Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Capitulum II a
|
___________________________________________________
|
|
CAPITVLVM IIDE LEONE ET BOVEET EST DE DOLO ETSEDVCTIONE.Inquit Disles rex Indiae suo philosopho Sendebar: Affer mihi parabolam super duobus amicis dilectis ad se invicem, quibus interponitur aliquis credulus seductor et mendax, et eis inimicitias inducit et odium, [B4v] donec ad sanguinis effusionem deveniunt. Dixit philosophus regi: Scito te, domine rex, quoniam quando fideles amici volnerantur vulnere alicuius mendacis et dolosi, deveniunt in odium, eb dissipatur dilectio quae erat inter eos, et accidit eis quod accidit leoni cum bove. Dixit rex: Quomodo fit hoc? Inquit: Fertur fuisse in provincia de Sendebar mercator valde dives. Habebat autem tres filios; qui cum crevissent, non curaverunt conservare divitias sui patris, sed eas consumere et dispegere nitebantur, nec ceperunt modum scientiae bona patris conservare. Et vocans pater eos ad se cepit eos super hoc castigare dicens eis: Filii mei, scitote quoniam homo huius mundi debet tria quaerere, quae haberi non possunt nisi per quattuor. Tria, quae debet homo quaerere, illa sunt, scilicet, victus suus, et eius status inter homines, et se pro suo fine praemuniri. Quattuor vero, cum quibus debet illa tria acquirere, sunt, ut acquirat bona cum aequitate et iusticia, et sciat uti eis in his quae sunt, ei necessaria, et ut habeat mercedem inde in futuro seculo. Nunc autem qui de istis mandatis unum obmittit, non obtinebit nec ei annuetur quod intendit. Quoniam si habuerit divitias et substantias multas, et non utatur eis in his quae oportet, et illas nescit conservare, cito consumitur et remanet absque divitiis. Et si eas relinquit, et nescit eas negociari et mercari et in eis addere, cito abiunt, quamvis non utatur de illis nisi modicum; sicut collerium oculorum, de quo non accipitur nisi modicum ac pro tanto non permanebit quin deficiat. Si quis autem divitias et bona acquirat, et restrinxerit manum suam ab eis, nisi eius usus fuerit in hiis quae sunt opportuna, quasi pauper qui nihil habet reputabitur, nec pro tanto evadet ut sua bona non consumantur et deficiant; sicut amphora plena musto, quae si meatum non habuerit unde respiret, rumpetur et tunc undique mustum egredietur. Et factum est, cum audirent filii mercatoris mandatum sui patris, apposuerunt curam observare praeceptum patris. Et cum iret maior eorum in mercatione in contrada quae dicitur Mathor, transivit per quandam viam malam et angustam, qua erat molle lutum; et ducebat duos boves; nomen unius erat Senesba, alterius vero Chenedba. Et demersus Senesba in lutum, eductus est inde postquam pervenit fere mortis periculum, prostratus atque remissus. Et dimisit eum apud quendam notum suum rogans illum custodire sibi, donec restitueretur ad vires suas; et tunc signaret ei. Post vero aliquos dies recessit vir de loco, et relicto ibi bove, significavit amico suo quoniam mortuus esset. Porro autem Senesba recessit inde, et recedens paulisper ad magnam pervenit planiciem et bona pascua et a timore exempta: timebat enim, nequando amplius perveniret ei malum, ne forte accideret ei sicut accidit cuidam, de quo dicitur. Quoniam cum exiret bos ad silvam pro pascuis, supervenit ei lupus, et sequebatur eum, ipso non percipiente; donec appropinquaret ad eum. Cum vidisset eum, timuit; et fugiens abiit ad civitatem prope flumen: quo cum pervenisset, invenit pontem fractum; et eum lupus sequebatur. Et ait in corde suo: Quid faciam? Lupus sequitur me: flumen vero profundum est, pons confractus, nescio natare per aquam. Non est mihi melius nisi me in flumine proiicere, et homines me videntes forsitan salvum faciant. Et corruit in aquam; videntesque homines civitatis ipsum festinaverunt ei succurrere cum viris qui salvarent ipsum.Et cum ipsum eduxissent de flumine semimortuum, appodiavit se cuidam parieti; et in ipso recreato spiritu, cepit narrare astantibus omnia quae sibi acciderant, et a quibus Deus ipsum liberavit; et dum eis hoc narraret, paries cecidit super eum, et fere mortuus est.Post vero paucos dies restitutus Senesba ad suas vires et impinguatus cepit mugire. Erat autem prope locum illum leo, qui regnabat in tota illa regione: erant autem plures ferae, scilicet luporum ursorum et volpium et aliorum huiusmodi in suo comitatu. Erat autem leo magnanimus in suis negociis, singularis in suo consilio; et cum audiret leo hanc vocem bovis mugientis horribiliter, expavit valde et tremuit, cum in diebus [B5r] suis non audivisset vocem bovis, nec vidisset ipsum. Et retinens hunc timorem in mente noluit alicui revelare; nec exibat de loco prae timore. Erant autem in sua familia duo animalia fratres et socii; nomen unius erat Kelila, alterius vero Dimna. Ait Dimna Kelilae: Nonne respicis frater, quoniam leo non recedit de suo habitaculo, nec agit quae agere solebat? Cui respondit Kelila: Quid te, frater, de hoc investigare cogit et monet, quod non est necessarium, cum tua non interest huiusmodi quaerere, cum simus in curia regis nostri tranquilli et pacifici? habemus enim ea quae volumus, nec nobis deficit aliquid eorum, quae nostrae sunt opportunitatis; nec sumus in isto statu, quo regi loqui debeamus de materia sua. Desine, frater, ab hoc proposito quod intendis. Scire enim debes, quoniam quicunque submittit se causae, quae suae non est facultatis in verbo et opere, nec est suae expeditionis, dignum est ei accidere, quod accidit symeo. Ait Dimna dicens: Quomodo fuit? Inquit Kelila:Erat quidam symeus, qui quendam vidit carpentarium scindentem lignum in quadam planicie, et cum super lignum ascenderet, scindebat quasi uno cubito, apponendo unum paxillum et educendo alterum. Et videns hoc symeus aestimavit facere sicut carpentarius faciebat; et cum inde carpentarius descendisset pro suis negociis, festinavit symeus ad lignum, et ascendens super illud apposuit sua posteriora versus scissuram ligni, faciem vero versus paxillum. Et cum essent repositae ambae eius testiculae in medio scissurae eius, cepit facere ad modum carpentarii, educendo et interponendo paxillos; cunque sic faceret, ultimo paxillo extracto, propter brevitatem crurium restrictae sunt eius testiculae in scissura; et oppressit se. Et sic clamante symeo prae nimio dolore, advenit carpentarius et percussit symeum; ita quod propter eius imperitiam suscepit verbera et oppressionis dolorem.[B5v] Accidia impedit quamplurimos, inquit Dimna, ut ex verbis tuis ac parabolis intellexi: quapropter scio non esse fore factum quaerere de his, quibus quis suum dominum ac amicum sperat exultari, suumque inimicum tristari, ipsumve suo coram domino hilarem praebet. Veruntamen numero stultorum reperiuntur illi, quibus cum praedestinatum est magna possidere, minimisque rebus contentari affirmant. Is et cani crus aridum rodenti eoque laetari, assimilatur. Sic nec nobilis progeniem minimis contentari non debet beneficiis, sed animum ad id perpetrandum habebit, quod suae convenit generositati, cum quo et suae potest satisfacere progenici; videlicet, ut sit ipsius ac ipsorum honorum semper augmentator. Ut et habetur experimento per leonem, qui cum praedatus est leporem, vidensque quid melius seu maius, leporem dimittit, illudve melius perpetrare sollicitat. Vides enim canem caudam movere suo coram domino, donec ei quid proiiciat: elephas autem qua sit dignus honore naturam habet, nullam ab aliquo recipiens escam apportatam, nisi summe mundam. Dico vobis, inquit Kelila: Quicunque honorabili in statu existit, eoque humilem et misericordem cunctis se ostendit, quamvis vitae eius dies sunt pauci hoc mundo, procurat tamen sibi bonam memoriam expirato vitae eius termino; cum dicunt sapientes, hunc magis fore fatuum, cuius dies invidia consumuntur. Insipienter bestialiterque vivit ille, inquit Dimma, qui sui corporis necessitatem quaerere non sollicitat, esuriemque patitur timoris causa, quarundam bestiorum more, quae penuriam ad defectum patiuntur invidiae causa quam corde gerunt, ut alii ipsis non congaudeant, scilicet de praedis. Inquit Kelila: Intellexi quidem verba tua; volo et nunc ut meis animadvertas. Cum unusquisque in bono existens statu id quod sibi non est congruum seu praedestinatum postponet, contentarique his, quibus est dotatus, debet: invenimus enim nunc in statu isto, quibus deficimus, quapropter eum tenemur vilipendere. Inquit Dimna: Veritati consonum profers, frater; veruntamen nobilium sanguis ad altiora semper affectat provehi. Uti minimorum ac parvorum animus non ad altiora se curat exaltari, conversoque modo nobilium sanguis ad inferiora duci summe veretur et abhorret; uti habetur experimento per gallum: quamvis sit pennarum et alarum abundans et in potestate se alte ponere, reperitur tamen semper quaerens in stercoribus et plateis. Scito etiam, magno cum labore a parvo ad magnum fore statum ascendendum; minimo sed labore quis statu ab honorabili privatur. Simile huic: Onus grave magno cum conamine ad altiora transporbatur, sed ipsum absque alicuius iuvamine ad infima faciliter tendit. Decet idcirco statum ad altiorem nosmetipsos promovere, cum illius rationem ac originem habeamus. Respondit Kelila: Quibus nunc firmasti animum, frater? Inquit Dimna: Video dominum nostrum leonem debilem habere animum ac non fore magnanimum; et cum ego meipsum sibi adiungere poterim, sibique consilium suis in causis non parvis darem perutile, forsan me ad altiorem proveheret statum. Ait Kelila: Quis te huius rei facit certum quod rex talis, ut tu asseris, est? Inquit Dimna: Illud volo per suorum de curia familiarium inquisitionem perscrutari, quibus confido mihi secreta regis revelare. Inquit Kelila: Quomodo potes te his iactare sive te mente exaltare, cum tu ipsi tam propinquus non fuisti, quod ipsius voluntatem ac consuetudinem percepisti? Seu scire te quis fecit? Inquit Dimna: Nescis quod quis humilis et fortis grave pondus non reputat, sanus quoque dispositus est ad ambulandum, sapiens vero ad meditandum, humilis ad conveniendum? Inquit Kelila: Scis etenim, quod regi nemo audet appropinquare nisi is qui ad hoc est deputatus; unde nunc tu ad altiora te exaltari iactas, cum ex his, qui ad hoc sunt deputati, non es? cum et rex pro te non miserit unde tunc capies originem ad eius gratiam accedendam, cum moris non est unumquemque fore licentiatum ad regem accedere nullius promotione sive ipsius iussu. Verum est ait Dimna, quod dicis; sed scito, quod hi qui in camera regis nunc existunt non a diebus natalibus moram traxerunt semper, sed solum propter quandam eorum dispositionem congruam, fortuna ipsis arridente, eorum statum regis servitio exaltaverunt. Spero quia, cum me ad hoc ordinavero, ut ipsi fecerunt, eadem quae ipsis arrisit fortuna, mihi arridebit. Anne putas, quod propter ortum vel elementorum carentiam minus sim dignus fortuna, qua ipsi sunt beneficiati? Non spero; cum bis, quibus illi se patientes exhibuerunt, et ego me subiiciam, sperans inde quid boni seu melioris recepturum; cum assurunt sapientes: Sufferentes angustias estote pa[B6r]tientes et exaltabimini. Inquit Kelila: Si praesenti esses tempore in servitio regis persistens, quisnam esset verborum sermonumque vestrorum ordo, quo teipsum per alium seu a rege exaltari te iactas quamplurimum? Responsum dedit Dimna: Cum regis esse suive moris habitum perscrutari possem sciremque et ad ipsum pervenirem, alloquerer iuxta placitum suum cum verborum dulcedine, nec essem ei rebellis in aliquo. Et quando proponeret facere aliquid rectum, commendarem ipsum super hoc, et ostenderem ei bonum quod in eo esset, et ipsum confortarem super illo, donec faceret ipsum et adderet circa illam lacticiam: quando vero caderet in suo proposito aliquid indirectum, de quo esset formidandum, ostenderem ei malum quod in eo esset cum humilitate linguae et verborum dulcedine. Et spero, inquam, haec esse magis in me quam in aliis sociis meis. Quoniam vir intelligens et doctus, si vellet perdere veritatem et manu tenere falsitatem, utique maltotiens posset; quemadmodum doctus pictor, qui pingit figuras in pariete et picturas quasi si de eo exirent, et pingit alias quasi intrarent in ipsum cum nominata se habeant. Et cum ipse meam percepit intelligentiam et doctrinam et ea quae penes viam sunt, debet utique sequi ac perquirere amorem et honorem mihi et coniungere me sibi. Inquit ei Kelila: Porro, ex quo tuum deliberasti consilium ad honorem regis, timendum tibi valde de familiaritate regis prae timoris eius gravamine. Dicunt enim sapientes, quoniam in quattuor non interponit se aliquis nisi fatuus et insipiens, nec ab eis evadit nisi intelligens et sapiens; quorum unum est familiaritas regis, aliud vero secretum credere mulieribus, et potus veneni, et pergere per mare. Sapientes quippe assimilaverunt regum familiaritatem monti excelso, in quo sunt arbores bonorum et delectabilium fructuum, est tamen luporum habitaculum et ferarum pessimarum; et qui cupit illuc ascendere et carpere de fructibus, oportet illum cum multis armis illuc ascendere; et dum ibi moratur, semper est in timore. Inquit Dimna: Iam ad tuum verbum adverti intellectum meum, et iustus es in his quae protulisti; veruntamen scire debes, quoniam qui se intromittit in angustiis et tribulationibus magnis, ad status sublimes et grandes non potest pervenire; et qui dimittit rem aliquam propter hoc quod forte dubitat ipsum, non pervenit ad nobilitatem nec ad magnum statum. Dictum est enim, quoniam tria sunt, ad quae quis pervenire non potest nisi cum auxilio magnitudinis animae; quae sunt, scilicet, servire regi, pergere mare et suum offendere inimicum. Et dicunt sapientes, quoniam non decet virum intelligentem videri nisi in altero duorum locorum, scilicet, vel cum domini regis servitio deputatum, vel cum religiosis in solitudine; ut elephas, cuius gloria et exaltatio non est, nisi in duobus locis, videlicet, solitudine aut in curiis regum pro servorum amico. Dixit ei Kelila: Vade igitur, et Dominus tecum sit in tuo proposito quod cogitasti.Et accedens ad leonem, salutavit ipsum. Et ait leo ad illos, qui cum eo erant: Quis est iste? Cui responderunt: Domine rex, hic est talis filius. Eit ait leo: Bene novi patrem suum. Et vocans eum leo ad se dixit ei: Ubi moraris? Cui respondit Dimna: Non cessavi iam pluribus diebus morari ostio palacii regis aestimans forsan ero tibi utilis in aliquo quandoque, quoniam superveniunt regi aliqua, pro quibus indiget eo qui nullius est generositatis et famositatis; nec est omnino infimi gradus, in quo aliquid reperitur: quia vilis festuca proiecta in terram utilis est aliquando; accipit enim illam homo aliquando de terra, ut intromittat in aurem suam et purget eam, aut etiam erit ei opportuna ad alia servitia: sed animalia, quae sciunt et intelligunt facta mundi magis debent honorari. Cunque audiret verba Dimnae leo, gavisus est et placuit ei verbum; concepit enim, quod ab eo posset recipere consilium et intelligentiam. Et ait leo ad socios suos: Scitote, quoniam vir intelligens est et sapiens qui nobilis est; et misericors esse poterit perfectae nobilitatis, licet eius nobilitas sit occulta; veruntamen sua natura non tenet ipsum, quin reveletur, et eius nobilitas manifestatur et sapientia. Quemadmodum ignis accensus, qui ubicunque fuerit, latere non potest, sed manifestatur et refulget; et plerumque una acus valet, quando non valet ensis. Et audiens Dimna verba leonis percepit, quoniam placuit leoni verbum suum, et quia invenit gratiam in oculis suis. Et quoniam familia regis et ei assistentes tenentur ostendere sibi quod penes eos lateret de sapientia et intelligentia, donec ei manifestetur ipsorum prudentia et consilium; non enim constituet eos in statu quo digni sunt, nisi per hoc. Sicut est semen absconsum in terra, cuius bonitas et utilitas non cognoscitur nec appreciatur apud homines, donec de terra exurgat et manifestetur; sic oportet unumquemque qui est de familia regis et eius comitiva, ostendere sibi scientiam et intelligentiam quae penes eos est. Similiter decet quoque regem constituere unumquemque in statu et loco, quo dignus est, secundum quod habet penes ipsum de intelligentia et consilio. Iam enim dicitur in quadam parabolarum, quod duo sunt quae a nullo fieri conveniunt, etiam si esset rex scilicet ponere alterum eorum in loco non debito, [B6v] quae sunt, scilicet virum et vestimentum. Fatuus enim reputatur, qui ponit in suis pedibus indumentum capitis, aut in capite indumentum pedis: similiter quoque non debet poni vir prudens loco stulti nec stultus loco prudentis. Dicitur autem, quod in tribus rebus, quod modicum excedit alterum, alterum est modicum; scilicet, excessus viri fortis, alterum virum fortem; excessus pauci pancum, excessus multi multum; et excessus sapientis ulterum sapientem. Plurium autem regum et dominorum, quando non experiuntur suorum familiarium et subditorum dispositionem in eorum servitio, non prosperantur in suis negociis; quoniam servitium eorum non consistit in multitudine servitiorum suorum, sed in rectis ipsorum, quamvis sint pauci. Sicut homo, qui defert super humerum suum magnum lapidem, et cum affligit suam personam in ipso, non datur ei, nisi pro eo unus denarius: lapis vero preciosus, licet sit parvus et in ipso deferendo non sit labor, tamen deferenti pro ipso datur magna pecunia. Servicium autem, pro quo indigent servitores dolo et seductione, uti non est utile regi. Nec debet rex despicere nobilitatem apud quemcunque reperiatur, etiam si eam inveniret apud vilem et despectum hominem; quoniam multotiens quod modicum est, satis crescit; sicut nervus praecisus a corpore cadaveris, de quo fiunt cordae pro arcu, quo egit rex ad sagittandum in suo solatio et adversitate. Et volens Dimna gratiam obtinere a leone, et ut scirent omnes eius curiae quoniam non esset illud quia leo cognoverat patrem suum, sed propter sui scientiam et prudentiam, ait: Nequaquam rex debet diligere homines propter dilectionem parentum suorum, nec eos odire propter odium parentum suorum; sed considerare debet id quod est penes eos de intelligentia et scientia, et quibus ab eis indiget; postea vero oportet meditari in suo animo in quo statu vel loco debet eos constituere et honorem eis attribuere. Nihil enim propinquius est regi quam suum corpus, sed aliquando dolet et languet multum et est ei in taedium et laborem; non tamen cessat dolor et languor [C1r] nisi per medicinam quae sibi postea exhibetur. Mus autem vero propinquus est regi; habitat enim in sua domo; sed propter sua inconvenentia opera fugat et destruet illum: nisus est valde remotus a rege, sed propter bonos suos mores ipsum tenet diligenter et conservat, nec ipsum taedet propria manu portare. Similiter quoque non debet eum perdere via nobilitatis et vires bonitatis, sed reddere eis quod resultat ab eis et eis retribuere quod optatur. Quoniam hominum duo sunt: unus quidem, cuius mores pessimi sunt sequentes suum appetitum; sicut si quis transeat super serpentem et cum non mordeat, non decet eum iterum transire: alter vero, cuius mores sunt plani et recti; quemadmodum aromata, quae quanto plus manu tractantur, tanto magis redolent.Et factum est, cum remansisset Dimna cum leone, et omnes de sua familia recessissent, dixit ei Dimna: Iam diu vidi dominum regem in suo loco stantem, nec inde recedit, nec exit sicut solebat, nec scio quare hoc. Et nolens leo manifestare suum tremorem ipsi Dimnae, dixit ei: Nequaquam fuit aliquod malum. Et dum simul loquerentur, cepit Senesba suam vocem elevare, et clamavit iterum; et audiens illum leo timuit de voce, quam audivit; et dixit Dimnae: Vox ista me prohuibuit exire de loco, nec scio quid fuit; aestimo, inquam, quoniam persona eius magna sit sicut ipse est, et quod magna sit eius potentia sicut persona; quod si sic esset, nullum utique statum haberemus in hoc loco. Et respondens Dimna leoni: Estne aliquid de quo dubit dominus rex, nisi vox ista? Scio etenim, quoniam si non est aliud, non debet rex pro tanto suum relinquere habitaculum: quia contrarium unuscuiusque rei calidae est aqua frigida, quae ipsam reddit frigidam; et accidens pulchritudinis est stupefactio cordis; accidens vero dilectionis est mendacium; accidens humilitatis animae est altitudo animi. In proverbiis autem est huius expositio, quoniam non debet quis timere vocem, sicut fertur. Ait leo: Quomodo fuit?Ait Dimna. Fuit vulpes quidam ambulans versus flumen, circa quod suspensum erat cymbalum in arbore: ventus autem ramos arboris agitabat, et propulsabatur cymbalum. Et cum vulpes videret, aestimavit esse aliquod pingue animal et plenum carnibus: quae cum sciaderet ipsum, invenit ipsum concavum et vacuum. Et ait: Nolo credere res magni corporis et fortis vocis in se habe[C1v]re potentiam. Et abiit in viam suam. Porro adduxi tibi hanc parabolam, quoniam spero, si accedere ad illum, cuius vox te turbavit, esset hoc utique magis leve, quam tu aestimes; et si regi placuerit, me mittet ad illum ipso stante in suo loco, donec ad ipsum redibo cum verbo veritatis, et quidquid de eo scire voluerit, faciam. Et placuit leoni verbum Dimnae, et misit eum. Accessit autem Dimna ad locum ubi erat Senesba; sed recedente Dimna a leone, cepit leo cogitare, et penituit misisse illum, dicens: Quid boni inveni Dimna, ut debeam in ipso confidere super eo quod misi eum? Nequaquam decet regem credere in aliquo, quousque ipsum probaverit; nec in ipso confidit propter malam famam, aut propter malas operationes quae sunt in ipso, vel quia est homo litigiosus, aut advenerunt ei necessitates et angustiae, aut forte deliquit in aliquo et ex hoc timet ne forsan offendatur, vel forte est invidus et cupidus qui nunquam diligit proximum, aut forsitan aliquem diffamavit, vel forte separavit ipsum a rege, vel forte negocia regis exercebat et dispersit omnia quae erant regis, aut deliquit ipse et socii sui regi, et pepercit eis, sed contra ipsum solum indignatus est, vel forte quaerit nocere regi cum utilitate sui ipsius, vel forte non habebat legem neque fidem, aut forsitan timebat aliquid quod bonum erat regi et malum sibi, vel erat socius inimici eius, vel inimicus socii eius; propter hoc non decet omnia regi credere in aliquo huiusmodi. Et quia Dimna est vir intelligens et perstitit multo tempore in curia mea relictus [sum] sine cura, nunc autem quaerit argumenta forte nocere mihi conservans erga me in sua mente odium. Aut quis scit, utrum habens istam vocem fortior me sit et sit rex maior quam ego, nunc autem cum accesserit Dimna ad eum et suo servitio declaravit manifestavitque ei impotentiam meam et indicavit ei mores meos indecentes, itaque tradet me sibi? Et non cessavit leo haec cogitare in corde suo et in mente meditari, ita quod timuit; et exurgens de loco suo, respexit ad viam et vidit Dimnam venientem, et ad locum suum est reversus, ut non perciperet Dimna, quod timeret. Adveniente autem Dimna, dixit ei leo: Quid vidisti? aut quid egisti? Et ait ei Dimna: Vidi, inquam, bovem, et ipso patronus vocis, quam audivisti. Et dixit leo: Qualis est virtus eius? aut quae discretio eius? Et respondit Dimna: Non habet virtutem neque potentiam; et iam accedens ad ipsum temptavi movere ipsum suaviter, ac ipse tamen nihil poterat. Dixit leo: Nequaquam decipiatur cor tuum circa hoc, licet tibi videatur impotens: ventus enim fortis non diruit fenum agri, diruit tamen et frangit magnas arbores et aedificia excelsa. Sic sunt veri potentes et homines magnae fortitudinis; non ostendunt suam potentiam, nisi sibi invicem et sibi similibus, non autem debilibus et non habentibus fortitudinem. Dixit ei Dimna: Nequaquam perturbetur rex ab ipso, nec subintret ex eo timor in animo suo; quod si placuerit regi, ipsum ad te ducam, donec tibi famuletur, et ut tuis obediat mandatis faciam. Et audiens hoc leo gavisus est et dixit ei: Vade. Et exurgens Dimna ivit ad Senesbam et ait ei vultu favorabili et absque timore: Leo misit me ad te, ut venias ad ipsum, et praecepit ut festines suo mandato obedire; quoniam remittet tibi peccatum, quod commisisti, quia iam tanto tempore eum non visitasti; quod si neglexeris circa hoc nec intendis ad eum venire, reddatur ei responsum. Dixit ei Senesba: Quis est iste qui misit te ad me? Respondit Dimna: Rex est omnium ferarum. Timens autem Senesba dixit Dimnae: Si mihi in fide promiseris, quod non adveniat mihi malum super hoc, veniam tecum. Cui Dimna praestitit iuramentum in fide: et ille credidit in ipsum. Ivit autem Dimna cum Senesba et accesserunt ad leonem; et interrogavit leo Senesbae, et ei ad placitum suum locutus est; et ait ei: Quomodo venisti ad illum locum? vel quid fuit illud quod ad hoc desertum te adduxit? Cui Senesba omnia sua accidentia a principio usque ad finem dixit. Ait leo Senesbae: Morare nobiscum, et ne timeas, quoniam honorifice te tenebo et benefaciam sibi. Et ipsum Senesba salutavit, et regraciatus est ei. Et permansit Senesba cum leone; et accepit ipsum leo in consiliarium et suum vicarium; invenerat enim in ipso bonum consilium et utilem sapientiam; et tradidit consilium et secreta sua in omnibus suis negociis. Et permanente bove cum leone, omni die magis eum diligebat leo et ipsum sibi coniungebat; donec magnificavit et exaltavit ipsum super ceteris suis sociis et eum praeposuit aliis omnibus suis consiliariis. Et factum est, cum vidisset Dimna, quoniam leo ordinasset Senesbam in suo loco et ipsum sibi praepo[C2r]suisset et universis eius consiliariis et sociis, et quia ipse esset eius secretarius, cepit multum tristari; et factum est ei hoc valde molestum; invidebat enim sibi pro sublimi statu eius, in quo leo ipsum posuerat. Et accedens ad fratrem suum exposuit ei suum accidens; dixit ei: Frater, nonne mei fatui consilii miraberis et meae inutilis provisionis, quam nunc egi in metipso, considerans ea quae bona essent leoni, ut ad eum bovem adducerem, qui me expelleret de meo statu et honore? Tradidi enim gladium in manu sua ad offedendum me. Cui respondit Kelila: Accidit tibi nunc, quod accidit cuidam heremitae. Dicens Dimna: Quomodo fuit? Dicitur quendam fuisse heremitam, cui rex dedit pulcra vestimenta et honorabilia; et videns illa latro quidam apposuit curam furari illa, et nisus est quaerere argumenta circa hoc. Ivit ad heremitam dicens ei: Obsecro, sancte heremita, nudus et pauper sum: audiens tuam sanctitatem, veni de terra longinqua, ut tibi ministrarem et a te docear. Cui dixit heremita: Volo, fili, ut mecum stes, et per noctem moreris. Cunque morans fur ille cum heremita longo tempore, administrabat ei fideliter et devote, ita ut crederet in ipsum heremita et confideret de eo; tradidit itaque heremita in manu furis omnia quae erant in domo. Quadam vero die, cum ivisset heremita ad civitatem pro suis negociis, surrexit fur, et acceptis vestimentis fugit. Cunque rediret heremita ad domum et non inveniret ipsum nec sua vestimenta, aestimavit illum esse furatum vestimenta; et apponens quaerere illum, direxit suos gressus apud quandam civitatem.Et cum esset in itinere, obviavit duobus hircis silvestribus ad invicem pugnantibus, donec in sanguinis effusionem devenerunt. Quibus cum supervenisset vulpes, cepit lambere sanguinem, qui ab eis emanabat; et interposita vulpe ipsis hircis, dum pugnarent, in tantum ab eis est oppressa et etiam vulnerata, ut sanguis ab ea emanaret; ipsa enim pedibus hircorum miserabiliter trita corruit in terram. [C2v] Post haec vero apponens heremita curam suam quaerere furem pervenit in sero ad quandam civitatem; et hospitatus est in domo cuiusdam mulieris meretricis, cum non invenisset aliud hospicium, ubi hospitaretur. Habebat autem haec mulier quandam servientem similiter meretricem, quam deputaverat officio meretricationis hominum, ut exinde ipsa sallaria reciperet. Adamabat autem haec serviens quendam, nec volebat se dare aliis hominibus; cunque hoc in defectum dominae redundaret, eo quod non percipiebat ex ea lucrum, nisa est contra amasium illius ut ipsum interficeret. Quadam vero nocte, cum misisset pro suo amasio illa serviens, potavit ipsum multo vino, ita quod arripuit eum sopor et dormiebat fortiter.Et exurgens domina accepit frustum arundinis apertum ex utraque parte, et eo impleto pulvere mortifero, ivit ad illum dum dormiret, et discoperuit nates eius, ut pulverem intromitteret in anum suum; et cum inciperet haec agere, expiratus est ventus de corpore illius, ut pulvis est impulsus in ore mulieris; quae corruit retrorsum in terra et mortua est, heremita vidente haec omnia. Diluculo vero recessit heremita inde, et ivit ad quaerendum furem; et hospitatus est in domo cuiusdam viri amici, qui praecepit uxori suae dicens: Volo ut honorem conferas huic viro et ei omnia attribuas necessaria, quoniam mei me invitaverunt nec potero venire in hac nocte; et abiit vir. Adamabat autem uxorem vir quidam, eratque lena mulier quaedam uxor barbitonsoris vicina eius. Dixit mulier uxori barbitonsoris, quod iret et vocaret sibi amasium suum, ut veniret nocte illa, quoniam vir eius non erat in domo; et sibi diceret, quod esset in hospitio domus, donec ei intrare praeciperet. Fecit itaque uxor barbitonsoris, sicut ei constituerat mulier; et veniens ille stabat in ostio donec ei intrare diceretur usque ad noctem.Interim vero supervenit paterfamilias, qui cum videret in ostio suae domus, cum etiam ipsum suspectum haberet erga uxorem suam, acriter alligans eam ad columnam domus ivit dormitum. Cunque traheret ibi moram amasius mulieris, misit ad eam lenam uxorem barbitonsoris; quae accedens ad eam dixit ei: Quid vis ut faciat vir ille, cum tae[C3r]dium sit ei in ostio expectare? Cui respondit: Rogo te, ut mihi conferas hanc gratiam, ut absolvas me hinc, et religes te in meo loco, donec vadam et tractabo in meo loco cum eo et revertar festinanter. Et fecit ita; et ligavit se uxor barbitonsoris loco mulieris, donec rediret ab amasio suo. Interim vero excitatus paterfamilias de suo sompno vocavit uxorem suam; at uxor barbitonsoris non respondebat, ne forte eam cognosceret. Ille vero cum multociens vocaret ipsam, et responsum non daret ei, provocatus ira surrexit et ivit ad eam, et amputavit ei nasum dicens ei: Affer tuum nasum in exenium amasio tuo. Cunque rediret mulier ab amasio suo, vidit quod accidit suae sociae uxori barbitonsoris, et absolvens illam ligavit se loco suo, et uxor barbitonsoris abiit in viam suam, heremita vidente haec omnia. Et meditata est uxor patrisfamilias argumentum invenire, quomodo posset se facere innocentem ab his, quae patraverat; et clamabat voce magna dicens, suo marito audiente: Domine Deus Sabaoth, si videris afflictionem ancillae tuae, et respexeris imbecillitatem meam et innocentiam operum meorum, et quomodo capta sum a viro meo absque culpa; domine Deus, restitue mihi nasum meum, et ostende hodie pro ancilla tua miraculum. Et dilata[ta] parum cepit clamare contra suum virum dicens: Surge, maligne et impie, et considera mirabilia Dei, quae operatus est erga me respiciens innocentiam meam, et volens manifestare impietatem tuam: ecce, restituit mihi nasum meum ut prius. Et audiens hoc vir miratus est intra se dicens: Quomodo potest hoc esse? Et accenso candelabro, festinanter ivit ad illam; qui cum videret nasum integrum, absolvit eam a ligamento suo, et supplicavit, ub parceret ei, cum inique egisset contra ipsam; et confessus est peccatum suum ad Deum petens ei misericordiam et remissionem. [C3v] Cunque venisset uxor barbitonsoris ad dumum suam, cogitavit invenire argumenta, quomodo posset evadere de viro suo de naso, qui sibi erat amputatus. Diluculo vero, antequam esset aurora, surrexit vir eius dicens ei: Praesta mihi instrumenta artis; habeo enim operari hodie in curia cuiusdam nobilis. Eb exurgens illa sibi porrexit novaculum. Cui vir: Volo, inquam, omnia instrumenta. At illa iterum porrexit ei novaculum. Et excitatus in iram proiecit rasorium versus illam; at illa cepit clamare dolendo: Vae mihi nasum! Vae mihi nasum! Die autem facta, convenerunt illuc omnes fratres et consanguinei mulieris, et conquesti de marito ad potestatem, fecit ipsum capi, et constitutus coram iudice interrogatus est super hoc, quare fecerat illud; et cum nesciret respondere verbum, iussit iudex eum ligari et fusticari per civitatem.Ipso vero ligato, ub fusticaretur, ecce supervenit heremita et quaesivit a populo quare ligatus esset ille; et heremita videns furem suum inter ceteros stantem cum suis vestibus indutum, accepta causa, accessit ad iudicem, dicens ei: Obsecro, domine iudex, nequaquam sophisticentur apud te verba: vestes autem quas fur furatus est, mea erant vestimenta; nonne hirci duo interfecerunt vulpem eorundem sanguinem sitiente? nonne et illa mulier pulvere se interfecit mortifero? nec amputavit barbitonsor nasum suae uxoris. Et interrogatus a iudice sibi totum exposuit. Dixit Dimna: Intellexi quidem verba tua, et simile est illud casui modo; verumtamen non fecit mihi damnum quispiam, nisi ego ipse mihi: quid ergo potero facere? Respondit ergo et dixit ei: Dic tu, frater, primo, quid tibi videtur super haec? Dixit Dimna: Nequaquam quaero nunc addere quicquam ad nobilitatem status mei ultra quod prius fuerat; sed quaero restitui in stato, in quo eram prius. In tribus enim oportet unumquemque meditari: primo, ut videat circa rem bonam et malam, quae sunt in ipsa, ut se sciat a malo praeservare, ne ei adveniat; secundum est, circa aliquod ita exercere, ut amotus se restituat sicut prius fuerat; tercium est ut omne quod sperat de negociis mundi, a se malum prolonget et sibi bonum appropinquet. Ego autem respiciens casum, qui mihi ad[C4r]venit, et illud per quod spero mihi posse restitui meus locus, et illi qui me de eo expulit praevalere, non videtur mihi melius nisi quaerere argumenta adversus Senesbam, donec deponam ipsum de hac vita. Nam si valeam haec facere, scio quod restituar ad locum in quo prius eram apud leonem; et forsitan hoc esset melius pro ipso leone, quoniam nimia sua dilectio et familiaritas assidua, quam habet erga ipsum, erit causa sui despectus, ita quod non manifestabitur opbrobrium apud suum populum. Dixit ei Kelila: Non mihi videtur posse advenire leoni ex familiaritate sua apud bovem neque bonum sive malum. Respondit Dimna: Imo praecepitabitur rex propter sex; scilicet, propter fortunium, propter rebellionem servorum ipsorum, propter concupiscentiam, propter tempus, propter levitatem capitis et propter operum perversitatem. Malum quippe infortunium est, quando rex amittit suos milites et bonos viros; rebellio autem, quando homines sui regni insurgunt contra seipsos et oppugnant sibi invicem; concupiscentia vero, quando delectatio regis versatur circa mulieres et vinum et venationem et similia; levitas vero capitis in moribus est, quod assidue extenuatur et flagellatur; tempus vero, ut est penuria rerum et pestis et epidimia populi et exercitus, et defectus fructus terrae; perversitas autem operum est, quando nititur rex facere quae non debet, et negligit facere quae debet. Nunc autem leo confidit in Senesbam et manifestavit facta propter quae in ipsius oculis vilis efficitur. Dixit ei Kelila: quomodo speras laedere Senesbam, cum sit fortior te et maior in dignitate et statu et magis dilectus apud regem et populum quam tu? Respondit Dimna: Nequaquam hoc respicias; non enim facta patrantur potentia et vi; quamplures impotentes et miseri sua providentia et intellectu pervenerunt ad locum, ad quem viri fortes et potentes minime potuerunt pervenire. An forsitan tibi non fuit relatus, quod corvus suo argumento et intellectu serpentem interfecit? Dixit Kelila: Quomodo fuit illud? |