[E5v]
|
SEQVITVR
CAPITVLVM TERCIVM
DE FINE ILLIVS QVI DELECTATVR
IN MALO ALTERIVS.
Inquit rex Disles Sendebar philosopho: Intellexi, inquam, verba tua de mendaciis viri dolosi quaerentis dissipare veritatem cum verbis falsitatis, donec removet amorem et ponit odium in suo loco. Indica mihi nunc, ad quam ultimo devenit causam Dimna, donec leo mandavit ipsum interfici. Inquit philosophus: Domine rex, dicitur, quod cum leo interfecisset Senesbam, post recessum dierum penituit eum ipsum festinanter interfecisse, recordatus sui boni consilii et intellectus et nobilis conversationis. Nitebatur autem leo sedere multum semper cum sociis suis, quibus delectabatur, ut per hoc recederet eius tristicia et in gaudium posset restitui. Fuit autem unus de familia regis, qui erat leopardus; qui cum esset nobilior et honorabilior ceteris sociis regis, accepit eum rex in suum fidelem socium et consiliarium, a quo recipiebat omni die consilium, et cum eo tractabat sua secreta, et tota die assistebat ei. Quadam vero nocte, cum transiret iste per ostium domus Kelilae et Dimnae, audivit verba Kelilae corripientis Dimnam et increpantis ipsum suae proditionis, quam egit adversus leonem. Ostendebat enim ei, quia male faciebat de toto eo quod agerat adversus Senesbam absque culpa et delicto, et significabat ei, quoniam non evaderet de manu leonis, et impossibile erat suum malum et mendacia in ultimo non revelari, nec habere in ultimo de suo male aliquam ultionem, ut in foveam, quam fodit, incideret, et in rete, quod paravit, caperetur. Et respondens Dimna Kelilae fratri suo dixit: Iam pervenit illud quod non potest revocari. Sed nunc relinquenda sunt haec verba, et quaerenda consilia circa haec, ut transmutemus rem, quae incidit mentem leonis de suo facto; et me quippe iam penituit eius quod feci. Veruntamen mea concupiscentia fuit quae me ad hoc induxit. Et audiens haec leopardus venit ad domum matris leonis, et retulit illud, postquam promisit ei iuramento, ut non revelaret alicui viventi.
Exurgens vero mater leonis diluculo venit ad filium et invenit eum contristatum, et cum vidisset eum, percepit haec non esse, nisi quia sine culpa interfecerat Senesbam; et ait ei: Scito, fili, quod suspirium et dolor non potuerunt tibi restituere quod amisisti, sed quotidie debilitant corpus et dissolvunt et perdunt intellectum. Sed indica mihi, quae est causa tuae tristiciae; quoniam si est res, de qua sit dolendum, scias quod nullus est tuorum familiarium, qui non contristetur et compatietur tibi; si forte vero propterea quod interfecisti Senesbam, iam patuit nobis, quoniam inique fecisti, et absque culpa et delicto est mortuus; quod si tuam refrenares voluntatem in illa hora, et cogitasses circa illud adhuc, et imaginatus fuisses tristiciam et dolorem quos merito pateris super haec, fuisset tunc tibi revelata veritas. Dicunt enim sapientes, quoniam nullus est qui habeat odium aliquod adversus amicos suos, abhorreat illud. Nunc autem indica mihi, qualiter erat animus tuus erga ipsum, antequam interficeres ipsum et quomodo post. Dixit leo: Iam multum in meo corde meditatus sum de facto eius, et nisus sum meo animo invenire viam contra eum de aliquo delicto, et non inveni, nec potui percipere in eo aliquid mali antequam ipsum interficerem, nec postmodum. Penitet vero me amicitiae eius, quod fecit, et modo doleo et contristor. Omnes viri sapientes tenent Senesbam fuisse innoxium aliis omnibus, quae apposita fuerunt adversus eum, et quia fuit mundus et simplex corde; veruntamen provocatus fuit contra ipsum crudelis adversarius Dimna sua fraude et mendaciis, qui mihi retulit de eo, quae quidem nunquam fecit Senesba nec ea cogitavit in corde. Sed indica mihi, si aliquid audivisti, vel si aliquis tibi de hoc enarravit aliquid. Nam, quando fuerit consilium eum verbis, quae simul audiuntur, erit magis manifestum sensui, et satisfaciens cordi; et expedit, ut homo non relinquat in corde suo dubium aliquod, sed inquirat veritatem. Dixit mater leonis: Relatum est mihi a quodam fideli socio, quoniam Dimna non iuste egit contra Senesbam quod egit, et quia seduxit te, et subvertit cor tuum adversus eum nisi propter invidia, qua invidebat eius dignitatem, et quod erat in gratia, quam invenerat in oculis tuis. Ait leo matri suae: Quis retulit tibi haec, mater? Ait illa: Qui mihi retulit, inhibuit ipsum non manifestare; et scias, quandocunque fuerit traditum alicui secretum aliquod, debet esse fidelis de eo; et qui revelat secretum quod traditum est ei, decipit amicum suum, qui ei tradidit, et habet vilem statum apud homines, nec unquam aliquis ei secretum revelabit. Dixit leo: Vere dicis, et res ita se habet, ut dixisti; veruntamen non debet quis amico suo occultare veritatem, sed ostendere illam, ut meritum adimpleat, neque subtrahat veritatem [E6r] quam audivit et novit, et maxime de homine, et inquirat de sanguine viri innocentis: nam qui occultat delictum peccatoris, ipse particeps est illi. Rex autem non debet aliquem condempnare nec affligere pro re dubia et opinionis suae cordis, nisi pro veritate; nec procedat ad aliquod punitionis, donec ei res patefiat: sanguinis effusio difficilis est apud Deum. Quod si ego egi malum et anima mea, interficiens Senesbam sine culpa, nolo idem facere de Dimna, absque teste et initio veritatis. Et iam te video scire illum qui revelavit tibi, et tu inde culpam habes. Dixit mater: Iuste dixisti; veruntamen aestimabam prius, antequam tibi hoc dicerem, dubitare in re, et sufficere tibi testimonium meum, ut crederes mihi, nec haberes me suspectam apud te super haec. Dixit ei leo: Non es apud me nisi fidelis; sed volo, ut manifestes mihi illum, qui manifestavit tibi, quia animus meus magis requiescit. Dixit ei mater: Si ego sum fidelis in oculis tuis, afflige hunc crudelem seductorem, sicut afflixisti illum. Respondit ei leo: Nullum inconveniens te sequitur, si mihi revelaveris illum. Dixit mater leonis: Immo maximum malum mihi adveniet super hoc, quia vilipendar in oculis eius, qui mihi suum secretum revelavit, cum deciperem ipsum; et si hoc facerem, nunquam aliquis confideret in me, nec revelaret mihi aliquid. Et audiens leo haec a matre sua cognovit, quoniam personam illam sibi non revelaret; et ait ei: Vade in pace.
Mane vero mandavit rex congregare omnes senes et sapientes populi et exercitus sui, et misit pro matre sua et pro Dimna, ut essent eoram ipso. Cunque congregati essent in tota curia ante leonem, sedebat leo inclinato capite ad terram; confusus enim erat de eo, quod fecerat, quia interfecerat Senesbam. Cunque videret haec Dimna, percepit, quoniam venit dies visitationis suae, et timuit de morte; et ait ad eos, qui erant ante ipsum: Quare rex ostendit malum vultum et dolet et est contristatus? Nunquid est aliquid novi, propter quod congregavit nos omnes tam cito ante ipsum? Et respondens mater leonis ait contra Dimnam dicens: [E6v] Quicquid vides de passione leonis eiusque tristicia, non est aliud nisi quia reliquit te vivum usque hodie, ex quo temptasti te facere proximum regi, referens ei verba subversionis, et induxisti cum tuis mendaciis et seductionibus, ut interficeret Senesbam. Et respondens Dimna ait: Non video aliud quod dixerunt sapientes, nisi vera esse cum dicant: Quicunque laborat bene facere post tristiciam et malum est sibi valde propinquum; sed absit, quod hoc exemplum tangat regem nec socios eius; quoniam dictum est: Quicunque adhaeret malis, quamvis non exerceat opera eorum, a malis eorum non evadet, quamvis caveat sibi multum. Non est in mundo qui retribuat bonum pro bono, nisi Deus solus. Quicunque vero praeter eum sunt, non sic faciunt; nec aliquem invenio, qui dignus sit rectitudine sicut regem. Et propter hoc videmus turbas religionum et Deum colentium, in montibus et locis desertibus habitantes, et omnem conversationem et statum relinquentes; nec miscentur cum eis propter ipsorum nequiciam, sed faciunt omnia magis ad honorem Dei, quam ad aliquod huius seculi. Dilectio vere mea, quae fuit erga regem semper, et bonum consilium quod ei consului, et cavi et praeservavi ipsum ab eo, qui contra ipsum insurgere intendebat, et iusticia cogitationum mearum induxit me in hanc tribulationem, et quia manifestabam ei quaecunque de aliquo contrario suspectum habebam, et revelata fuit illa proditio adversus eum, et patuit ei per inquisitionem, qua inquisivit et invenit veritatem; et si ipse vult, inquirat de re, et inspiciat in ea cum oculo veritatis; tunc enim fiet iusticia verborum meorum in his omnibus, quae sibi retuli; quoniam ignis, qui est in lapide ab eo non extrahitur, nisi cum argumentis et ingeniis. Nec potest hoc latere, quia peccatum delinquentis, quanto plus inquiritur, tanto magis revelatur et manifestatur in mundo et multiplicatur et notescit; sicut res sordida et foetida, quanto magis agitatur, tanto magis de suo malo odore sentitur. Et si ego deliquissem, fugissem utique ad extremitates orbis terrae, cum ampla sit, nec starem in curia regis; sed confidens in ea iusticia et simplicitate cordis et innocentia manuum mearum, remansi nec volui fugere. Supplico tamen regi, quod si aput ipsum fuerunt verba permixta quae dicuntur, mandet inquiri veritatem et examinari ipsam; et sit ille, quem rex ordinaverit super hoc, vir bonus et simplex, legalis, non avertens faciem in ipsa veritate, nec fraus sit in operibus suis; nec velit me rex interficiere innocentem. Et sciet sibi referri verba mea et verba aliorum, tunc videat et reddat iudicium, et nolit iudicare secundum verba invidorum et aemulantium, nisi cum veritate: quoniam, ex quo manifestum est regi accepisse verbum falsitatis et mendacii, et quia seductus fuit, ut Senesbam interficeret sine culpa, et quia non requisivit de veritate, debet cavere sibi, ne iterum iudicat in illud quod prius, donec inquirat et sciat. Et scio, quoniam obtinebam a rege maximum statum, quem multi habere desiderant et invident mihi super hoc; et scio, quod ipsi loquantur ei seditiones de me; quod si rex voluerit facere, deliberabit perdere me, non habeo redemptorem et salvatorem nisi Deum, qui novit secreta et occulta cordium; ipse vero me liberabit de hac tribulatione. Dicitur autem, quod quicunque facit aliquod dubium nec veritatem ducit ad lucem nec respicit bene quid facit, erit ultimo suum negocium, sicut cuiusdam mulieris, quam decepit servus per suum amasium, ita ut confusa remaneret. Dixerunt leo et omnes alii viri: Quomodo fuit?
Dixit Dimna: (Parabola) Dicitur fuisse in quadam civitate nomine Bostenne in provincia Abezie quidam carpentarius, cui erat pulchra uxor. Habebat autem haec quendam amasium pictorem, qui agebat cum ea. Dixit mulier suo amasio: Volo, ut facias tibi signum, per quod cognoscam te in nocte, ut non sit tibi necesse clamare nec pulsare ianuam, ne sentiat aliquis. Cui dixit amasius: Faciam mihi pannum album et nigrum ad signa rectorum quasi oculos, ut album sit ad modum lunae, nigrum vero ad modum pupillae oculi; et quando videris illum, sit tibi signum egrediendi ad me. Et placuit mulieri, et fecit ita. Audiensque illos servus mulieris, qui erat in domo, conservavit verbum in corde suo. Erat autem amasius accedens ad ipsam nocte, et illa videns signum vestimenti exibat ad ipsum statim, et sic fecit hoc modo multis diebus. Quadam vero die, dum iret maritus ad curiam regis de nocte ad operandum ibi, ivit servus mulieris ad uxorem pictoris, quem mulier adamabat; petiit ei, ut sibi illud accomodaret vestimen[F1r]tum, deditque ei, et ivit cum eo servus ad mulierem suam nocte. Videns itaque mulier signum credit suum esse amasium; quae exiens ad eum, stetit cum eo; et abiens servus in viam suam restituit vestimentum illi mulieri. Post vero mediam noctem rediens pictor de domo regis, accepit vestimentum illud et ivit ad mulierem; at illa cum videret, obstupuit, dixitque ei. Quid tibi nocte ista et quare rediisti ad me iterum festinanter, ex quo adimplevisti tuam voluntatem? At ille cum audisset hoc verbum, percepit, quomodo alius homo accessit ad eam nocte illa; et rediens ad domum suam cepit increpare et percutere uxorem suam fortiter, donec scivit veritatem de re quacunque; et accepit vestimentum et combussit illud. Hanc notate parabolam, ut non procedat rex festinanter in re sophistica; ipse enim portaret peccatum. Nec credatis hoc me dicere prae timore, quem habeo de morte; mors enim supervenit homini malo suo velle, nec potest ipsam evitare, et omnis vivens moriturus est, et si centum haberet animas. Si vero scirem regi meam placere proditionem, ego ipse sibi sponte me offerrem; veruntamen protestor mihi haec, ut non immittat rex manum suam in sanguinem innocentem; nam sicut faceret mihi nunc, posset multis aliis facere, praeterquam inquirat de rei veritate, et esset hoc regi magnum praeiudicium; et utinam patefieret hodie mea innocentia apud omnes et postea monerent et scirent omnes de curia, quoniam innocens sum; sed timeo ne moriar in mea innocentia ignorata, et relinquam hanc infamiam post me. Et ait quidam de curia ipsi Dominae: Verum non loqueris haec pro dilectione tua erga regem nec ad sui honorem, sed propter personam tuam loqueris, quia quaeris enim argumentis evadere a fovea, quam incidisti. Respondity ei Dimna: Maledicte tu, nonne merito innocentiam meam patefacio domino regi, aut habet ne aliquis aliquem sibi propinquiorem sicut personam suam? Et nisi ego quaeram consilia et argumenta pro mei liberatione, quis quaeret illa pro me? Nam enim dicunt sapientes: Quicunque non benefacit sibimet, nulli alteri benefacit. Et iam quidem bene patuit invi[F1v]dia tua; omnes enim astantes sentiunt dolum et fraudem tuam, quia nullum scis diligere te. Et quia inimicaris tibi ipsi, quanto magis alteri! non es dignus habitare cum brutis, maxime cum rege et eius familia. Cunque Dimna perfecisset hunc sermonem adversus illum, obticuit ille, et exivit de curia confusus et tristis a verbis, quae locutus est ei Dimna. Et respondens mater leonis dixit: Non miror nisi affluentiae tuae linguae in verbis et parabolis, quas tu profers adversus omnes contra te loquentes, cum commiseris omnia quae commisisti de dolis et seductionibus. Ait ei Dimna: Quare respicis uno oculo et audis una aure, nec respicis res cum veritate et oculo fidelitatis, sed in ipsis procedis secundum tuam voluntatem? Video tamen, quod meum infortunium me permutavit ante oculos tuos; nec est aliquis, qui loquitur cum veritate et pertractat ipsam, sed universi false respondent, et iuxta proprium appetitum loquuntur. Etiam quia hi qui sunt in curia regis, confidentes de tuo amore et miseratione, non dubitant loqui secundum propriam voluntatem, et attestari falsitatem cum verbis veritatis et mendacii, credentes eum non revocare sua verba. Et hic est locus reprehensionis; si fieret eis parabola, forte proficerent. Dixit mater leonis. Respice hunc crudelem proditorem, qui adhuc claudit oculos hominum sua falsitate, ut disrumpat eorum consilium, et se faciat innocentem. Dixit Dimna: Quandoque sunt illi qui faciunt hoc quod dixisti; ille scilicet penes quem deponitur secretum nec ipsum conservat; et qui induit vestem mulieris; et mulier quae induit vestem viri; et peregrinus qui se facit patremfamilias; qui et loquitur inter populum et regem in his, de quibus non est interrogatus. Dixit ei mater leonis: Recognoscas maliciam operationum tuarum, et timeas de his, et recognosce peccatum verborum tuorum, et discerne illa. An nescis, quia non evades, quod non fiat de te vindicta maxima? Dixit Dimna: Qui committit peccatum, nec diligit hominem bonum, non prolongat a se peccatum, quamvis illud possit removere. Dixit mater leonis: Proditor et adversarie, quoniam praesumis tua audacia talia loqui coram rege, cum ego miror te permisisse vivum usque hodie? Cui respondit Dimna: Ille quem dicis est vir quem decet bonum consilium, ut eius tradatur inimicus in manu sua, cuius inimicus non sum. Spero in regem, quod non interficiet in mea innocentia nec faciet iuxta consilium mulieris inimicae. Et ait mater leonis: False et mendax, sperasne de tanto scelere evadere quod commisisti, et mendaciis quae retulisti? Respondit Dimna: Qui profert quod non est, pati debet quod dixisti; ego tamen locutus sum veritatem, confirmavi illam, et annunciavi eam regi, et observavi foedus, nec unquam cogitavit cor meum facere iniquitatem et loqui mendacium. Et spero quidem, quoniam adhuc revelabitur mea fidelitas, et testabitur in me iusticia mea in simplicitate cordis et innocentia manuum. Et factum est, cum vidisset mater leonis ipsum leonem nihil respondentem verbis Dimnae, aestimavit in animo suo dicens: Forsitan falsum est totum, quod praesumitur contra ipsum, et forte innocens est ab his omnibus, quae sibi opponuntur. Nam qui recitat verba sua coram rege et mundificat se ab his quae opponuntur sibi, nec aliquis respondet in contrarium, videtur dicere veritatem de his quae dicit; quoniam silere aliquem in sui causa est confitere veritatem. Nam dicunt sapientes: Qui tacet affirmat. Et exurgens discessit a facie eius cum iracundia.
Mandavit itaque leo in collo catenas apponi ipsi Dimnae magna cum ferocitate facieque proterva, visu ac horribili, et ipsum in carcerem duci fortissimum, summa ac diligentia et poena de sui causa inquiri; quibus factis et de suis causis actibusve perceptis, debent ad ipsum per fideles suos familiares referri regem. Et uti ipse rex iussit suis familiaribus, ipsorum domino obedire recusabant minime; eumque violenti manu apprehensum omni cum austeritate Dimnam duxerunt ad carcerem; qui non modicum, uti bene fidei est tribuendum, doluit. [F2r] Postea locuta est mater leonis filio suo dicens: Relata iam sunt mihi de isto iniquo seductore mala, quae nunquam de aliquo audita sunt sicut illa; et iam concordaverunt universae linguae super hoc. Ipse autem intendit omnia permutare, nec latet factum suum aliquem virum intelligentem; et praeter hoc relatum est mihi et animo meo repositum per quendam, qui audivit iniquitatem et suam seductionem; et si dederis ei favorem, superabit te argumentis falsitatis. Ille autem qui mihi retulit, est vir iustus et legalis; nunc autem consulo tibi, ne respicias verba eius, et prolonga ipsum abs te et redde populum tuum pacificum ab eo. Et respondens leo matri suae: Sile, quoniam ego curabo factum tuum, et eius causam examinabo, quoniam ipse sapiens et intelligens est. Ego autem investigabo frequenter et respiciam factum suum et non ero in eo negligens, nec agam malum contra animam meam; adimplebo desiderium eius, qui factum suum ignorat utrum verum sit sive falsum. Et propter hoc indica mihi, quis est iste vir legalis quem dicis, et revela nomen suum, quoniam homines invident sibi ad invicem, et alter desiderat locum alterius. Dixit ei mater: Scio quod vir legalis et perfectus, qui mihi nunciavit hoc secretum, est socius et fidelis secretarius tuus leopardus. Dixit leo: Sufficit tibi: videbis amodo, quid faciam ei, aut qualis erit processus meus contra ipsum: vade in viam tuam.
Et factum est, cum annunciatum fuisset Kelilae, quoniam Dimna detinetur in carcere, misertus est ei prae nimia dilectione et assidua societatis fraternitate, quae erat inter eos. Et exurgens Kelila ivit ad eum clam ad carcerem media nocte; et cum videret ipsum detentum catenis ferreis, cepit plorare fortitor, et ait Kelila Dimnae: Iam commisisti facta, de quibus nolo te amplius reprehendere, nec tibi loqui de his quae tibi displicent. Nunquid recordaris modo eius quod dicebam et consulebam tibi, et ducebam te per viam rectitudinis, nec meo consilio acquiescere voluisti nec mea verba respicere? Hoc totum per altitudinem tuae mentis apud tuum consilium et intellectum habes. Iam quidam dicunt, quod homo falsus moritur ante tempus, non quod eius vita decidatur, sed quia mortuus est in vita existens; si[F2v]cut tu modo detentus in hac tribulatione, qua mors melius est. Vae igitur tuo intellectui et sapientiae, qui declinaverunt te! Iam enim pervenisti usque ad ianuam mortis. De te quidem dicitur, qui capit sapientes: Impiorum sapientia et consilium stultorum expeditur. Respondit Dimna ei dicens: Scio, inquam, frater, quod a tempore quo me cognovisti, nec cessasti mihi bonum exhibere consilium, et loquebaris mihi de veritate, et me monebas super ipsam, et viam rectitudinis indicabas; ego tamen non acceptavi dicta tua ex concupiscentia et viciis, quae me superabant, ut magnas acquirerem dignitates et ambularem in magnis et mirabilibus super me, propter adversitates et tribulationes, quae scriptae fuerunt super meo capite. Et scio, quoniam hoc non fuisset mihi, suffecissent correctiones tuae, ut mea via per illas fuisset rectificata, et non laudarem finem meum pro tuo consilio. Veruntamen quicunque vulneratus est a Deo vulnere concupiscentiae, sociorum correctiones non recipit, et erit finis operum suorum poenitore earum, quae commisit; et iam mihi tempus et hora, de quibus timui. Attamen, quid possum facere de concupiscentia animae meae et eius superbia, quae interrumpunt consilia recti vivi et sapientiam sapientis? Quemadmodum infirmus, qui sciens infirmitatem suam accidisse sibi prae nimio appetitu eius ad mala cibaria, et ea accidisse in suum languoreun, ac ipse pro tanto non desinit illis uti, donec eius aegritudo aggravetur et moriatur. Ego autem non tantum contristor de me, quantum de te; quoniam timeo, nequando capiaris propter mei causam ex noticia quae erat inter nos et duceris ad tormenta et afflictiones, cogeris illis meum revelare secretum, et interficient me credentes in te, nec post mortem liberaberis de manibus curiae. Inquit Kelila: Iam cogitavi super haec: nequis mutat suum factum in vita sua; sed aliquando accidit homini, quando ducitur in temptationem et adversitates, confiteri peccatum quod commisit et quod non commisit, ex sui affectione et ut allevietur sibi onus tormentorum. Ecce ego volo recedere in viam meam antequam nobis possit aliquis de viris exercitus supervenire et videre me tecum. Sed consulo tibi, ut reci[F3r]pias consilium meum, ut confitearis peccatum tuum et delictum agnoscas, quoniam tu omnino mortuus es: expedit nam te affligi in hoc mundo magis quam ad futurum seculum cum aeternis afflictionibus accedere. Dixit ei Dimna: Iustus es, et mihi consuluisti utile consilium; veruntamen videbo verba leonis, et respiciam quid mandabit in me fieri.
Rediit quoque Kelila ad domum suam tristis et dolens, ne forte caperetur peccato Dimnae; et congregatae sunt adversus eum tribulationes et suspiria, donec nocte illa mortuus est. Erat autem prope carcerem lupus detentus, qui excitatus ad verbum utriusque, audivit ea quae dixerunt et quid respondit alter alteri; et conservavit ea in corde suo. Diluculo vero surrexit mater leonis, et accedens ad filium suum ait ei: Recordare verbi quod mihi promisisti super causam huius crudelis seductoris, et quid egit contra tuam familiam; nec scio in mundo maius meritum, quam meritum illius qui mundum ab hoc maligno pacificum redderet. Quoniam dictum est: Quicunque consentit malignis in suis operibus, ipse est particeps eis. Tunc mandavit leo leopardo et iudici et toti exercitui, ut sederent in ordine iudicii, et vocaretur Dimna ante eos, et examinarent ipsum, ut scirent verba eius, et referrent regi, quicunque contra ipsum responderet ad verba eorum, nec fallerent quicquam de his, quae super eius causa diceretur, et examinarent eius argumenta et suorum verborum opposita, ut iudicarant iuxta illa nec cognoscerent faciem in iudicio, sed omnia ferrent secundum aequitatem et rectitudinem.
Et exeuntes leopardus et iudex aliique exercitus, et sederunt in ordine iudicii. Et vocatus Dimna venit et astitit ligatus catenis firmissimis in suo collo tremens valde. Et inquit leopardus: Vos viri de curia domini nostri, audite, quoniam a die, qua rex Senesbam interfecit, extitit tristis et dolens, quoniam absque culpa interfecit ipsum et sine ullo delicto, quod ipse commisisset, sed argumentis et seductionibus invidiaque, qua inv[F3v]idebat ei Dimna contra eius dignitatem. Nunc autem quicunque vestrum penes se aliquod haberet testimonium, aut noverit aliquod super hoc, referat nobis illud, ut et nos omnia regi referamus, quoniam non est sui propositi interficere quemquam, nisi post acquisitionem diligentem et sufficientem examinationem; non enim vult ipse iudicare secundum propriam voluntatem, nec faciem cognoscere in suo iudicio. Et ait iudex: Respicite et attendite bene omnia, quae legalis leopardus locutus est; nec aliquis vestrum occultare debet, quod novit de ista materia sive causa; et hoc propter multas causas. Prima quidem est quia nullus vestrum dedignari debet sententiam, quae lata fuerit, sive bona sive mala, nec velitis aliquid mutilare de eo quod scitis; nam modicum veritatis maximum est et praecipue apud Deum; ut rex non interficiat innocentem et absque culpa verbis seductoris et mendacis. Secunda causa est, quia quando punitur peccator iuxta peccatum suum, reliqui audientes timebunt et cavebunt sibi, ne in simili incidant peccato, et hoc redundat in bonum regis exercitus et populi. Tercia causa est, quia quando perditur malus et seductor exercens mendacia et dolum, est maxima tranquillitas regi et exercitui suo; nam sua conversatio cum eis in maximam et gravem turbationem redundat. Nunc igitur dicat unusquisque vestrum quod novit neque celet veritatem et confirmet falsitatem. Cunque audissent viri exercitus verba haec, respiciebant unusquisque ad invicem et tacebant. Dixit Dimna: Quare tacetis? Dicat unusquisque vestrum quod novit, quoniam non credatis mihi displicere, si omnia quae scitis dixeritis. Nam si ego deliquissem, gauderem utique pro vestro silentio; verumtamen scio me esse innocentem; et ideo in eo quod scitis loquamini. Scitote tamen cum veritate, quia ad omnia est responsum; et ideo cavete, ne aliquid quod nescitis, proferatis; nam ei, qui putat vidisse quod non vidit, et audivisse quod non audivit, di[F4r]gnum est accidere sibi quod accidit cuidam stulto medico. Responderunt iudex et leopardus: Quomodo contigit illi?
Inquit Dimna: (Parabola) Dicitur fuisse in quadam terra provinciae Indiae peritus medicus et valde dilectus apud omnes homines; concessit enim sibi Deus gratiam, ut universi infirmi existentes suo consilio ab eorum languoribus sanarentur. Cum autem is mortuus esset, respiciebant successores sui in suis libris et studebant in illis, ut ex eis caperent bonum medicinarum documentum perfectamque scientiam. Quadam vero die venit ad terram illam quidam, qui dicebat se esse medicum magnum et expertum, tamen in paucissimis erat perscrutatus. Habebat autem rex illius regni quandam filiam, quam diligebat valde et plusquam omnes de sua domo. Quae cum esset gravida et tempus sui partus adveniret gravis, et supervenit ei infirmitas sanguinis fluxus; et cum rex hoc videret, mandavit festinanter pro quodam suo noto medico, qui erat in alia civitate, ut veniret in succursum suae filiae. Cunque ad ipsum veniret nuncius, invenit eum caecum; qui cum ad regem ire non posset, scripsit ei, quod daret in potu filiae regis talem medicinam. Et audiens hoc rex quaesivit habere medicum, qui sciret conficere et administrare hanc medicinam suae filiae dilectae; et misit pro quampluribus, sed neminem illud attemptare volentem invenit. Et tandem cum fama divulgaretur, pervenit ad eum iste antedictus medicus, qui dicebat se esse peritum et doctum medicum; et promisit regi, quoniam sciret huiusmodi medicinas absque istius magistri sive medici praescripti consilio, easque conficere bene et praeparare; et dixit regi, ne haberet dubium de sua filia sive de eius infirmitate, cum ipse eam bene ab eadem sanaret infirmitate. Et statim mandavit famulo suo, ut apportaret sibi vasa, in quibus erant medicinae illius periti medici et magni doctoris, qui breviter mortuus [F4v] erat; ex quibus appositis ante ipsum accepit exinde vasculum, ia quo erat toxicum, et ignorans quid esset ibi, accepit de eo et miscuit cum aliis medicinis, et tradidit regi dicens: Ecce medicina filiae tuae. Videns autem rex promptitudinem eius in praeparatione medicinae aestimavit illum esse peritum medicum in omnibus rebus et honoravit ipsum dans ei bonam remunerationem in pecunia et vestimentis; et accepta medicina exhibita fuit filiae regis. Postmodum vero, cum incisa sunt viscera eius, et mortua est; et videns hoc rex mandavit capi illum et exhiberi ei de eadem medicina. Et factum est ei sicut rex mandavit, et mortuus est etiam cum ipsa. Sic illa imperitia cecidit super imperitum. Hanc parabolam dixi, ut non loquamini de eo quod nescitis, quaerentes per hoc aliis complacere; nam omnis homo a suo corde decipitur, quando novit modicum de scientia. Ego autem innocens sum ab his, quae mihi opponuntur, et sum inter manus vestras. Timete tamen Deum toto posse vestro. Et haec audiens princeps cocorum de sua confidens dignitate et de rege ait: Audite hunc omnes de exercitu, et in his quae vobis dico, cogitate. Sapientes enim nihil obmiserunt de signis malignorum et bonorum virorum, sed ea clare determinaverunt. Signa vero impietatis et crudelitatis potissime manifestantur in hoc peccatore maligno; et iam super eum est mala fama divulgata. Dixit iudex principi cocorum: Iam audivimus haec; tamen pauci sunt qui intelligunt illud. Sed, quid est hoc quod vidistis in hoc homine? Et respondens princeps cocorum ait adversus Dimnam coram populo: In libris scribitur sapientum, quoniam quicunque sinistrum oculum minorem habet altero et continuo commovetur, et habet suum nasum declinantem ad partem suae dextrae maxillae, et inter supercilia eius est magnum spacium, et pili superciliorum suorum crescunt curvati, et ambulat inclinato capite et post se respiciens continue, et eius caro continue elevatur, est vir dolosus et fraudolentus proditor; quae omnia reperiuntur in hoc seductore. Et ait ei Dimna: Res significant se invicem: iudicium autem Dei super eius creaturis verum est, in quo nulla est falsitas, et iustum est, quo nulla est pravitas; nos autem omnes, qui sub coelo sumus constituti, in Dei voluntate existimus. Vos vero, viri sapientiae et doctrinae, audistis quae iste dixit; audite, quoniam posset aestimari, quod non esset aliquis sciens res nec habens scientiam nisi ipse. Quod si esset bonum vel malum quod ab homini fit, a signis fieret, quae sunt in corpore suo: vere iam manifestum esset, quod nulla spes esset viri iusti colentis Deum, nec mereretur sua iusticia et Dei timore; nec esset puniendus peccator de peccato suo, cum bonum vel malum non esset in potestate hominis; sed signa, quae in suo sunt corpore, ipsa beneficant et malignant; et qui facit iniquitatem et peccatum, non posset hoc evitare, et omnino esset coactus illud facere; et faciens rectitudinem et iusticiam, non posset illud facere, nec aliquis bonum agere et vitare malum. Et ego iam multum laborassem auferre malos mores consequentes in his signis et non potuissem, cum non esset potestas huius in me, sed in eo qui me creavit, si essent in me mali mores, sed absit quod in me sint. Qui si essent in hominis potestate arbitrium, utique bona signa in suis corporibus dispensasset. Ego autem sum innocens ab his quae mihi opponuntur, nec me gessi nisi per semitam veritatis; sed iam patuit omnibus audientibus stulticia tua, et quia nescis res nec cognoscis eas, nec es maior intelligens quam ceteri, qui sunt in hoc collegio; et nullus fuit, qui aperuit os suum in stulticiam nisi tu; et errasti in tuis verbis; et propter hoc es, sicut ille medicus praedictus. Et iam dicitur quidam dixisse suae uxori: Honora, me tuo posse, et attende mihi et non aliis, et relinque maculam aliarum mulierum et respice maculam tuam, et tuum cela obprobium quod noscis, et tu es sicut ipsa. Dixit princeps cocorum: Quomodo fuit hoc?
Et respondit Dimna dicens ei: (Parabola) [F6r] Dicuntur supervenisse cuidam civitati nomine Merva inimicos, qui cum cepissent eorum mulieres et interfecissent viros, diviserunt inter se mulieres; et advenit sorte cuidam eorum bubulcus duas habens uxores. Et cum patronus eorum affligeret et extenuaret eas fame, surrexit quadam die ille cum duabus uxoribus suis ad colligendum ligna; et inveniens altera ipsarum pecias panni accepit illas, quia nuda erat, et cooperuit cum eis suam turpitudinem. Dixit altera viro suo: Nunquid vides meretricem nudam cum qua se cooperuit? Cui respondit vir: Vae tibi! dimittens personam tuam nudam, et vituperas illam, quae suam cooperuit turpitudinem, nec respicis maculam tui ipsius, videlicet trabem in oculo tuo, in alterius autem oculo vides vestucam. Miror quippe valde tui, respondit Dimna coco, unde cor tuum temptavit te loqui, ex quo sentis in persona tua ea quae novisti de aegritudine tui corporis, et quia es mali coloris et tuum corpus faetidum est, quia in te pollutio corporis et malicia operum. Et quid temptat cor tuum esse in familia regis? Mundi enim corpore et puri ab inquinationibus et maculis pertractare eius cibaria debent et parare ea. Et iam quidem novi maculas tuas, celabam et occultabam ego et plures exercitus regis: celavi autem eas usque nunc nec eas revelavi, considerans in corde meo: Si honorat eum dominus meus rex, non nocet mihi; sed si faceret et malum, non mihi prodesset: unde apud me debebam illas reservare. Sed postquam patuit mihi de te odium et locutus es medacium cum dolositate tui cordis de his quae ignoras, dico tibi quoniam non es dignus servire regi in aliquo negociorum suorum, etiam esse in curia sua, maxime cibum regis exercere. Respondit princeps cocorum, et dixit Dimnae: Mihi dicis haec quae audio? Cui respondit Dimna: Ita dico tibi, quoniam mala multa sunt in te congregata; tu enim es claudus et hereniosus et crepatus et scabiosus testiculis et scalpsis te quotidie manibus et caput tuum plenum est pustulis, nec de cetero debes accedere ad officium regis. [F6v] Cunque audisset princeps cocorum ea quae dixerat contra ipsum Dimna, permutata est eius facies, et lingua infiscata palato suo, cepit flere, quia obloquebatur de eo Dimna et ipsum coram populo diffamaverat. Et videns Dimna, quomodo fleret, dixit ei: Dignum est te flere et contristari die et nocte, quoniam si sciret rex ea quae in te sunt, elongaret te usque ad estremitates mundi.
[F7r] Et audiens haec omnia notarius curiae, de quo leo confidebat, notavit omnia; quibus relatis ad leonem mandavit amoveri principem cocorum de suo officio et ipsum de curia expelli; et scriptis omnibus quae dixit Dimna, et sigillo in illis apposito, remissus est ad carcerem; et recesserunt omnes de exercitu in viam suam in die illa.
Erat autem in familia regis quidam nomine Resba, qui fuerat amicus Kelilae obtinens a rege locum et statum. Hic accessit ad Dimnam ad carcerem, anuunciavit ei quod mortuus erat Kelila; qui cum audiret, doluit multum, et duplicata est in eo tristicia eo quod inter eos fuerat societas et fraternitas, et flevit amare dicens: Vae vitae meae! quoniam decisus sum a meo fratre et ab omni solacio et mei cordis fiducia. Iam quidem iuxte dixit qui dixit, quoniam quicunque fuerit percussus in uno, congregantur ad eum ex omni latere persecutiones et tribulationes atque suspiria; sicut nunc mihi, cui sunt tot tribulationes congregatae, tribulatio scilicet carceris, et quia totus populus insurgit adversum me ad condemnandum me, et quia sum decisus a viris consilii et meis fratribus et consanguineis. Nunc tamen laudo Deum, qui recolligens ad se fratrem meum Kelilam, reliquit mihi de viris societatis et dilectionis meae fratrem sicut te, in quo recuperabo ruinam mei fratris Kelilae; et confidebo iam in misericordia Dei, quam faciet mihi semper; et in eo quod vidi de te, qui posuisti curam et sollicitudinem circa meum negocium; et ex miseratione quam video te habere erga me: et scio quoniam tu declinasti ad me cum dilectione et fraternitate, sicut frater meus Kelila et magis, et quia tractans meum negocium sicut tractarat frater fidelis. Et prius quidem congregavimus aliquid de pecunia, ut esset nobis in sustentamentum vitae, quod abscondimus in quodam loco. Unde, si videtur tibi apportare huc, rogo ut facias. Festinavit autem Resba, quoniam dixerat ei Dimna; et extractis omnibus quae ibi erant, detulit ante Dimnam. Et accipiens Dimna sortem fratris eius Kelilae, dedit illam Resbae, et ait ei: Confirma cor tuum erga me in bonum, et revoca [F7v] cogitationes tuas in me, et pertracta meum negocium, et indica mihi verba leonis, quando verba mea quae locutus sum, ei referuntur, et attende verbis matris leonis, et habe curam de his quae tibi dico et de his quae non dixi, et quod dicitur de me in domo regis, quia poteris bene intrare et exire, sicut volueris; postea vero annuncia mihi omnia. Volo autem quod scias, quoniam istud modicum quod tibi dedi, non quod intendebam per hoc, ut propter illud debeas me iuvare et eruere de periculo in quo sum propter malum quod fecerim; veruntamen tibi dedi illud ex amore, qui olim fuit inter te et Kelilam fratrem meum, et quia de tuo confido consilio et veritate tua ac de tua constantia, nec aliquem vidi eorum quos reliquit Kelila, magis dignum ad possidendum illud quam te; et propterea volo ut habeas illud. Et accipiens Resba quod dederat sibi Dimna, iuravit sibi significare omnia quae audiret a leone in causa sua; et remisit pecuniam ad domum suam. Post hoc vero surgens diluculo Resba ivit ad domum leonis, invenitque iudicem et leopardum, qui apportaverunt quaternos ante ipsum: et cum lecti fuissent ante leonem, mandavit notario rescribere et tradere eos leopardo; et mandavit iudex Dimnam duci et constitui ante curiam, et sibi referri omnia quae ipse diceret et quae apponerentur ei. Et cum exissent inde iudex et leopardus de palacio regis, supervenit mater leonis, et mandavit leo, ut legerentur matri suae omnia acta causae Dimnae; et audiens illa omnia haec verba cepit loqui contra filium suum dicens: Ne displiceat tibi, si forsitan ad te aspere loquar, quoniam video te non discernentem quid tibi bonum est aut malum. Nonne monui te, ut non deciperetur cor tuum in his, quae audis ab isto inimico mendaci et deceptore? Consulo autem tibi, ut reddas tuum populum ab eo tranquillum; nam si vixerit, dissipabit tibi tuum exercitum. Et exurgens mater leonis recessit a facie sua iracunda. Audiens itaque Resba verbum matris leonis exivit de pallacio et evenit ad carcerem ad Dimnam, et annunciavit ei omnia, quae mater leonis locuta est adversus ipsum, quando mandavit leo acta Dimnae legi coram ipsa. Adhuc eo loquente, ecce nuncius iudicis venit ad Dimnam; qui ductus, constitutus est coram esercitu. Cunque vero congregatus est po[G1r]pulus et exercitus, et Dimna staret coram eis, dixit princeps exercitus Dimnae: Iam patuit mihi factum tuum, et verificavit mihi illud qui fidelis est; nec amplius oportet me inquirere super eo aut plus investigare illud, quia scio quoniam verum est, et quia iam requisivi et inveni veritatem. Et nisi quia mandavit rex hoc fieri habens miserationem sui populi et exercitus, utique iam te iudicassemus iuxta opera tua. Inquit ei Dimna: Audio verba tua, verba eius in quo nulla est miseratio et bonitas, nec respiciens factum defraudatum et oppressum, nec requirens veritatem et investigans rectitudinem, nec examinans iusticiam; sed duceris post tuum appetitum, et intendis interficere me, cum non sit tibi verificatum de verbis quae opponuntur. Sed nunc conqueror de te, quia impius et pravus non vult illud quod viri iusticiae et rectitudinis volunt. Et respondens iudex ait ei: Oportet illum, qui ordinatus est super populo, retribuere viro iusto secundum iusticiam suam et recognoscere illam sibi et honorare ipsum inde; et oportet etiam illum qui ordinatus est, affligere peccatorem propter peccatum suum et flagellare ipsum iusta suum delictum, ut reliqui audientes timeant et addant viri iusti et recti in eorum iusticia et rectitudine. Tibi autem magis expedit puniri in hoc mundo magis quam ad futurum sarcinatus peccatis accedere. Nunc ergo confitere peccatum tuum et annuncia delictum tuum, et da gloriam Deo, fili mi, quoniam hoc faciens bonum finem exequeris; liberabitur enim anima tua ab afflictione futuri seculi et insurget tibi bona fama et omnes bonum de te loquentur et a multis liberaberis tribulationibus. Remove ergo a te frivola verba tua, quae tu asseris, et non sis de illis qui falsa proponunt, et pone confessionem peccatorum tuorum et quietem animae tuae in domo futuri seculi; nam iuste mori melius est quam inique vivere. Respondens Dimna iudici ait: Audi me, domine mi. Vere locutus es, et omnia verba tua iusta sunt, et sermones tui sermones viri sapientis. Verumtamen, quando prosperatur fortuna hominis, non debet tunc vendere finem suum pro isto seculo maledicto et perdito, nec sibi debet acquirere modicum quietis pro multa ceterorum afflictione, et debet dicere veritatem et suum peccatum confiteri; et si ego essem maior malefactor quam omnes homines huius mundi, quando audivissem haec verba, cor meum humiliari debuissem et oculus mei intellectus bonam viam a mala discernere; quoniam, quando ipsum corrigitur, non potest suam relinquere maliciam; sed quando praeparat ei Deus correctionem sapientem et intelligentem sicut tibi, cor suum obdurare non valebit, sed redditur humiliatum per verba correctionis, et recognoscens suum peccatum illud confitetur. Ego autem nunc cupio deliquisse ut dicis et peccatum meum confiteri, ut ab hac tribulatione requiem invenirem, et exire festinarem de hoc seculo maledicto ad domum deliciarum et iocunditatum, et vere tibi nunc dicerem, quoniam peccavi, et peccatum confiterer quod non commisi, audiens dulcedinem verborum tuorum cum consilii rectitudine, et placeret mihi mori innocens ut duplicaretur bonum meum in futuro seculo; sed recordatus sum, quod dicunt sapientes: Qui seipsum interimit non habet partem in hoc seculo nec in futuro. Et scio quidem, quod dicerem me peccasse et morerer, pro tanto imputaretur mihi, sicut me ipsum interfecissem ex quo confiterer peccatum quod non commiserim; sed ego sum innocens et mundus ab his, quae mihi opponuntur; quoniam meipsum necabo et meum iuvabo adversarium super haec, cum locutus non fuerim mendacium nec illud cogitavi mihi et defraudatus sum in mea causa? Et propter hoc mihi displicuit confiteri quod non commisi, et eius esse particeps, qui quaerit me perdere. Tu autem scis quantum est in hoc negocio peccati; sed si volueritis me iniuste perdere, Deus mihi adiutor erit. Tamen dico vobis illud quod heri dixi: Habete Deum prae oculis vestris et recordabimini creatoris vestri domini iudicium, nec submittens rem, cum possitis poenitere quando non proderit vobis. Et scitote quoniam sententia aliqua non debet proferri sive exprimi de re dubia, sed vera et nota. Et ego quidem cognosco me [G1v] ipsum magis quam vos: vobis autem de me malum aestimantibus est cavendum, ne accidat mihi quod accidit cuidam servo referenti quod non vidit neque scivit. Dixit princeps iudex et exercitus: Quomodo contigit illi? dic nobis.
Inquit Dimna: Dicitur fuisse in civitate quadam vir habens uxorem pulchram et prudentem et intelligentem, ita quod omnes de eius prudentia mirabantur, et ceperunt exemplum ab ea. Acciditque cum vir iste antedictus habens servum, qui nitebatur agere cum ea, et ipsam requisisset multotiens, ut eam ad illicita moveret, ac illa renuisset, quaesivit servus iste invenire modum nocte et die, quo ipsam turbaret. Contigit, ut cum exiret quadam die ad venandum, cepit duos pullos psitaci et papagalli; et parans eis caveam ad nutriendum eos, docuit unum illorum in lingua edomica dicere: Ego vidi portarium cum domina mea iacentem. Secundum vero docuit dicere: Ego amplius nolo loqui. Et docti sunt psitaci loqui lingua edomica; nec aliquis de terra sua potuit intelligere eas. Quadam vero die, cum esset vir in domo cum sua uxore, accesserunt ad eum psitaci garrientes; et cum placeret viro vox eorum et cantus, ignorans tamen quid dicebant, praecepit suae uxori eos conservare et eis quotidie benefacere. Quadam vero die, cum venirent ad eum peregrini ex regione edomica, et invitavit eos in sua mensa; et commessione consummata, ductae sunt aves illae ad mensam, ut cantarent ante dominum. Et cum audirent peregrini verba illarum avium, stabant inclinato capite ad terram respicientes sibi invicem prae confusione, et mirabantur valde de illarum avium loquela; et dixerunt patrifamilias: Nunquid intelligitis, quid dicunt aves istae? Quibus respondit: Non, nisi vocem illarum, quae mihi valde placet. At illi dixerunt ei: Nequaquam tibi displiceat, domine, quod dicemus de verbis relatis ab avibus istis; cum unus illarum dixit, quod portarius iacuit cum uxore tua, et secunda avis dixit: Ego nolo plus loqui. Et utrum sit credendum aut non, nescimus. Quod audiens servus cito dixit: [G2r] Et ego testor quod dicunt aves. Et mandavit dominus uxorem suam interfici. Uxor vero significavit ei dicens: Inquire diligenter super hoc quod audivisti, quoniam tibi nunc patebit verbum huius mendacis. Nunc autem quaere ab istis viris, ut interrogent aves, si aliud sciunt loqui de lingua edomica, nisi haec verba; quoniam ista verba docuit eos servus iniquus, qui voluit in me immittere libidinem suam, et nolui sibi consentire. Fecit itaque vir interrogare aves, et nihil aliud sciebant proferre nisi haec verba. Tunc cognovit dominus, quoniam servus docuerat ipsas, et mandavit venire servum; qui cum veniret ad eum cum nisu in manu sua, dixit ei domina: Vae tibi, serve inique! Quomodo tentasti talia adversus me? Cui respondit servus: Immo, ita est.
Et corruens nisus ad oculos eius fodit eos de capite. Et ait ei domina: Cito tribuit tibi Deus secundum opera tua, qui dixisti te vidisse quae non vidisti, et testatus es contra me falsa et iniqua. Tunc mandavit dominus servum suum interfici; et sic digna factis recepit. Tum autem attuli vobis parabolam hanc, quoniam quicunque fecit sicut iste, cito retribuetur secundum facta sua. Post hoc vero scripsit iudex omnia quae dicta fuerant de Dimna et quae ipse respondit; et recedentes iverunt omnes ad domum regis. Postea vero frequenter ibat Dimna asserens multa verba; at illi non audiebant ipsum. Et ait mater leonis: Si relinquis Dimnam vivum, ex quo facit omnia mala et adversa, adhuc inveniet maxima mala et tribulationes multas, et incides in ruinam, quae resarciri non poterit. Et factum est cum ipsa loqueretur leoni de die in diem, intravit hoc in animum suum; et certificatus est, quoniam verum fuit. Et productus leopardus, testificatus est de Dimna ea quae ab ipso et a Kelila audiverat, quoniam transivit per domum suam. Et misit rex pro lupo, qui erat in carcere [G2v] iuxta Dimnam; et praesentatus regi, testificatus est contra Dimnam quae audivit de eo loquente ad Kelilam et quae sibi respondit Kelila.
Tunc credidit leo et novit, quod Dimna decepit et seduxit ipsum, ut interficeret Senesbam; et mandavit Dimnam duci et interfici. Sic oportet virum intelligentem ab huiusmodi cavere et scire, quoniam quicunque quaerit bonum suum cum malo alterius, peccat contra seipsum et capitur in malicia operationum suarum.
EXPLICIT
CAPITVLVM TERCIVM
|