidisti, scivisti ipsum iustum et pium, carentem omni fraude. Et ego scio, quod si rex investigaret, quoniam eius adversarii inierunt contra eum consilium, et in domo carnes clausa apposuerunt. Nisu enim [N2v] frustum carnium inter eius pedes deferente, sequuntur aves ut illud sibi rapiant et interficiant ipsum: sic quoque homines nituntur perdere nobiliorem se. Et scias, quod adversarii vulpis de tuo damno non curarunt, sed sibi tantummodo quod est utile prospiciunt. Et propter hoc quaere quod tibi est utile, et ne cures de damno eius adveniente. Decet enim virum se cavere ab his duobus, scilicet, separare se a viris sapientiae, et suum socium defraudare; et duo bona servare, scilicet, separare se a viris malignis, et fugere stultos et crudeles. Et iam quidem vulpes accusatur apud te, qui tibi proximus et obediens fuit et fidelis tuae domus dispensator, nec unquam in aliquo te defraudavit, singulasque in se ferens adversitates pro tui bono, nec tibi suum secretum occultavit. Et quicunque talis est, debet unusquisque in ipso confidere, nec credere omnia quae homines de eo obloquuntur. Et factum est dum loqueretur mater leonis haec verba suo filio, accessit ad leonem mustela una illorum qui stulti erant adversus vulpem et ibi totam huius rei veritatem exposuit. Et audiens hoc mater leonis dixit suo filio: Postquam ibi notuit operum vulpis rectitudo, et quia viri tui exercitus ex invidia voluerunt ipsum diffamare, debes exterminare omnes illos, qui super eo hanc infamiam apposuerunt; et eris innocens a peccato quod animae tuae paraverunt; et reliqui audientes timebunt, nec tibi ultra verbum iniquum ferre praesument, ac nunquam contra te et fideles tuos consilium intelligent. Nam herbae et fenum agri quando iunguntur, fit ex illis funis, cum qua ligatur camelus. Nunc ergo restitue vulpem ad suum statum, in quo prius extiterat, ut sit tuus secretarius et fidelis socius, ut fuit, et ne dubites in animo tuo dicens: Ex quo praesumpsi iam ei malefacere, factus est mihi adversarius, nec amplius debeo in ipso confidere. Non enim malum quodlibet est timendum, et ne desperet cor tuum ipsum tibi posse fieri amicum. Porro sapiens et prudens est, cognoscens se et sua opera, et ponens singula in suis locis. Quia sicut amici possunt fieri inimici, sic etiam inimici possunt fieri amici, cognita causa inimicitiae inter eos. Sed tamen sunt aliqui, in quibus nullo modo est confidendum, et sunt hi, qui denegant gratiam sibi latam, et proditor, et refutans bonum, et crudelis, et qui non credit statum futuri seculi dicens non esse hominem redditurum rationem de suis operibus, et qui nescit compescere suum furorem, et qui non miseretur cum irascitur, et notus in pravitate, fraude et deceptione, et qui non abstinet a concupiscentia a ludo et a luxuria, et qui delectantur in vino, et qui de nemine bonum cogitat, et qui non est verecundus sed frontis protervae. Debet autem unusquisque bono viro adhaerere; et talis est fidelis tuus socius vulpis, qui confitetur bonum et non fregit foedus, diligit iusticiam et odit iniquitatem, et amat pacem et pietatem nec inimicatur corde, et remittit offensam proximi et conservat dilectionem erga suos proximos et existit verecundus. Ait leo: Temptavi iam vulpem et in ipso bonos mores inveni, et debeo ipsum ad suum primum statum restituere et meo secreto vivere. Post hoc vero misit leo pro vulpe; et cum esset ante eum, confessus est ei rex culpam sui, referens ei omnia quae sibi fuerent apposita; et ait ad eum: Ecce, te nunc restituo ad primum statum, in quo ex tunc usque nunc fidelis perstitisti. Inquit vulpes leoni: Credat dominus rex verbis meis ac operibus nec timeat me fore immemorem doli ab ipso iam mihi facti, unde non decet regem confidere illi qui ab eo est offensus; sed cogitet semper in corde suo, forsitan observavit sibi odium adversus nos vulpis et mala retribuere intendit quae sibi olim intulimus. Et scio, inquit vulpis, quod adhuc mei adversarii tibi de me mala parare non desinent, donec iterum ponent scandalum inter me et te, aestimantes, postquam prima vice non potuerunt me offendere ne putet rex eorum contra me fuisse mendacia: nitentur adhuc contra me invenire argumenta; etiam si esset rex simplex corde, non ero securus, semper cogitans in mea mente, nequando seducatur cor regis, sussurrantes tota die ad eius aures. Dixit leo: Iam temptavi et cognovi te; ecce pono te in gradum rectorum et fidelium in oculis meis, ut virum innocentem. Non pro unica iusticia mille offensae remittuntur. Et scio, quoniam celabis hoc scandalum, quod inter me et te accidit, et quia remittis mihi illud propter misericordiam, cuius recordaberis me tibi contulisse; et sit ammodo alter nostrum alteri magis fidelis et dilectus quam prius. Et restitutus est vulpes ad suum primum officium, et dilexit ipsum rex prae aliis eius familiaribus. Et est parabola de dilectione regum, quae post inimicitias restituitur.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM TERTIVM DECIMVM