BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum II d

 

 

___________________________________________________

 

 

 

Inquit Dimna: (Parabola) Fuerunt duae aves aquaticae vir et uxor in quodam loco maris habitantes. Cum vero pareret mulier filios suos, dixit viro suo: Quaere nobis alium locum tutiorem isto, ut reponam tibi filios meos et securi maneant tibi, donec crescant. Inquit vir eius: Nonne hic locus bonus est, cum aquae et herbae sunt pro nobis, et melior sit omnibus aliis locis? Dixit ei mulier: Respice, bene rogo, quid dicis, et meditare in corde tuo diligenter. Nonne vides [D5v] quomodo locus iste est locus timoris propter mare, quod apportat filios nostros? Respondit ei vir dicens: Nequaquam possum hoc credere propter ducem maris, qui vindicaret nos ab ipso. Inquit mulier: Quoniam magna est stulticia tua circa hoc negocium! nonne verecundaris dicens hoc verbum, nec te ipsum recognoscis? Poterasne resistere illi, qui maior est te et fortior? Dicitur autem, quoniam non est in mundo maior inimicus hominum quam ipse sibi; et tu es ita. Nunc autem exaudi meum consilium, et recedamus de loco isto. At ille pro tanto noluit aequiescere consilio suo. Et videns hoc illa dixit ei: Quicunque non recipit consilium amicorum suorum, accidit ei, quod accidit testudini. Dixit vir: Quomodo fuit?

 

 

Inquit mulier: (Parabola) Erant in quodam campo circa fontem duae aves simul cum testudine, quae ibi erat: erant autem omnes tres studiosi et amici. Quodam vero tempore, cura non plueret super terram, defecit aqua fontis, qui erat ibi. Quae cum vidissent hoc, consultae sunt ad invicem relinquere locum illum et quaerere alium; et accedentes ad testudinem volebant licentiari ab ea, et dicunt ei: Intendimus recedere ab hoc loco, quia aqua deficit nobis. Quibus dixit: Scio, inquam, quoniam non deficit vobis aqua, sed mihi miserae, quae non valeo vivere nisi in ea; nam vos potestis vivere in aliis locis. Nunc obsecro vos, facite mecum misericordiam et ducite me vobiscum, ubi esse intenditis. Quae dicunt: Volumus tibi conferre gratiam, et te conferre nobiscum ad locum; sed quando te portabimus per aerem et viderit te aliquis homo et loquatur de te, cave ne respondeas verbum. Quibus dixit: Ista faciam. Dicunt ei: Accipe in ore tuo parvum lignum, et apprehende illud fortiter tuis dentibus, et ego apprehendam unam extremitatem ligni et socius meus alteram. Et fecerunt ita. Et cum deferrent ipsam per aerem, viderunt eam homines et mirantes sibi inter se dicentes: Videte miracula: testudo volat per aerem inter duas aves. Illa vero audiens dixit eis: Ita facio, malo vostro velle. Et cum aperiret os suum, evulso ligno de ore suo, corruit in terram, et mortua est. Inquit vero vir uxori suae: Intellexi quippe verba tua; sed ne timeas mare, nec dubites de ipso.

 

 

Et factum est, cum peperissit mulier suos pullos, permanserunt in suo loco, donec [D6r] crescerent. Et audiens hoc dux maris, voluit scire veritatem huius rei, quid posset avis agere contra mare, et quomodo poterit se cavere ab ipso, aut quod erit consilium suum super hoc; et siluit, donec crevit mare, et detulit nidum cum pullis. Cunque rediret mulier ad nidum et non inveniret ibi quicquam, vidit quoniam mare comportaverat totum; et ait viro suo: Bene praescivi hoc antequam fieret, sed adhuc confortatur stulticia tua super personam meam et tuam. Considera importunitates, quae advenerunt nobis propter tui stulticiam. Et ait ei vir: Nequaquam timeas; videbis enim ultimo, quid erit de negocio; quoniam adhuc in alio suo velle restituet nobis pullos nostros. Et exurgens avis illa ivit ad socios suos dicens eis: Vos estis fratres mei et socii; peto a vobis consilium et iuvamen, ut mihi restituatur damnum illatum. Non enim scitis, quid et vobis advenire poterit in processu dierum, ne forte accidat vobis quod accidit mihi. Cui responderunt aves dicentes ei: Placet nobis quod induxisti, et dignum est recurrere nos, ut praestemus adiutorium tibi; veruntamen, quid poterimus agere contra mare et contra ducem eius? Dixit eis: Videtur mihi, ut simul omnes conveniamus, et eamus ad singulas aves annunciantes ipsis quid acciderit mihi, ut sciant cavere sibi, ne accidat eis hoc idem. Fecerunt itaque; et respondentes singulae aves dicunt eis: Vera sunt verba vestra; veruntamen, quid possumus agere contra mare et eius ducem? Quibus responderunt: Scitote, quoniam regina avium est ipsa ciconia; nunc autem circueamus, donec inveniamus ipsam. Fecerunt itaque; et cum essent coram ciconia, quaesivit ab eis ad quid venissent. Cui exposuerunt processum, qui erat inter illam avem et ducem maris; et dicunt ei: Tu es domina nostra, et rex qui est vir tuus, potentior est duce maris. Et admittens ciconia petitionem ipsam scripsit viro suo, ut deberet amovere bellum contra ducem maris. Cunque dux maris hoc audiret, cognoscens se esse fragilem aput potentiam huius regis, et quia non poterat ei resistere, fecit avi suos pullos restitui. Induxi autem tibi hanc parabolam, ut scias quoniam non est utile consilium te pugnare adversus leonem et exponere te periculo mortis. Inquit Senesba: Non videtur mihi aliud, nisi ut [D6v] non ostendam leoni malam voluntatem, nec cum malo vultu ei appaream, nisi quatenus sicut prius solebam, donec videbo de eo aliquid, de quo sit timendum. Et hoc audiens, displicuit ei, aestimans quoniam, si non videret leo de Senesba illa signa quae designaverat ei, posset percipere suum propositum esse falsum et dolosum, et possit in palam devenire. Et ait ei Dimna: Accede ad regem, quoniam tu poteris percipere ab eo signa eius, quae dixi tibi. Dixit Senesba: Quomodo potero scire illud? Et ait ei Dimna: Si, quando accesseris ad leonem, videris ipsum respicientem contra te et stantem cum audacia quasi paratum ad bellum, et voluerit faciem suam adversus te ponere et commovere corpus eius, et stat contra te apertis oculis et ore, et clausis auribus, et percutit terram cum sua cauda; scito te nunc mortuum esse, et cave ab eo, et esto paratus. Dixit ei Senesba: Si videro a leone ea quae mihi dixisti, sciam illud esse verum. Et factum est ita. Cunque autem perverteretur cor leonis adversus Senesbam et cor Senesbae adversus leonem, ivit Dimna ad fratrem suum Kelilam; et ait Kelila: Ad quid pervenisti de tuo negocio? Cui respondit Dimna: Iam appropinquabit salus et gloria secundum desiderium meum et tuum; et scias cum veritate, quoniam tantas zizanias inter regem et Senesbam seminavi, quod Senesba illaesus a rege non evadet. Et surgentes Kelila et Dimna iverunt ad leonem, et invenerunt Senesbam supervenientem ei.

 

 

Qui videns de leone signa quae dixerat ei Dimna, quomodo staret sollicitus super suis pedibus et clauderet aures suas, et aperiret os et oculos suos, et percuteret cum sua cauda in terram, credidit, quoniam leo intendebat ipsum interficere; et dixit in corde suo: Qui adhaeret regi, erit in toto corpore suo in timore maximo, sicut ille, qui adhaeret serpentibus et feris in suis habitaculis, quoniam non percipit homo finem bonum suum, donec offendetur ab illis. Et meditatus in hoc deliberavit insurgere contra ipsum et pugnare secum. Et videns haec leo credidit quod relatum erat ei de eo; et insurgens leo percussit eum fortiter; et percutiens se ad invicem, multum pugnaverunt usque ad sanguinis effusionem, ita ut mortuus est bos.

 

 

Stabat itaque leo adversus bovem, et respiciens eum, et tristatus est in sua mente. [E1r] Cunque vidisset Kelila hoc factum, cepit reprehendere Dimnam, dicens ei: Respice finem operum tuorum et tui consilii, quae pessima sunt; perturbasti enim leonem et interfecisti Senesbam, et subvertisti corda exercitus regis, et corrupisti verba tua bona, quibus laudabant te primo, et habebunt te odio nunc videntes maliciam tuorum operum; quoniam impossibile est, quod non manifestentur. Nonne scivisti aut audivisti, quoniam malum consilium est quando quis quaerit bellum, cum possit transire et devenire ad votum suum absque bello et proditione? Debet autem quilibet evitare bellum propter mala accidentia et importuna, quae in eo sunt, maxime quando potest pervenire ad situm optatum cum securitate et pace et temporum diurnitate. Similiter ubi nobilis praecipitatur propter malum consilium et promptitudinem. Duo sunt quorum unum offuscat alterum nec habet alterum ipsorum dominium super alterum: multa enim transeunt cum consilio absque promptitudine; nec potest quis ad aliquod pervenire nisi per illam: illo vero qui quaerit verba dolosa, cum nesciat finem rei, qui sequitur ex eo, facit sicut tu fecisti. Iam enim scivi tuam vanitatem et vanam gloriam animae tuae, et quotidie meditabor in hac ad turpo, quo tuum cognovi appetitum et delectationem tui cordis ad malum, quia in ultimis recolliges quod plantasti et metes quod seminasti, et convertetur malum super te et me. Vir enim misericors et intelligens meditatur in rebus antequam veniant, et perseverat in re quam ipse scit posse sequi secundum suum desiderium; rem vero, quam scit posse praecipitari a se, prolongat. Nec cessavi corrigere te, ter annunciare tibi onus periculi tui in principio tui processus, nisi propter unum quod tibi modo non possum exprimere; scio enim, quoniam verba mea non adiiciant tibi rectitudinem nec convertent te a malo in quo es. Nunc autem, quia tibi patuit tuum vile consilium et tuus intellectus qui factus est malicia, et finis tuorum operum, expone tibi ea quae prius egisti et usque nunc, quoniam tu scis bene aptare verbum, non tamen opera. Dicitur autem, quomodo non est interficiens regem nisi habens in se talem naturam, et hoc est per quam permansit leo deceptus in te; non est verborum bonitas nisi in opere, neque sapientiae nisi in iusticia amoris, neque in corde neque in facie nisi in verbo, in divitiis nisi in prodigalitate, neque in veritate nisi in operum nobilitate, neque in vita nisi in laeticia et quiete; et etiam accidit illud quod non potest removere nisi vir sapiens et intelligens; sicut aeger, cui congregantur multae malae aegritudines, quae removeri non possunt, nisi per medicum peritum. Scies, quoniam doctrina removet ab anima sapientis errorem et addit stulto deviationem et confusionem; sicut lumen solis, quod omnibus animalibus visum habentibus lumen addit, verpertilioni vero visum obfuscat. Vir autem intelligens non recalcitrat, nec eius anima magnificatur in se, quando est in nobili statu, et sicut mons qui non commovetur a ventorum flasione; anima vero miseri et stulti in se magnificatur et gloriatur, sicut fenum agri quod a levi vento commovetur. Et iam quidem recordatus sum verbi, quod audivi antiquitus: Quando rex fuit iustus et eius familiares iusti in populo suo, arescit iniquitas, et cessat ab eis pravitas, nec ad eos accedit impietas. Consilii vero regum et ipsorum argumentorum est benefacere et iuste agere; tu autem voluisti, ut non adhaereret leoni aliquis praeter te. Scias tamen, quoniam rex cum suis adiutoribus est sicut mare cum suis undis. Stulti vero hominis est requirere in dolo et iniquitate fratres et amicos, et agere iusticiam ad apparentiam, et diligere mulieres ad concupiscentiam, et benefacere sibi cum malo alterius. Verum, quoniam hoc quod dico, scio tibi non esse oportunum, et doctrinam meum scio esse vilem in oculis tuis, est verbum meum sicut verbum illius qui dixit: Non quaeras dirigere illum qui dirigi non potest, nec castigari qui castigari non valet. Inquit Dimna: Quomodo fuit?