Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Capitulum II e
|
___________________________________________________
|
|
Inquit Kelila: (Parabola) Dicitur fuisse in quodam monte turba simeorum. Nocte vero cum esset frigus, viderunt luculam, quae lucet in nocte, et putantes ipsam esse ignem, et congregatis multis lignis, apposuerunt illam in lignis et stabant sufflantes tota nocte manibus et ore. Erant autem aput quandam arborem, in qua erant aves; et descendens quaedam illarum dixit illis: Nequaquam laboretis; in vanum enim est: hoc quod videtis, non est sicut creditis. Et cum nollent atten[E1v]dere suo verbo, cepit eos corrigere et reprehendere cum sua sapientia. Et accedens ad eam quidam simeorum dixit ei: Nequaquam dirigere velis quod non potest dirigi, nec docere qui non potest doceri, nec corrigere qui non corrigitur; nam lapis qui non potest frangi, non temptant in eo homines ensem et lignum; et quod plicari non potest, noli niti plicari: quoniam quicunque facit hoc penitebit. Et non curans avis de verbo illius accessit ad eos, ut moneret et corrigeret; quam cepit unus ipsorum, et cum suis pedibus conculcavit in terra, et mortua est. Dum autem sic es, non enim iuvat in te doctrina et comprehensio, maxime quia cor tuum deceptum est in vana gloria et fraude, quae ambae sunt mali mores. Et scias quod quicunque intromittit se in aliquod, quod eum non decet, quamvis verum sit, faciunt eum corruere opera sua, et accidit ei sicut accidit picae. Ait Dimna: Quomodo fuit?Ait Kelila: (Parabola) Fuit quidam mercator in terra Persiae, qut cum haberet uxorem, quae adamabat alium, voluit certificari de re. Nutricavit autem sibi quandam picam, quam docuit loqui, ut haberet ipsam, ut annunciaret sibi ea quae fierent in domo. Quadam vero die, cum ivisset vir pro factis suis, misit mulier pro amasio suo, ut veniret ad eam Qui cum venisset, stetit cum muliere iocans et ludens cum ea, et recessit. Cum vir rediit et interrogavit picam, et illa exposuit illi totum illud, quod viderat de amasio mulieris; et audiens haec vir, suam verberavit uxorem fortiter. Mulier vero credens se accusatam ab ancillis suis increpabat et verberabat eas; at illae iuraverunt ei, non defraudasse ipsam, sed picam. Et sciens mulier cogitavit in animo suo dicens: Si ipsam interfecero, erit mihi deterius; praesumet enim maritus meus, quoniam propter haec ipsam interfecerim. Quadam vero nocte, cum non esset vir eius in domo, misit pro suo amasio, et praecepit ancillis suis, ut circumstarent picam, ponens in manu unius ipsarum tympanum, ut pulsaret ad aures picae, in manu vero alterius magnum posuit speculum, ut ostenderet ipsum vicissim ad oculos picae, altera spergebat de aqua spon[E2r]gia super picam, altera vero nolam volvebat versus picam, altera vero agitabat caveam, in qua erat pica; et facientibus sic tota nocte, non potuit aliquid percipere de factis mulieris. Mane vero cum veniret vir suus, interrogavit picam de factis suae mulieris; cui respondit: Quomodo potui haec percipere, cum hac nocte fui in maximis tormentis prae nimia pluvia, tonitruis et coruscationibus et terrae motu, de quibus videbatur mihi mundus perire? Et audiens haec vir aestimabat omnia verba picae, quae sibi retulerat de uxore sua, mendacia, cum illa etiam non fuissent vera, quia per totam noctem tempestas tranquilla et conveniens erat. Et hic accipiens picam interfecit illam, et suspendit eam in ligno. Porro eduxi tibi hanc parabolam, ut scias, quoniam quis se intromittit in rem, de qua non potest exire, quamvis vera sint, praecipitabitur et corruet. Et scio, quod accidit tibi sicut accidit cuidam. Dixit Dimna: Quomodo fuit? Inquit Kelila: (Parabola). Dicuntur fuisse duo homines, quorum unus vocabatur Deceptor, alter vero Velox. Qui cum ambulassent pariter per viam, invenerunt saculum plenum argento, reversi sunt in regionem suam. Qui cum appropinquassent civitati, dixit Velox Deceptori: Da mihi medietatem argenti. Cui dixit Deceptor: Nequaquam hoc faciamus, quoniam societates et amicitiae debent semper inter nos manere; sed quilibet nostrum accipiet de argento quantum ei sufficiat, reliquum vero abscondamus in aliquo tuto loco et quando indigemus, capiemus de eo. Et putans eius socius Velox ipsum loqui bona fide, placuit ei consilium, et absconderunt argentum sub quadam magna arbore, et abierunt pro factis suis. Et cum redissent ad locum suum, ivit post diem Deceptor ad arborem et accepit totum argentum. Quadam vero die requisivit cum Velox dicens ei: Eamus ad depositum, quoniam indigeo de mea porcione illius argenti. Cui respondit: Libenter. Et euntes ad locum, ubi posuerunt argentum, et fodientes nil invenerunt; et exurgens Deceptor, qui illud acceperat, cepit clamare et verberare se dicens: Nequaquam confidat amodo quis in fratre vel socio; tu enim cepisti illud. At ille iuravit per Viventem [E2v] in secula, quod non acceperat illud. Deceptor magis insistebat ei dicens: Nunquid fuit alius, qui sciret hoc secretum, nisi ego et tu? Et ait ei Deceptor: Veni et eamus ad iudicem potestatis; ut nobis causam diffiniat. Quibus constitutis coram iudice, dixit iudex: Estne aliquis testis super haec? Cui respondit Deceptor: Ita, domine; est arbor, sub cuius radico resposuimus nostrum argentum; ipsa enim perhibebit testimonium super haec. Et ait iudex: Ducite me cras ad arborem, ut diffiniatur causa vestra. Et rediens Deceptor ad domum suam narravit patri suo processum hunc dicens: Scito, pater mi, quoniam nondum revelavi tibi hoc secretum; sed si tu vis inclinare consilio meo, conservabimus nos ambo thesaurum, quem dedit nobis Deus, et poterimus multiplicare et addere ipsum. Cui dixit pater: Quid est illud, fili mi? Cui respondit: Ego quidem abstuli totum illud argentum, quod invenimus; volo illud autem, ut intres hac nocte et permaneas in ventre arboris, cum sit ibi locus concavus, ubi poteris permanere; mane autem, cum venerit iudex interrogans arborem, quis accepit argentum, respondeas tu de medio arboris: Velox rediit ad me et accepit illud. Et hoc est quod peto a te tantum. Et respondens pater dixit ei: Quoties vanum consilium facit corruere hominem; et cave ne accidat tibi sicut accidit cuidam avi. Et ait filius: Quomodo fuit?Dixit pater: (Parabola) Fuit quaedam avis, cuius vicinus erat serpens, qui semper devorabat pullos et ova eius, nec ei aliquod relinquebat. Erat tamen avis cupiens in illo loco habitare propter loci bonitatem; sed dolebat de his quae serpens agebat contra eam. Annunciavit autem hoc factum cuidam cancro amico suo; cui dixit cancer: Dabo tibi consilium, ut semper eris pacifica et tranquilla ab opere serpentis. Et duxit eam cancer ad quoddam foramen, in quo erat quaedam ferarum, quae est ad modum canis; et exposito ibi avi odio, quod est inter ipsum animal et serpentem, dixit ei: Vade et congrega multitudinem piscium et ordina pisces per unam lineam a foramine serpentis usque ad foramen huius animalis; quoniam ipsum animal perambulans per lineam piscium et comedens eos perveniet ad foramen serpentis et devorabit eum. Fecit [E3r] itaque avis, et ordinavit pisces a foramine serpentis usque ad foramen animalis antedicti. Cum itaque iret animal comedens pisces, pervenit ad serpentem et devoravit illum. Postea vero consummasset devorare pisces, quaerebat adhuc per viam odorem piscium, donec perveniens ad nidum avis, et devorabat illam cum pullis suis. Nunc autem induxi tibi hoc proverbium, ut scias, quoniam multociens est consilium, quo homo praecipitatur et corruit; quae quis parat socio suo, in illis incidit, ut non possit evadere ab eis; et tu scis haec omnia. Et respondens Deceptor dixit patri suo: Intellexi verba tua, sed relinque haec, quoniam res est magis facilis, quam tu aestimas. Et monuit ipsum suis verbis, donec inclinavit consilio suo, et fecit pater quod filius voluit; et iverunt ad arborem, et mansit pater in ventre arboris tota nocte.Mane vero cum venisset iudex cum sua familia ad arborem stetit, et quaesivit ab arbore, quis abstulisset argentum. Et respondens ille de medio arboris dixit: Velox accepit illud. Et stupefactus iudex super hoc volvit se undique et neminem videbat: qui praecepit, ut apportarent ligna, ut accenderetur ignis in circuitu arboris. Et cum calor et fumus pervenissent ad illum, qui erat intus, cepit clamare fortiter, cum amplius calorem non posset tolerare; et extractus est inde quasi mortuus. Et videns iudex fraudem hanc mandavit fusticari ambos et restitui argentum socio suo. Quibus fusticatis, mortuus est pater. Et accipiens Deceptor patrem suum tulit ipsum mortuum ad domum suam, et remansit dolens de argento amisso et de vituperio sibi cunctis ab hominibus relato, contristabaturque de patre suo mortuo, cuius ipse erat causa efficiens, cum socium suum defraudari nisus esset, et seipsum una cum suo patre in idem corruit vicium et damnum. [E3v] Hanc induxi tibi parabolam, ut scias quoniam aliquando capiuntur homines in fraude et dolo, quos parant. Tu autem, Dimna, congregasti in te malos mores, quos praedixi, et recolliges de fructo operationum tuarum maxime, cum sciam te non evasurum esse, quia tu loquoris duabus linguis et duas habes facies, et nullum est attribuendum peccatum leoni et bovi, nisi tuae linguae, quae subvertit eos. Nam nullus est in mundo, qui non possit blanda lingua converti ad sui voluntatem; corda enim decipiuntur verbis dolosis, et trahuntur funibus falsitatis; quemadmodum mulier illa quae decepit suum virum dolo verborum suorum. Dixit Dimna: Quomodo fuit? Ait Kelila: (Parabola) Fuit quidam, qui habebat pulchram mulierem: erat tamen meretrix. Quadam vero die, cum vir suus aegrotaret, dixit ei ut iret ad apothecam et emeret sibi de rebus, quas medicus consuleret. Et exurgens mulier ivit ad apothecarium, qui erat amasius suus, ut sibi daret illas res; et introducta in apotheca, stetit cum amasio suo; et praecepit apothecarius servo suo, quod daret sibi omnia quae volebat. Servus vero, cum esset stultus, accepit manutergium et involvit in eo pulverem de terra, et ligavit, et dedit mulieri dicens ei: Ecce, omnia sunt ibi. Et abiens mulier ad domum suam assignavit manutergium suo viro, et intravit domum aliam, ut apportaret vas, ubi reponeret res illas; et solvens vir manutergium invenit pulverem, et clamavit ad eam dicens: Quid est hoc? Ivisti pro medicinis et apportasti pulverem.Et illa audiens reliquit quae in manu tenebat, et accipiens cribellum exivit ad virum suum, et ait ei: Nescis quid accidit mihi in via cum irem? Ecce, equus currens impulsit me, et corrui in terram; itaque cecidit mihi de manu mea argentum, et non potens invenire illud congregavi pulverem de loco illo, involvi in manutergio, donec educerem illum per cribellum; forsitan inveniam ipsum. Et audiens vir credidit ei, et dixit: Accipe plus de argento, et vade et eme mihi. Nunc autem induxi tibi hanc parabolam, ut scias, quoniam nullus cui si dicantur talia verba dolosa sicut ea quae dixisti, non crederet utique, et deciperet cor eius, sicut quam leo deceptus est verbis tuis et credidit tibi. Scias autem, quod aquae fluminum bonae sunt antequam [E4r] permisceantur et conturbentur; sicut etiam fratres et parentelae boni sunt, dum non est inter eos homo malus et societas malorum, sed dilectio amicorum, quae permanens erit, cum non interponitur seductor sicut tu es; et non est aliquid in mundo, quod similetur tibi, nisi serpens, qui de ore suo venenum distillat mortiferum, et cum toto hoc timeo de veneno quod cum lingua tua sit. Et prius quidem abhorrebam societatem et conversationem tuam; nam sapientes dicunt: Procul sis a conversatione impiorum. Et dicunt intelligentes: Adhaerere vias iusticiae et nobilitatis et nunquam separeris ab eis, et cave a conversatione stulti; et si sis vir consilii et bonorum morum, cave et praeserva te a malicia operationum suarum, et ne dimittas societatem viri nobilis et recti, quamvis tibi non posset conferre bonum; debet tibi sufficere illud quod vides [et] ex eo et debes iuvare ipsum tuo animo, et recede a stulto et maligno, et fuge eum. Ego autem debeo a te discedere et tuam elongare conversationem, quoniam non sperabunt socii tui in te bonum, cum fueris in regno tuo totum quod tentavit cor tuum; et effectus est similis parabolae mercatoris, qui dixit: Terra cuius mures comedunt mille libras ferri, dignum est, ut eius aves rapiant pueros. Dixit: Quomodo fuit?Inquit Kelila: (Parabola) Fuit quidam pauper mercator in quadam terra, qui habebat mille libras ferri; et cum vellet inde discedere et ire ad aliam terram, deposuit ferrum apud quendam notum suum, ut sibi conservaret, et abiit. Cunque rediret post tempus, petiit ferrum ab amico suo. Cui respondit: Posui ferrum tuo in uno angulorum domus, et comederunt illud mures. Ipse vero vendiderat et comederat praecium eius. Et ait mercator: Nunquam audivimus esse in mundo animal, quod frangeret ferrum, et mures comederunt modo illud: nunc autem nihil reputo illud, ex quo Deus liberavit te ab eis et non offenderunt te. At ille gavisus de verbo, quod audivit ab eo, rogavitque eum, ut comederet secum illa die; et statuit sibi terminum reveniendi ad eum. Postquam vero recessit ab eo mercator, cogitavit argumentum, ut caperet sibi filium suum: qui cum furatus esset eum, abscondit in domo cuiusdam. Et eum rediret ad eum, dixit ille, qui [E4v] amiserat filium: Vidistine filium meum? Cui respondit: Alia die prope tuam domum vidi avem, quae rapuit unum puerum; nescio tamen, utrum fuit filius tuus. Ille vero cum audiret, clamavit et dixit hominibus qui erant ibi: Audivistis unquam tale, quod aves rapiunt pueros? Et respondens mercator dixit: Ita est: Terra cuius mures comedunt mille libras ferri, dignum est, ut eius aves rapiant pueros. Ille vero cum audiret hoc verbum, confessus est ei abstulisse ferrum suum; et ait ei: Restitue mihi filium meum, et ego restituam tibi ferrum tuum. At ille restituit sibi filium, et ille ferrum.Inquit Kelila Dimnae: Induxi tibi hoc exemplum, ut scias quoniam, si temptasti agere proditionem contra regem tuum, quid facies contra alios? Iam scio, quoniam nobilitas apud te nihil reputatur, nec scis nil esse in mundo peior illo, qui credit in eo, qui non habet fidem; et qui facit misericordiam illi, qui non recognoscit illam; et qui dat doctrinam non recipienti; et secretum revelat non celanti illud. Nec spero ammodo posse transmutari tuos mores, sed in natura in qua natus es permanebis. Nam arbor amara si tota melle perungeretur, non pro tanto faciet fructum dulcem. Et ego erravi huc usque in conversatione tua; quoniam quicunque bonis conversatur, possidebit ab eis bonum et aequitatem; conversatio autem impiorum possidere facit pravitatem cordis et maliciam operum. Sicut ventus pertransiens res sordidas et foetidas accipit inde malum odorem: si vero transeat per aromata, ut mustum, ambram, capit inde bonum odorem. Et ego quidem scio taedium verborum meorum apud te; sed nunquam mundus cessavit ab hac sua natura, ut ignorantes semper abborreant sapientes, et stulti nobiles, et mali bonos, et pravi rectos. Fuit autem finis verborum Kelilae cum Dimna hic; et iam leo interfecit Senesbam. Et cum interifecisset illum, penituit ipsum et meditatus in facto, postquam quievit ira sua, dixit: Tristis est anima mea de Senesba, quoniam erat vir magni consilii et intellectus; nec penes me scio causam, quare ipsum interfecerim, nec radicem scio mei operis. Et displicuit valde leoni, et contristatus est. Et sciens haec Dimna, relicto Kelila, ivit ad leonem.Inquit [E5r] Dimna leoni: Domine rex, iam dedit tibi Deus victoriam de inimico tuo; exterminavit enim inimicum tuum, et qui tuam quaerebat animam. Quare igitur contristaris? Et respondens eo ait: Quoniam penituit me fecisse quod fecit: cum eius considero consilium et intellectum et suos nobiles mores ac sui delectabilem conversationem, doleo in cordo meo. Et ait Dimna: Nequaquam dicat dominus rex hoc verbum; non enim debes misereri eius in quo timendum erat; probus enim rex multociens abhorret quem diligebat, et expulit illum et postea recipit eum, et ipsum ordinat super suis negociis, quando de eo viderit bonitatem; sicut facit ille, qui abhorret tiriaeam propter sui amaritudinem, non considerans sui efficaciam. Aliquando autem diligit rex aliquem et honorat et exaltat; deinde vero illum perdit et exterminat timens eius malum. Sicut homo, cuius digitus fuit morsus a serpente, amputat illum, aestimans, nequaudo dilatetur a veneno totum corpus et interficiat ipsum. Et audiens haec leo a Dimna credidit ei, et recepit ipsum secum aliquibus diebus. Post haec vero dixit suo philosopho Sendebar: Audivi, inquam, parabolam, et percepi opera Dimnae, cum sit despectus et vilis inter animalia, et quid egit contra bovem et leonem, et quomodo subvertit corda eorum contra se invicem, donec devenerunt in odium. Sunt autem in verbis istis exempla et magna doctrina cupientibus intelligentiam, ut se sciant a viris dolosis praeservare et timere et dubitare mendacia eorum et evitare et inquirere diligenter circa ea, ut exterminent omnes, in quibus talia reperiuntur, quomodo est bonum consilium et pax animae atque quies.
EXPLICITCAPITVLVM SECVNDVM |