BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum II b

 

 

___________________________________________________

 

 

 

 

Inquit Dimna: (Parabola) Fuit corvus quidam habens nidum suum in arbore quadam, et erat secus arborem illam caverna serpentis et quotquot corvus filios producebat, serpens devorabat; de quo corvus doluit multum, et factus est tristis super hoc; et accedens ad quondam sociorum suorum dicens: Nunquid tibi videtur, ut exurgam adversus serpentem dum dormit eternam ei oculos, et vindicabo mihi de omnibus ab eo perpetratis? Et respondens amicus dixit: Nequaquam fiat hoc vi et potentia; sed quaere tibi argumentum, per quod posses pervenire ad tuum desiderium; et cave ne accidat sibi, sicut accidit cuidam avi, quae putans interficere cancrum interfecit seipsum. Ait corvus: Quomodo fuit hoc? Inquit socius eius: (Parabola) [C4v] Fuit quaedam avis, quae cum haberet nidum suum apud quendam locum, in quo erant multi pisces, senuit, nec poterat venari de illis piscibus sicut solebat; et cum staret ob hoc tristis, videns eam cancer, percipiens ipsam esse dolentem, ait ei: Quid habes, cum videam te tristem et moestam? Cui respondit: Quid boni post senectutem? Erat quippe vita mea de piscibus huius lacus: hodie vero piscatores venerunt illuc dicentes sibi invicem: Decet nos piscari omnes pisces huius lacus simul et semel. Alter vero dixit: Adeamus ad quendam locum, in quo scio multos esse pisces, et ibi incipiemus piscari, quomodo nobis pervenientibus ad locum istum poterimus capere et istos, qui non fugient. Scio, inquam, quia sicut proposuerunt, sic facient. Et erit hoc meus interitus, cum non habeam de quo vivam. Et exurgens cancer ivit ad turbam piscium significans ei hoc verbum, quod revelatum est ei ab ave. Qui congregati omnes venerunt ad avem petentes eius consilium super hoc; et dicunt: Venimus ad te, ut des nobis consilium super hoc, quoniam vir intelligens non suum privat consilium a suo inimico quando est boni consilii, et recipit ab eo invamen. Vita enim nostra est inter magnum bonum et utilitatem. Da igitur nobis consilium. Quibus respondit: Scitis bene, quia non possumus illis resistere nec adversus eos pugnare; scio tamen quendam locum bonum et delectabilem, in quo est multitudo aquarum; si vultis transferri illuc, ducam vos. Cui responderunt: Non habemus ducem nec fidelem rectorem nisi te. Quibus dixit: Faciam hoc libenter ad vestram utilitatem. Et capiebat omni die illis duos pisces, portans eos ad montem excelsum, comedens eos.

 

 

Quadam vero die veniebat ad eam cancer dicens ei: Timeo hic esse; rogo autem te, ut ducas me ad locum, ubi sunt mei socii. Et accipiens illum portabat eum ad locum, ubi devoraverat alios pisces; et respiciens cancer a longe, vidit ossa piscium simul congregata, et percepit quoniam ipsa eos comederat, et quia ipsum sic devorare intendebat; et ait in corde suo: Decet unumquemque hominem, quando incidit in manum inimici sciens se moriturum, pugnare pro sua persona contra suum inimicum et in omnibus quae possunt suam personam custodire. Et exurgens adversus eam oppressit cervicem suam cum suo rostro, et sic interfecit [C5r] illam. Et rediens cancer ad turbam piscium exposuit eis fraudem avis, et quomodo interfecerat ipsam, qui exinde gavisi sunt, et steterunt securi in loco suo. Nunc autem intuli hanc parabolam, ut scias quoniam multotiens est consilium quod interficit virum suum.

 

 

Sed consulo sibi, ut perambules volans per aerem, ut invenias aliquod iocalium mulierum, et rapias illud; cunque homines te viderint, nequaquam elonges te ab eis, sed procede adversus eos, et semper videntes te sequentur; et cum perveneris ad cavernam serpentis, proiice ibi iocale illud et recede inde; scio etenim, quoniam homines euntes ad recuperandum iocale, cum viderint serpentem, interficient ipsum. Fecit itaque corvus; perambulavit per aerem, donec pervenit ad quendam mulierem, quae cum ablueret corpus suum super tecto domus, sua iocalia posuerat ibi; et rapiens idem corvus aliquid volavit per aerem: homines vero ipsum sequebantur usque ad locum, ubi posuit illud; cunque accepissent iocale, viderunt serpentem stantem in foramine, proieceruntque super eim lapidem, et mortuus est. Porro adduxi tibi hoc exemplum ad significandum tibi verbum veritatis, quoniam ingeminationes et argumenta meliores sunt his, quae facere potest vir potens. Ait Kelila: Verum diceres, si Senesba non acquisivisset consilium et ingeminationes cum nobilitate in qua est; posses illud facere; veruntamen iam praestitit ei Deus consilium et intelligentiam, et est vir scientiae et intelligentiae et prudentiae. Unde scire debes, quod ipse cavebit se a te vel ab hiis; et illud quod cogitaveris in tua mente, concipiet ipse. Inquit Dimna: Verum est posse cavere sibi Senesbam sicut dixisti; vere tamen scitote, quod a me non potest se cavere, quoniam tradidit personam suam in ma[C5v]num meam, et credidit in me a die quo duxi eum ad regem. Expedit mihi tamen nunc ipsum perdere ab hoc mundo, quemadmodum lepus fecit de quodam leone. Inquit Kelila: Quomodo fuit? Inquit Dimna: Quidam fuit leo in quodam bono loco multarum ferarum et aquarum; nec hic illis feris quicquam proderat propter timorem leonis, qui omni die rapiebat de illis et devorabat. Et habito consilio inter se, venerunt ad ipsum dicentes ei: Scito quoniam non potes habere a nobis animal, nisi cum labore maximo et strepitu venationis; nunc autem invenimus modum utilem pro te; quoniam si reddideris nos tranquillos et securos a timore tuo nec insidiaberis nobis, omni die offeremus sibi sponte in hora cibi unam bestiam de nobis pro tuo cibo. Quod quidem placuit leoni, et promisit eis pactum observare. Quadam vero die, cum sortem eiecissent inter eas, quam ipsarum deberent offerre leoni, advenit sors cuidam lepori, cui praeceperunt leoni se praesentare. Dixit ei lepus: Si volueritis mihi consentire et confidere de me in re, quae nobis erit utilis, spero vos reddere securos et quietos a turbatione leonis. Cui responderunt: Quid est illud? Quidvis fiat tibi. Et ait eis lepus: Quid est? Volo, quod uni vestrum praecipiatis venire mecum ad leonem, et non festinet me praesentare sibi donec praetereat hora cibi. Cui dicunt: Volumus fiat tibi. Et exurgens lepus cum socio suo ivit ad leonem, et retardavit praesentare se sibi, donec hora sibi praeteriit. Et esuriens leo surrexit de loco suo, et respiciens secus viam vidit quendam leporem accedentem ad ipsum; cunque praesentasset se sibi, interrogavit illum unde veniret, et ubi esset turba sociorum suorum, et cur tantum tardaverunt. Cui respondit lepus: Ego ab eis venio; mittebant autem tibi per me unum leporem, ut ipsum tibi praesentarem; sed cum essem prope hunc locum, ecce supervenit mihi alius leo, et rapuit ipsum mihi. Cui ego dicebam: Cave, quoniam est cibus regis, qui offertur ei; noli ipsum contra te provocare. Qui cum audiret, blasphemavit te dicens: Ego sum dignor ipso regnare in hoc loco. Veni igitur ad referendum tibi. Et audiens leo dixit: Venias mecum, et ostende mihi ipsum.

 

 

Et ivit lepus ducens ipsum ad puteum aquae: erat autem aqua clara. Et dixit lepus: Hic manebat ille leo, de quo tibi dixi. Et respiciens leo [C6r] ad fontem putei, resultavit sibi umbra sua et leporis; corruit super ipsum in puteo, credens pugnare cum eo; qui mortuus est ibi. Et rediens lepus ad socios suos narravit eis omnia, quae fecerat; qui ipsum laudaverunt super hoc. Inquit Kelila: Si poteris Senesbam offendere tali modo, unde non percipiat inde rex aliquod damnum, bonum est; nocuit enim mihi et tibi et multis aliis de curia. Sed si eum non poteris offendere, nisi displicendo regi, consulo ne facias; nec sis rebellis domino tuo, quoniam malum pessimum esset et magna proditio. Post haec vero, praetermisit Dimna, ut non accederet ad leonem pluribus diebus; postea vero ivit ad eum quasi contristatus et dolens.

 

 

Et videns leo Dimnam ait ei: Quare non vidimus te tot diebus? Nunquam fuit pro bono? Cui respondit Dimna: Est quoddam occultum et secretum magnum. Et ait leo: Indica mihi illud, quoniam sumus in loco secreto. Et respondens Dimna dixit ei: Dicunt sapientes, quod omne quod quis testatur posse nocere sibi, nec vult illud audire propter malum quod in eo est, nec decet nuncium referentem celare, si diligit ipsum cum simplicitate cordis, sicut confidit in eo socius eius bona opera sua considerans, quae vidit ex eo; et quando sic fuerit, attendat verbis eius, et audiat malum quod in eo est, et percipiat vel discernat bonum vel malum quod est in ipso; quomodo quicquid est in eo boni, est sibi ipsi, referenti vero nec bonum nec malum est, nisi quia adimplet mandatum et ostendit dilectionem quam habet erga ipsum. Nunc autem, domine mi rex, sapiens et intelligens es; volo tibi unum indicare, quod scio te nolle audire, et aestimo te bene illud non esse crediturum, nec velles quod ego illud tibi referrem. Sed intra me meditatus video, quoniam turba ferarum et multitudo tui populi non habent vitam et bonum nisi in te, quamvis non quaeras de ea; nec apud me invenio viam celandi veritatem, sed illam tibi manifestandi, quamvis non quaeras de ea et quamvis ego timeam quod mihi non credas. Decet tamen illud revelare tibi, quoniam qui occultat regi consilium suum, et medicis languorem, et sociis secretum, agit inique et ipse similiter in re culpabilis. Ait leo: Quid est hoc? Cui respondit Dimna: Relatum est [C6v] mihi a quodam fideli socio, quoniam Senesba consilium cum maioribus sui exercitus habet, dicens eis: Ecce stans cum leone toto tempore expertus sum suae scientiae et temptavi eius potentiam, ac ipsum inveni fragilem in omnibus et deficientem, et est mihi proditor et seipsum non diligens. Cum autem haec pervenirent ad aures meas, praesumpsi, quomodo proditor est atque rebellis. Cum autem ostendisti sibi honorem et eum tibi coniunxisti et eum super domum tuam ordinasti et fecisti conciliarium et secretarium tuum; ipse autem putat esse sicut tu, et aestimat tibi esse successurum in regno, si te contingat a regno discedere. Nunc autem, domine rex, nequaquam sis negligens circa haec; quoniam dicunt sapientes: Quando noverit rex esse in populo suo aliquos, qui cupiunt ascendere ad suum statum et ad sui nobilitatem pervenire ex proprio consilio et argumento aut propria auctoritate et divitiis, expedit regi eos perdere; quoniam, nisi perdat eos, erit ipse perditus. Tu autem, domine rex, sapiens es et discretus in omnibus magis quam ego; sed videtur mihi, ut habeas consilium de persona tua pro isto maligno et incredulo, antequam possit evadere de manibus tuis, et ne sis circa haec negligens, quoniam post damnum recuperare non poteris, quod ex hoc possit insurgere. Dicitur autem quod homines huius mundi tres sunt. Duorum ipsorum sunt qui solliciti sunt in suis negociis, quoniam incidunt male et non turbantur neque perterrentur, sed quaerunt consilium et argumenta evadere a laqueo, in quem ceciderunt; sed secundus eorum melior est primo, et est ille qui sibi praevidit argumentum et consilium, antequam incidat in malum, et considerat res, antequam sint, cum oculo sui intellectus, et prolongatur ab aegritudine, antequam sibi perveniat. Tercius vero eorum est piger et negligens, nesciens praecavere malum, antequam perveniat, nec scit ab eo evadere, postquam in illud incidit; sicut fuit de tribus piscibus. Ait leo: Quomodo fuit? Inquit Dimna:

 

 

Dicitur fuisse in quodam lacu tres pisces, quorum unus erat piger, alter sollicitus, tercius autem intelligens: erat autem locus ille longinquus ab habitatione hominum. [D1r] Quadam vero die, cum venissent duo piscatores ad lacum, intendebant expandere super eos rete, ut caperent eos. Videns antem sollicitus scivit quod illi facere intendebant, et timuit; accepit autem consilium et argumentum pro persona sua, ut non periret; et exivit inde ad flumen lacui coniunctum. Intelligens vero stetit in loco suo, donec venerunt piscatores et obturaverunt exitum aquae; et percipiens hoc quod intendebant facere, dixit in suo corde: Captus sum; et hic est eius finis, qui negligit in suo opere. Nunc autem quomodo potero evadere ab hoc periculo in quo sum? Raro enim iuvat argumentum, postquam supervenit malum. Vir tamen intelligens non debet negligere quaerere consilium et argumentum pro sui liberatione. Et exurgens perambulabat per aquam quasi esset mortuus. Illi antem aestimantes illum esse mortuum ceperunt et proiecerunt ipsum versus eos in terram prope flumen, et liberatus est. Piger vero non cessavit ire et redire hinc et inde et subtus et super, donec captus est. Inquit leo: Intellexi, inquam, verba tua; veruntamen quomodo possum aestimare malum de Senesba? Nec possum credere ipsum cogitare malum super me, prae nimia dilectione quam habeo erga ipsum, et ipsum honoravi, et praeposui omnibus aliis de curia mea. Inquit Dimna: Non proponet Senesba contre, te agere malum, nisi quia percepit a te nunquum aliquid laesionis, nec reservasti penes te aliquem statum nobilem, in quo non posueris eum: nunc autem nihil remansit, per quod possit suus status nobilitari perfecte, nisi sibi usurpare regnum tuum. Quoniam ubi stultus et sceleratus ostendit amorem et bonum consilium erga regem, donec perveniat ad nobilem <statum>, de quo non est dignus; et permanens in illo statu, quaerit adhuc alium nobiliorem illo cum dolo et fraude et perditione sui domini. Proditor enim stultus non assistit regi neque servit ei pro utilitate domini sui, sed pro utilitate propria, ut ditetur et magnificetur; qui magnificatus redit ad sua prima mala opera, ad sui primam radicem. Sicut cauda canis, quam si extenderis tua manu, dum ligatus est, recte stabit; quando vero ipsum absolveris, redditus torta ut fuit. Et scito, domine rex, quoniam quicunque non credit consiliariis suis de re utili, quam ostendunt sibi, non est tunc laudandus, quamvis succedit ei bonum de suo consilio: quomodo est sicut infirmus, qui relinquens mandatum medici facit illud quod affectat suus appetitus. Decet autem familiarem regis exponere personam suam morti in re, quae est utilis regi, et debet cogitare in suis negociis suo intellectu et connumerari ei malum et adversitatem, quae possunt sibi contingere. Et melior horum est, qui respicit verum finem et scit cavere sibi ab eis; bona vero fama in artificiis permanet iustorum; rex autem nobilis est qui <non> denegat verbum consiliariorum suorum; melior autem inter divites est qui non est servus sui appetitus; melior vero inter socios qui non litigat cum socio suo. Et dicitur: Si iaceret homo in litore maris prope aquam et super colubrem, tutius posset ibi dormire, quam confidere de inimico, qui suam quaerit animam. Rex autem pigrior est ceteris regibus, qui negligens est in suis negociis: est autem sicut elephas, qui nihil respicit in hoc mundo. Inquit leo: Multum prolongasti sermonem tuum super haec; veruntamen haec omnia quae dixisti, iam non reperiuntur inter amicos, sed omnia deleta sunt aput eos. Qui si Senesba inimicaretur mihi, sicut tu asseris, non posset utique nocere mihi: quomodo enim posset tractare contra me, cum ipse comedebat herbas, ego autem carnes, et sit mihi cibum. Ego autem nunquam aliquid mali vel inconvenientis percepi ab eo, nec inveni in ipso mali vestigium, postquam ipsum in meum socium fidelem ordinavi, et quia ipsum laudavi et exaltavi super omnes principes mei exercitus; quod si permutavero hoc factum, ero stultus in meipso; et negabo fidem, et deviabo a iusticia. Inquit Dimna: Nequaquam decipiatur cor tuum dicens esse ipsum tibi in cibum; quoniam si non poterit Senesba te prodere et offedere per seipsum, tractabit haec cum aliis et quaeret adversus te per alios. Dicitur enim, quod si tecum steterit aliquis despectus vel impotens una die <nec> cognoscis suos mores, non credas ei personam tuam. Et cave ne accidat tibi haec parabola. Dixit rex: Quomodo fuit?