BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum II c

 

 

___________________________________________________

 

 

 

 

Inquit Dimna: (Parabola) [D1v] Dicitur fuisse pediculus in loco cuiusdam nobilis perseverans, de sanguine suo quotidie sugens, illo non perpendente. Quadam vero nocte transiens pulex quaedam eum adhaesit. Ait ei pediculus: Permaneas hic mecum ista nocte, et bono sanguine saciaberis, et eris in bono lecto. Et attendens pulex verbum suum remansit ibi; et aestimans quod domiret vir surrexit pulex et momordit eum fortiter; ita quod excitatus prae dolore morsus, clamavit illis de domo, ut candelam accenderent et per lectum respicerent. Candela accensa, invenerunt pediculum et interfecerunt ipsum: pulex autem fugit et evasit. Nunc autem induxi tibi hanc parabolam, quoniam malignus homo non evadit a malo, et quando non potest per se excitare malum, pertractat illud per alios. Si autem non percepisti aliquod contrarium a Senesba nec dubitas de ipso, debes utique misereri populi et exercitus tui, ne aliquorum corda a tui dilectione divertat, et eos inde ducat ad odium tui. Et scito, quoniam non intendit pugnare contra nisi personaliter, nec faciet haec fieri per alium a se. Et credens in mente leo verbo Dimnae dixit ei: Et quid fiet ei? Dixit ei Dimna: Videtur mihi, quod debes eum perdere de hac vita; quoniam homo in cuius dente accessit putrefactio, non cessat eius aegritudo, et dolor ab eo non recedit, donec eradicetur. Stomachus vero plenus malo cibo non quiescit, donec foras emittatur vomitu. Sic quoque est inimicus, de quo timendum est, cuius curatio est ipsum perdere de seculo. Dixit leo: Induxisti me iam societati Senesbae adhaerere; nunc autem mitto pro eo, et requiram quid latet in suo corde adversus me: praecipiam ei, ut vadat ad aliquem locum, quem voluero. Dubitavit autem Dimna de hoc, quod intendebat facere leo: scivit quoniam si loqueretur cum Senesba et audiret verbum suum, crederet in ipso, et non occultaret ei omnia, quae sibi dixerat. Et Dimna ait leoni: Non videtur mihi bonum consilium mittere pro Senesba et reducere ad sui memoriam peccatum suum; quoniam dum ignorat te scire negocium, habes potestatem super eo; sed si perceperit tibi hoc secretum esse revelatum, timeo, ne sumens argumenta contra te festinet ad malum quod intendit, vel forsitan quaerat suam salvare [D2r] personam de manibus tuis. Et si contingat eum pugnare adversus te, pugnabit cum audacia, cum paratus sit ad bellum; si vero recedat a te ibi impunitus, nec poteris ei nocere, quia cavebit sibi, aut forsitan superabit te, dum munitus non fueris. Nam virtus rerum est, ut non accelerent perdere quemquam nisi illum, cuius offensa manifesta est; eius vero cuius offensa est occulta, inquiratur causa et adhibeatur cura et reddatur sibi iuxta opera sua. Dixit leo ei: Scire debes, quod quando <rex> tormentari mandat aliquem, de quo annunciatum fuerit peccatum commisisse, et postea patebit inquisitione diligenti, quoniam non fuit verum quod dictum fuit de eo, totum malum quod ei intulerit, sibi ipsi inlulit et in praeiudicium suae animae; maxime cum non possum credere tractare Senesbam illud quod dicis. Dixit ei Dimna: Ex quo sic tuum est consilium, consulo ne subveniat tibi, quando munias et preserves te ab illo, ne te possit offendere, maxime quoniam scio, quod si respexeris ipsum, quando subvenit tibi, videns pilos carnis eius elevatos et membra sua contremiscentia et ipsum respicientem a dextris et a sinistris et dirigit cornua sua quasi vellet pugnare. Inquit leo: Volo, inquam, tuum recipere consilium et tuam sequi voluntatem; et si videro ex eo ea quae dixisti, sciam illud esse verum, et credam omnia quae mihi dixisti. Et factum est, cum praecepisset Dimna verba sua leoni, et induxisset in animo leonis omnia quae voluit, cogitavit in se ire ad Senesbam, ut perverteret cor suum adversus leonom, ut interponeret eis odium. Volebat autem haec facere de voluntate leonis, et ait ei: Vis ut vadam ad Senesbam, et videam quid agat, ut sciam ingressum et egressum suum, et audiam verba sua? Forsitan potero aliqua praesumere ab eo, et rediens referam regi. Dixit leo: Vade, et respice opera sua et indica mihi. Et accedens Dimna ad domum Senesbae, supervenit ei quasi tristis et moestus.

 

 

Et respiciens eum cum honore dixit ei: Quare non vidi te tot diebus? Nunquid est aliquid novi? Inquit Dimna: Quid bonorum facit non superans voluntatem suam, sed voluntas eius in manu est alterius, in quo non est fides et bonitas, de quo possit confidere aliqua hora? Et ait Senesba: Quid est hoc quod dicis? Nunquid est aliquid novum? Inquit Dimna: [D2v] Est. Quis autem est qui revocare valeat quod constitutum est ei? aut quis pervenit ad multam gloriam huius mundi, qui non recalcitraverit? aut quis secutus est suum appetitum, et non corruit? aut quis adhaesit delectationibus mulierum, et non remansit deceptus? aut quis petiit petitionem stulto, et non penituit ipsum? aut quis adhaesit malignis, et abiit illaesus? aut quis astitit servitiis regum, et permansit sibi suum bonum et gloria? Iustum est autem verbum illorum, qui dixerunt, quoniam reges in eorum dilectione, quae non permanet erga suos familiares, nec dolent de perditione suorum virorum, similantur meretrici, cui adhaerent homines unus post alterum. Dixit ei Senesba: Audio a te verba, quibus aestimo tibi accidisse aliquid novitatis cum leone. Inquit Dimna: Ita est; veruntamen non tangit negocium me, si utinam sic esset; verumtamen non tangit ex dilectione quae est inter me et te et foedere quod conservarem tibi, et quia tradidi tibi amicitiam meam tempore quo misit me ad te leo, nec modum inveni observare tibi fidem, nisi ut iuvarem tibi, ut non deciperem te, nec rumperem faedus, quod inter nos est, et quod deberem revelare tibi, quod revelatum est mihi de eo quod timendum est de te, in quo posset esse tua perditio. Inquit Senesba: Quid est illud? Inquit Dimna: Relatam est mihi a quodam fideli socio, quoniam leo dixit cuidam sociorum suorum: Miror de Senesba, quoniam est valde pinguis, nec est mihi in aliquo utilis, nec videtar mihi aliquid boni in eo, nisi devorare ipsum et dare vobis devorare de sua carne. Et cum pervenisset hoc ad me verbum, concepi fraudem et iniquitatem suam et proditionem quam intendit adversum te, et volui festinanter annunciare tibi, ut perficiam foedus quod est inter nos et fidem quam promisi tibi: nunc autem habe a modo curam de persona tua. Cunque audiret Senesba, turbatus est et contristatus; et ait ipsi Dimnae: Non decet leonem tractare quid mali adversum me, cum non peccaverim ei nec alicui de mundo; sed forsitan audiens contra me verba mendaciosa et dolosa, quae vera non sunt; scio enim quomodo habet conversationem cum quibusdam malignis, et temptavit eos cum verbis, quae apparent sibi esse vera. Conversatio enim malignorum inimicitias infert et odium inter homines. Et scio quidem, quoniam multi dominorum huius curiae sunt, qui invidebant mihi pro loco et statu meo. Et quia invenitur in hominibus dolosis malum, aestimatur idem esse in iustis et benignis; et illud quod relatum fuit ei de operibus malignorum, quos non punivit, et postea fuit illud annunciatum sibi esse verum, fuit illud idem annunciatum de hominibus rectis et simplicibus, et putat eorum rumorem esse verum; et quaerit facere quemadmodum fecit quadam vice quaedam avis aquatica. Quae, cum vidisset in nocte umbram stellae in aqua, putabat esse piscem, et quaerens ipsum tota nocte, et non potens capere ipsum, reliquit ipsum; mane vero vidit piscem in aqua, et aestimans illud fuisse quod viderat in nocte, reliquit ipsum. Quod si pervenerit in auditum leonis aliquod mendacium contra me, crediderit illud et reputaverit illud verbum ex eo quod viderat ab aliis et conceperat super eis, et intendit me perdere iniuste, mirandum est super hoc valde in eo quod ego retorquere nolim eius placitum et dilectionem. Et quia distrahor post eius mandata obediens ad omnia quae vult, et declinans ab his quae non sui placiti sunt, quomodo provocatus est contra me? Quando autem insurgit ita propter aliquam causam, potest haberi spes super ipsa; sed quando fuerit sine causa et culpa, nulla poterit esse spes. Nam illud quod reputatur offensa alicuius in suo accessu, redditur placitum apud suum recessum, quando iustificatum fuerit; et aliquando perditur, et aliquando invenitur; falsitas autem permanet et non perditur. Et iam quidem recordatus sum et reduxi ad mei memoriam, et non inveni aliquid mali pertractasse contra ipsum, nec fuit aliquid disceptationis inter me et ipsum, nisi forte valde modicum. Verumtamen impossibile est alter adhaerenti alteri posse praeservari ab eo ita quod complaceat sibi iuxta suum desiderium. Expedit tamen virum sapientem et fidelem, ut quando peccaverit contra se amicus eius, respiciat peccatum suum et cognoscat eius pondus, ut ipsum puniat secundum peccatum suum. Si forsitan leo novit in me aliquod delictum, quod ego ignorabam (sicut forsitan, quando eram rebellis suo verbo et consilio, quando agebat mecum consilium, quod [D3r] totum faciebam pro bono et honore suo, concepit forte dicens in suo corde: Quid est hoc quod est in corde Senesbae, ut restistat verbo meo, cum ego dico: sic volo esse; ille autem dicit aliter?), non debet mihi attribui peccatum in hoc, quoniam non intendebam per illud nisi eius bonum et utilitatem; et hoc ipsum, in quo resistebam ei, non erat ante populum suum et socios suos, sed clam. Scio tamen, quod quicunque quaerit a sociis et amicis, quod non reperiatur in eis aliquid maculae, peccavit in suo consilio, et addit in sui aegritudinem: quod si non reperiatur in eis aliquod huiusmodi poterit praecipitari propter maliciam regis; quoniam, quando deviat cor regis, placet et ille, contra quem debet indignari, et indignatur contra illum, qui debet habere gratiam in oculis suis, sine causa et certa culpa. Et propter hoc dicitur, quod quicunque ingreditur mare, ipse est causa suae praecipitationis; sed magis qui adhaeret servicio regis, et quamvis sit fidelis et rectus consiliarius et amicus, dignum et ipsum praecipitari in laqueum impii et capi in eius rete, et non inveniat exinde adiutorem. Quis enim novit, si forsitan propter bonum quod egi versus leonem et utilitatem quam ei quaerebam, induxit eum ad hoc? Nam bona arbor quandoque perit propter bonos fructus eius, quia gravati rami a fructibus franguntur et corruunt, et dissipatur arbor. Similiter quoque thoes, cuius alae sunt meliores quam omnia quae in eo, aliquando tamen sunt ad impedimentum ei; nam quando intendit volare, ut evadat a malo, movetur graviter suis alis, donec capitur. Equus etiam bonus aliquando perit propter sui bonitatem; aggravant enim homines suum onus confidentes in sui fortitudine, donec periunt. Simili modo vir prudens et nobilis, aliquando eius prudentia est sibi impedimentum; nam invidentes ei socii superant ipsum et deperdunt; mali enim homines plures sunt quam boni in omni loco. Si vero hoc malum non fuerit secundum aliquem praedictorum modorum, est tamen sententia, quam homo revocare nequit, quae sibi a Deo est, qui quidem facit ut vult. Ipse enim est qui aufert leoni potentiam suam, donec capitur et recluditur in domibus; ipse est qui portari facit hominem debilem et fragilem super dorso elephantis; ipse est qui praedominari facit magum serpentibus, ut capiat eos manibus et ludat cum eis; ipse est qui confortat debilem et debilitat fortem, multiplicat diminutum et diminuit multiplicatum, corroborat cor timidi et inducit timorem in corde robusti; et sic sunt omnia negocia causata a suis causis, quae a suo rectore reguntur. Dixit ei Dimna: Scire debes, quod inimicitia quam tibi fert leo, non est propter aliquid eorum quod dixisti, sed ex propria perditione et cordis nequitia, quae sunt in eo: principium ei est mel dulce, finis vero venenum mortiferum. Dixit ei Senesba: Iam credo verbum tuum et verum est, quia gustavi illud mel et sapuit dulce palato meo; nunc vero video me pervenisse ad venenum quod dixisti. Nisi fuisset appetitus et concupiscentia, non stetissem cum leone; cum ego comedam herbas, ille vero carnes; sed appetitus meus et concupiscentia mea proiecerunt me in hunc laquemi, et accidit mihi quod accidit apibus, quae cum ingrediantur flores, qui aperiuntur in ortu solis et clauduntur in occasu eius, placet eis stare ibi tota die, quod obliviscuntur exire, donec flores clauduntur in sero, et remanent ibi. Ille qui non est contentus de modico huius seculi, sed sequuntur eius oculi vanam gloriam, nec saturatur, nec respicit quod est ante ipsum, et obliviscitur futurorum, est sicut musca cuius appetitus non saturatur in arboribus aut plantis, et vadit ad sugendum liquorem exeuntem de auricula elephantis, donec percutit ipsam, et moritur ibi. Qui vero praestat consilium et delectationem et fatigat personam suam pro eo qui non recognoscit, est sicut revelans secreta hominum surdo qui non audit. Dixit ei Dimna: Relinque haec verba, et pro te quaere liberationem. Inquit ei Senesba: Quod consilium habere potero, si me interficere voluerit? Ego quidem bene cognosco mores et consilium leonis qui si optaret mihi bonum, socii vero eius malum, pro dolo et nequitia poterunt me offendere, donec interponent mihi odium et leoni. Nam quando congregatur proditio et malignitas adversum virum eundem et innocentem, possunt utique perdere ipsum, quamvis sit ipse potens, illi vero debiles: sicut fecit lupus et corvus et vulpes de camelo, qui ingeminati contra eum superaverunt eum. Dicit ei Dimna: Quomodo fuit? Ait Senesba: (Parabola) [D3v] Dicitur fuisse apud quendam locum secus viam leo, cui erant tres socii, scilicet lupus corvus et vulpes. Quadam vero die cum pertransierunt per illum locum homines mercatores, reliquerunt ibi unum camelum; qui cum aegrotaret, non poterat se sustinere; et perambulans camelus pervenit ad leonem.

 

 

Cui dixit leo: Ad quid venisti? Cui respondit: Volo esse obediens regi, et eius mandata adimplere. Ait leo: Si meam diligis societatem et fueris mihi fidelis, manebis mecum cum fiducia et quiete, nec timebis aliquod malum. Stetit itaque camelus cum leone pluribus diebus. Quadam vera die, cum venisset leo ad venandum, supervenit ei elephas, qui cum pugnaret adversus eum fortiter, momordit eum elephas dentibus in multis locis; et cum a suis manibus evasisset, ibat involutus sanguine et absque virtute, donec pervenit ad locum suum; noc poterat deinceps venari, nec circuire terram. Et factum est, cum esuriret leo et socii sui, nec haberent cibum, et deficiebat eis esca, quam leo solebat eis exhibere, factum est eis hoc valde molestum; et contristatus leo super hoc ait eis: Multum laborastis et indigetis cibo. Cui dixerunt: Non dolemus tantum de personis nostris, quantum de persona vegis, considerantes defectum tuum, et quod possemus aliquod bonum invenire pro te cum nostro exercitio et labore, quoniam laboraremus diligenter. Et ait eis leo: Scio, inquam, fidelitatem et dilectionem vestram erga me et bonum consilium, pro quibus Deus remuneret vobis bona: verum tamen si possetis circuire campum, forsitan inveniretis aliquid circa vos, et deferetis mihi, erit hoc bonum pro me et vobis. Cunque exirent et se prolongarent a leone, congregati sunt simul lupus vulpes et corvus, et egerunt consilium ad invicem et dixerunt ad invicem: Quid hoc nobiscum ille camelus, cum comedat herbas, nos vero carnes, nec est de genere et consilio nostro? Non est nobis melius, nisi ire ad leonem, et sibi consulere quod comedat ipsum, et reputemus eum vilem et despectum in oculis suis. Ait lupus eis: Non potest hoc fieri, nec decet nos aliquid de ipso referre leoni propter fidem, quam dedit sibi. Ait corvus: Sedete vos in loco vestro, et dimittite me tractare cum leone. Et recedens ivit ad eum.

 

 

[D4r] Et cum vidisset ipsum leo, dixit ei: Invenistine aliquid? Cui respondit corvus: Non invenit nisi qui habet, et intelligens nisi habens intellectum, nec vidit nisi habens oculos; fames autem abstulit nobis haec omnia. Verum cogitavimus unum, cum quo speramus habere recuperationem et vitam pro te et nobis. Respondens leo dixit ei: Quid est illud, quod cogitastia? Ait corvus: Videtur nobis quod rapias hunc camelum et comedas ipsum, quia non est nostri generis, et nos sui; nec eius consilium est nostri consilii. Et iratus leo contra ipsum dixit ei: Sile, maledicte; destruat te Deus. Quam vile et malignum est tuum consilium! Nec est in te misericordia et fides. Non enim debuisti mihi temptare loqui verbum hoc. An nescis, quid facerim camelo, et quomodo ipsum mea fide survavi? An nescis, quomodo in mundo non est maior iusticia et misericordia, quam redimere animam captivam, et succurrere sanguini, qui prope est effundendi? Et quia promisi sibi fidelitatem meam, non deficiam ei, nec ipsum unquam defraudabo. Respondit ei corvus: Vero dicis, domine rex: verumtamen per unam animam redimuntur omnes animae domus, per animas domus redimuntur animae totius parentelae, et per animas parentelae populi, et populi regis. Nos autem sumus omnes in hac necessitate constituti, nec aliud facere valemus. Sed ego cogitavi modum, quo valeas a iuramento salvari. Et laudans ipsum leo super hoc, dixit ei, quid faceret. Post haec vero rediens corvus ad suos socios retulit eis verba sua et leonis, et omnia quae cum eo ordinaverat. Et interrogans eos corvus dixit, quod consilium darent super hoc, ut devoraretur camelus et salvus fiat leo a iuramento quod iuravit ei. At illi dicunt ei: Indica nobis consilium tuum; nam in tuo consilio speramus salutem. Dixit corvus: Videtur mihi bonum, ut simul omnes accedamus ad camelum referentes ei praeterita beneficia, quae recepimus a leone gratis et sine ullo beneficio ipso a nobis percepto: modo autem videmus necessitatem suam; decens [D4v] est, ut quilibet nostrum sibi se sponte repraesentet laudans ipsum super beneficiis, quae ab ipso recepimus, et quomodo tenemur ei; sed non habemus in quo possumus eum super haec remunerare, nec possumus ei conferre unum de mille eorum, quae nobis contulit, nec aliquid inveniemus quod sibi offeramus; unde offeramus ei personas nostras, et quilibet nostrum offerat ei suum corpus, ut comedat illud, dicens ei: Sic volo, domine rex, ut me comedas, et non moriaris fame; et quando sic dixerit, surgat alter et dicat simile verbum, et salvus fiat socius suus; et facientes sic, omnes adimplebimus placitum regis, et eius amorem acquiramus. Et vocantes camelum exposuerunt hoc ei suum consilium; cui placuit; et surgentes venerunt ad leonem.

 

 

Cepit itaque corvus loqui coram leone dicens: Domine rex, iam ad mortem pervenisti, et requiris liberationem tuae personae; nos autem decet tibi tradere personas nostras propter misericordiam quam tu nobis contulisti ex antiquo tempore; nam in te viximus et sperabimus vivere nos omnes et qui sunt post nos successuri: nunc autem volo, ut comedas me. Et respondens lupus ait illi: Sile, corve; non enim bona est tua caro, et nec regi proficeret, quia mala caro reddit aegritudinem. Caro vero mea bona est: nunc autem comedat me dominus rex. Et respondens corvus ait lupo: Non enim est caro tua bona; quicunque enim vult se interficere, comedat de carne tua, quoniam mox erit soffocatus. Et respondens vulpes ait: Comede me, domine rex; quia caro mea saciabit te. Et respondens lupus ait ei: Sile, quoniam caro tua putrida est, et venter tuus plenus est sordicie.

 

 

Et aestimans camelus miser, quod quando diceret simile verbum, responderent ei similiter, ut cum eis salvaretur, et aperuit os suum in sui praeiudicium dicens: Comedas me, domine rex, quoniam saciabo te, et venter meus plenus est deliciis, et habeo bonum sepum et sanguinem. Cui omnes responderunt: Bene locutus es, et curialiter fecisti.

 

 

Qui omnes congregati adversus eum devoraverunt ipsum, cum fuisset hoc regi valde molestum. [D5r] Nunc autem induxi tibi hanc parabolam pro leone et seciis eius, quoniam scio quod congregati sunt adversum me ad perdendum me; et etiam si ipse vellet, deferunt ei omni die verba haec, donec votum perveniet. Dicitur autem: Melior omnium regum est, qui aquilae similatur, in cuius circuitu sunt cadavera; peior vero omnium est, qui similatur cadaveri, in cuius circuitu sunt aquilae. Quoniam si esset in corde leonis pax perfecta et bona voluntas erga me, non possent ipsum huiusmodi inania verba commovere nec eius bonitatem dissipare cum bonitate capitis. Nonne vides, quoniam aqua cadens frequenter super lapidem perforat ipsum? Et respondens Dimna ait illi: Quid videtur ut facias tibi? Inquit Senesba: Non videtur mihi, nisi quaerere modum, ut salvem personam meam. Non est meritum <illius> qui ambulat in dei cultu et timore eius, qui [non] observat suis amicis fidelitatem; sicut meritum illius, qui pugnat pro persona sua et etiam una hora diei, quando facit illud cum veritate et eius adversarius cum fraude et falsitate. Pugnans quippe pro persona sua duo bona acquirit; quia, si contingat eum mori, ad vitam transit aeternam; si vero vixerit, suum debellat inimicum et suam salvat personam. Et ait ei Dimna: Non convenit viro sapienti se morti exponere, dum potest evadere aliis argumentis et modis: nam si contingat eum mori, ipse est qui perdit seipsum et peccat; si vero contingat eum vincere, erit illud a Deo. Sapiens autem debet ponere bellum finem omnium et argumentorum et negociorum suorum. Dicitur autem, quoniam non debet quis vilipendere inimicum inopem et etiam acceptis argumentis contra ipsum. Tu quoque scis potentiam leonis eiusque virtutem. Et scias, quod quicunque despicit factum sui inimici, accidit ei quod accidit principi maris a quadam ave. Dixit Senesba: Quomodo fuit?