BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum IV

 

 

___________________________________________________

 

 

SEQVITVR

CAPITVLVM QVARTVM

DE COLVMBA ET DE

FIDELIBVS SOCIIS.

 

Post hoc vero dixit rex Sendebar: Intellexi iam parabolam tuam de dilectis sociis et amicis, quos separare facit ab invicem homo dolosus et seductor suis seductionibus, et scio ad quid pervenit eius finis. Nunc autem indica mihi de fidelibus amicis, quomodo manifestatur et confirmatur eorum dilectio, ut benefaciet alter alteri in eorum dilectione et societate. Inquit philosophus regi: Scito quod vir intelligens est adiutor amicorum suorum, et amici sunt sibi invicem adiutorium, nec eorum corrumpitur dilectio ex aliqua causa; et de parabolis, quae adducuntur ad haec, est parabola de columba mure et corvo. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: Dicitur fuisse in provincia quadam apud quandam partem locus pro venatoribus, ad quem omni die veniebat quidem ad venandum. Erat autem ibi magna arbor et ramosa, in qua erat nidus cuiusdam corvi. Quadam vero die, dum esset corvus in suo nido, vidit [G3r] venatorem accedentem aput arborem quandam cum rete et baculo magno; et cum videret corvus, timuit, et cogitavit in animo suo dicens: Iam fert venator iste rem, quam nescio utrum pro me sit an pro aliis; sed stabo videns quid faciet, et secundum hoc sciam me habere ac dirigere. Et accedens venator dispersit ibi grana tritici in omnibus locis, et stabat expectans prope reto. Post vero modicum temporis spacium ecce venit columba cum maxima turba columbarum, quarum omnium ipsa erat ductrix; et maxime esurientes, hic et ubique prospicientes, statim viderunt triticum, non perpendendo de rete; corruerunt omnes ad capiendum triticum, et omnes in rete captae sunt. Et videns haec venator gavisus est non modicum: columbae vero, cum sentirent se captas, commovebant se lamentabiliter hinc et inde, intendentes ac desiderantes posse evadere a rete. Quibus tandem ait columba ductrix earum: Nequaquam circa vanitatem attendere debetis nec altera vestrarum diligat seipsam magis quam alteram; sed omnes simul surgite; forsitan sublevantes rete poterimus evadere ab isto magno periculo, quo nunc, proh dolor! sumus constituti, et fortassis quaelibet liberabit se et alias secum. Fecerunt itaque sublevantes rete de terra magno cum labore, et volabant cum eo per aerem, ita ut videns venator mirabatur huius facti, et sequebatur eas a longe, nec abstulit suam spem ab eis desperando, sed aestimans nequando aggravatae a rete corruerent ad terram. Corvus autem haec omnia a longe videns cogitavit in animo suo dicens: Volo sequi eas, ut videam tandem qualis erit earum processus et venatoris adversus eas. Et respiciens columba aliarum ductrix post se, vidit venatorem sequentem eas repente, et ait suis sociis: Ecce, mi socii, venator sequitur nos, nec desinit nos quaerere: nunc autem si volabimus per rectam viam versus eum, non poterimus ab eo occultari nec cessabit sequi nos; si vero volabimus per montes et colles et arbores, cito ab eo occcultabimur; qui ignorans iter nostrum cito desperabit de nobis et revertetur in viam suam. Et prope nos in via est caverna, in qua est mus habitans, qui meus est amicus et socius; et scio, quoniam si ad ipsum pervenimus, sicut spero, rodet rete et liberabit nos. Fecerunt itaque columbae, sicut statuerat earum ductrix et volaverunt, ita quod abiit in viam suam relinquens eas. Corvus autem eas a longe sequebatur, ut videret finem de eis, et quomodo evaderent, et utrum liberari valerent a rete, ut posset exinde et ipse pro se ingenia et argumenta sumere, si sibi simile contingeret, et ea in animo suo diligenter reservare. Cunque tandem columbae pervenissent ad cavernam muris, praecepit ductrix, ut omnes se simul deponerent in terram; quae omnes ipsarum ductricis iussui obedierunt, et depositae sunt simul. Invenerunt autem murem, qui iam praeparaverat centum cavernas pro temporibus necessitatum; et vocavit eum columba Sambat nomine. Qui statim respondit de caverna: Quis est tu? Et ait ei: Ego sum colomba socia tua. At ille exivit ad eam: et cum videret eam sub rete cum aliis columbis, mirabatur dicens ei: Soror mea dilecta, quid in hunc laqueum te subiecit? Et respondens columba ait: Nescis, quoniam non est aliquid in mundo, quod non sit a Deo propositum et terminatum? Divina vero praedestinatio fuit, quae me subiecit in hunc laqueum, et ipsa quidem mihi grana tritici revelavit et rete occultavit, donec incidi in ipsum ego et sociae meae. Nec potest quis evadere ab eo, quod est datum desuper; et si sic, soror mea. Aliquando enim obscuratur sol et luna; et capiuntur pisces in aqua profunda, in qua tamen non potest aliquis natare; et aves deponuntur ab aere, quandocunque illud praedestinatum fuerit, sine dubio. Quod autem coniungit pigrum suo placito, illud idem separat sollicitum a suo proposito; et illud est etiam, mi soror dilecta, quod me cum meis sociis in hunc laqueum subie[G3v]cit. Postea vero accessit mus et cepit rodere rete a parte, in qua erat columba. Cui ait columba: Incipe ab aliis columbis et absolve eas; postea vero absolve me. Et cum ei dixisset hoc verbum pluries, ille pro tanto non curabat nec ei respondebat; cunque illa multiplicaret ei loqui, dixit ei mus: Iam quidem dixisti mihi hoc multociens quasi non quaerens liberationem tui ipsius. Et ait columba: Nequaquam tibi displiceat petitio mea; non enim tibi dixi hoc, nisi quia hae sunt sociae meae, et submiserunt se mihi, et me sibi dominam et rectricem posuerunt. Debeo ergo eas conservare, sicut personam meam et magis; etiam quidem sunt obedientes meo consilio, et eorum societate et adiutorio liberavit nos Deus de manu venatoris. Nam ego non timebo, si ab eis inceperis antequam solvas me, et removero in ultimo; tunc enim me derelinquere non poteris propter dilectionem et miserationem tuam erga me. Et ait ei mus: Adhuc hoc quod facis, addit dilectionem sociis tuis in te. Ultimo vero rodit mus totum rete: rediit itaque columba cum sociabus suis illesa. (Parabola) Cunque vidisset corvus quod fecerat mus, quia liberavit columbas, voluit ei adhaerere dicens in corde suo: Quit scio mihi posse advenire in processu dierum, ne forte accidat mihi quod accidit columbis; nec habeo quietem et statum absque societate huius muris. Et accedens ad foramen muris vocabat eum nomine proprio, scilicet Sambat. Dixit ei mus: Quis es tu? Cui respondit: Ego sum corvus: videns quod accidit sociae tuae columbae, et quia Deus pe manum tuam illas liberavit, veni ad adhaerendum tibi et habendum societatem tuam. Ait mus: Nulla est societas inter me et te: veruntamen debet vir intelligens illud quaerere quod sperat habere, et relinquere quod non potest habere, ne sit insipiens; sicut si quis putat ducere naves per desertum et currus per mare; quomodo [non] poterit inter nos esse societas, cum ego sim cibus tuus, tu vero devorans? Et ait ei corvus: Adverte tuum intellectum et cogita cum anima, quia mors tua mihi non proderit, sed tamen in tua vita multum potero habere adiutorium cunctis diebus quibus vixero. Nec est tibi conveniens, postquam veni [G4r] ad requirendum tuam amicitiam me confusum a te repellere, ex quo de te apparet misericordia et operum rectitudo, quamvis non facias haec ad apparentiam nec manifestetur opera tua alicui. Nam iusti rectitudo non potest occultari nec misericordia misericordis, quamvis illas nitatur occultare: est enim ad modum ambrae, quam si ligaverit quis in peciam, ipsa non pro tanto cessat redolere. Tu autem non permutes mihi tuam consuetudinem, nec mihi tuam prohibeas amiciciam. Et ait ei mus: Scito, quod odium maximum est odium substantiale; nam odium accidentale cessat, cum cessat accidens; odium vero substantiale non potest cessare. Sunt autem duo, sicut odium elephantis cum leone; quoniam est odium belli; aliquando enim interfecit elephas leonem, aliquando vero leo elephantem: alterum vero odium est ex duabus rebus propter unam, sicut quod est inter te et murilegum, et odium quod est inter te et me; quoniam hoc odium non est propter malum quod est a me adversus te, si hoc odium est inter nos propter malum quod scriptum est de me et vobis. Nec unquam pax est in odio substantiali; quamvis pacem habeant, in fine tamen pervertitur. Nec est confidendum de pace inimici: aqua enim ad ignem calefacta, ut sit calida sicut ignis, si proiiciatur super ignem, extinguit illum. Assimulaverunt quoque sapientes illum qui suo adhaeret inimico, et qui ponit serpentem in manu sua nec scit quando advertatur super ipsum et mordeat eum. Vir autem intelligens et doctrinatus nunquam credit suo inimico, sed elongatur ab eo, ne ei contingat sicut cuidam qui serpentem nutrivit in domo sua. Inquit corvus: Quomodo fuit hoc? Respondit mus: (Parabola) Fuit quidam vir simplex, in cuius domo serpens morabatur: sperabant autem vir et uxor eius valde fortunosum esse cum eis serpentem ducere moram, quod etiam illius patriae erat consuetudo. Quadam vero die dominico vir misit familiam suam cum uxore ad ecclesiam, ipso manente in lecto, quia capitis dolorem patiebatur. Et facto silentio in domo, serpens exivit cavernam circumspiciens late. Vir autem misit ianuam versus ignem semiapertam; et videns quod serpens, postquam neminem domi senserat, caudam misit in ollam, in qua decoxit mulier escas circa ignem, et veneno immisso, abiit in viam suam; et cum [G4v] hoc paterfamilias videret, surrexit et fodit ollam cum decoctione sub terram, ne quis ab eo cibo infirmaretur. Adveniente autem hora solita, quod serpens quaerebat escam, quam mulier frequenter ei dabat, ecce vir cum ligone stabat ante foramen expectans serpentis exitum. Et cum veniret serpens ad foramen, erexit caput et sedule se circumspexit, quia recordabatur maliciae eius: vir autem volens percutere, serpens sensit hoc, et fugit in antrum, quia scivit se malefecisse. (Eadem parabola) Et post aliquod dies mulier imprecabatur viro, ut se cum serpente uniret et odium suum deponeret. In quod vir consensit; et ivit ad foramen, et vocavit serpentem dicens se cum eo velle unire et odium inter eos auferre. Cunque hoc serpens audiret, dixit: Nunquam reintegrabitur inter nos amicitia nostra, quia cum recordaberis maleficii mei, quomodo venenum in ollam ad interficiendum te et familiam tuam posui; etiam quando ego recordabor, quando tu cum ligone ad puniendum me percussisti absque misericordia; tunc non potest stare amicicia nostra. Et ergo melius est, ut quilibet nostrum solus et sine mora alterius habitet. Inquit corvus: Intellexi quippe verba tua: veruntamen debes naturam tuam cognoscere, et iusticiam verborum meorum, nec sit asperum tuum verbum adversus me, nec elonges me a te dicens non esse locum meae societatis tecum nec potest esse. Viri enim intelligentes et nobiles requirunt bonitatem, ut ei adhaereant. Amor autem, qui est inter fideles amicos nunquam separatur; si autem cessat, eius separatio tarda est, et cito reintegratur amicicia: quia quod bonum est durabile est, et simulatur vasi aureo, quod cum rumpatur longo tempore, cito reintegratur si servatur. Separatio autem amiciciae inter malignos proxima est, sed eius coniunctio tarda; sicut vas figuli cito rumpitur et nunquam resanatur. Vir autem nobilis diligit nobiles in una vice qua: viderit eos et in die una qua eos cognoverit: amicicia vero stulti non est aliud nisi avaricia. Tu autem nobilis es, et ego indigeo societate tua; nec descen[G5r]dam a te apud ianuas domus tuae persistens, nec comedam nec bibam, donec mihi eris in socium. Respondens mus ait: Iam volo amicitiam tuam, quia nunquam converti faciem alicuius inanem a petitione sua: veruntamen incepi tibi loqui talia verba et quaerere occasiones animae meae pro te, ut non provocetur contra me, ne ei reservem causam quaerelae adversus me. Ideo ostendi tibi iam, quoniam si voluissem, potuissem utique evitare societatem tuam et praeservare me a te: si forsitan maligna mihi ageris, non glorieris contra me dicens: Inveni, inquam, murem absque consilio et intellectu, nec potuit sibi cavere a me, et deceptus est. Neque contingat mihi sicut contigit gallo cuidam. Inquit corvus: Quomodo est factum? Respondit mus: (Parabola) Tempore hyemali nocte quadam perfrigida exivit vulpes quidam famelicus, ut sibi cibum colligeret; et veniente ipso ad praedium quoddam, audivit gallum in lentisco canentem. Et festinans vulpes ad arborem inquisivit a gallo: Galle, quid cantas in hac tenebrosa et frigida nocte? Respondit gallus: Annuncio diem, quem ex natura nosco statim venturum, quem omnibus meo cantu insinuo. Ait vulpes: Ex hoc cognosco te aliquid faticinii et praesagii divini habere. Audiens haec gallus laetatus est; et iterum incepit cantare; et tunc vulpes incepit corisare et saltare sub arbore; et sic inquisita causa a gallo, quare vulpes saltaret, respondit: Quia video te sapientem philosophum cantare, merito et ego corisare debeo; quia cum gaudentibus gaudere debemus. Et dixit: O galle princeps omnium avium, non solum dotatus est ut in aere, sed etiam in terra more prophetarum tua faticinia omnibus creaturis terrenis nuncies; o felicissime, quia prae omnibus te natura ornavit, descende, ut tecum possim contrahere societatem; sed si illam integre favere non velis, sine tamen me osculari diadema et coronam tui insignis capitis, ut possim dicere: osculatus sum caput sapientissimi galli, qui fert coronam inter omnes aves. Et audiens haec gallus descendit confidens blanditiis vulpis, et inclinavit caput vulpi; quod arripiens vulpes gallum comedit suamque famem refecit; et dixit: Ecce inveni sapientem absque omni prudentia. [G5v] Hanc parabolam tibi dixi, quod gallus merito praecogitasset inveteratum odium inter ipsum et vulpem. Sic gallus factus est cibus vulpis. Sed confido tibi, dixit mus ad corvum, quod verba tua non sint bilingui collo expressa. Et post hoc exivit mus de suo foramine, et stabat in ostio. Dixit ei corvus: Quare stas in ostio? et quid prohibet te exire ad me et esse mecum? Nunquid remansit in animo tuo aliquid timoris adhuc de me? Et ait ei mus: Duo sunt apud homines huius seculi, scilicet donum personae et donum manus: illi vero qui donant donum personae, sunt fideles et qui conversantur ad invicem ineorum amicitia; qui vero donant donum manus, hi sunt qui iuvant se invicem in omni re, cuius amor utilis est. Qui vero benefacit pro bono suo in futuro seculo, simulatur venatori proiicienti triticum avibus non ad utilitatem earum et misericordiam, sed benefaciendum sibi, procurandum vitam suam. Donum quippe personae melius est, quam donum manus; et iam quidem credidi in dono personae tuae, et placuisti animae meae; nec prohibet me exire ad te malicia cordis, quae est in te. Et scio quidem, quoniam multos socios habes, quorum fundamentum naturae est sicut natura tua, nec eorum consilium est erga me sicut consilium tuum: timeo enim, quando viderit me aliquis eorum tecum, quaerat me perdere. Dixit ei corvus: Signum fidelis socii est, ut sit socius socii sui et sit inimicus inimici socii sui; nec apud me habeo socium vel fratrem, qui non sit tibi socius et diligat te, et facile erit apud me perdere et exterminare omnes, qui non essent sic erga te. Post hoc vero exivit mus ad corvum et ad eum accessit, promittentes sibi invicem fidem et dilectionem: habitaverunt quoque simul pacifice, et confidenter narrantes tota die parabolas et historias mundi. Et factum est cum traheret ibi moram, dixit corvus muri: Haec tua caverna prope viam hominum est; timeo, nequando ipsi apponentes oculos in me offendent me. Sed ego scio locum bonum et utile habitaculum, in quo sunt multi pisces et aqua et fructus; et habeo ibi socium de animalibus aquae: volo ut eamus ibi, et illic maneamus. Dixit ei mus: Volo, inquam, tecum venire ad locum illum, quoniam hunc locum multum abhorreo. Dixit ei corvus: Quare ipsum abhorres? Respondit ei mus: Multa importuna acciderunt mihi, quae tibi narrabo, quando erimus ibi. Et accipiens corvus murem per caudam, volavit usque ad aquam, in qua erat illud animal socius corvi, quod erat testudo. Et videns hos animal submersit se in aqua, quia non cognoscebat eos. Et deposito mure ab ipso corvo ad terram, posuit se corvus in arbore, vocavitque illum socium, qui erat in aqua suo proprio nomine. Qui cum cognosceret vocem eius, exivit ad eum et gavisus est; et cum quaereret ab eo unde veniret, narravit sibi omnia, quae viderat ab hora qua viderat columbas et omnia quae tractaverat cum mure postea usque in illam horam. Et mirata testudo de intellectu muris eiusque prudentia et legalitate accessit ad eum et salutavit eum quaerens ab eo, quare venit ad illum locum. Dixit corvus muri: Dic modo verba, quae mihi promisisti dicere cum essemus in alio loco, et responde ad illud quod interrogat te testudo socia nostra. Et cepit mus narrare sua facta dicens: Fuit principium habitationis meae in tali terra in domo cuiusdam viri sancti heremitae, qui nunquam habuerat mulierem; qui, cum offerrent sibi homines singulis diebus panem, ut comederet ad sui sufficientiam, residuum colligens in canistro, suspendebat in domo. Ego autem me observabam, donec exiret heremita, tuncque saltans ad canistrum, nihil ibi relinquebam, et comedens quod volebam, dabam residuum aliis muribus, qui erant in domo. Et cum niteretur heremita suspendere canistrum in tutiori loco, in quo non possem pervenire, nihil ei proficiebat. Quadam vero die cum superveniret ei peregrinus quidam, qui comederunt et biberunt simul bene; et accipiens heremita totum residuum quod eis remanserat post commestionem, reposuit in canistro et suspendit illud; et loquebatur peregrinus, quomodo perambulabat mundum et iverat usque ad estremitates eius nec reliquerat locum in quo non fuisset, et viderit mirabilia mundi et monstra; heremita vero non attendens verbis peregrini non sinebat crepidare suis manibus adversus canistrum ut me fugaret. Et videns hoc peregrinus turbatus est contra heremitam dicens: Ego narro tibi verba; [G6r] tu autem non attendis ea, nec tibi sapiunt. Et ait heremita: Nequaquam, domine; immo delector multum in verbis tuis, et sapiunt mihi sermones tui; sed hoc facio ad fugandum mures, qui sunt in domo, qui iam me diu turbaverunt et molestaverunt devorantes omnia quae sunt in domo et nihil relinquentes mihi. Et ait peregrinus: Dic mihi, estne unus, an plures? Cui dixit: Plures sunt mures domus; veruntamen unus est mus, qui prae ceteris aliis me turbat et infestat; et nec valet mihi consilium et argumentum contra eum. Et ait ei peregrinus: Reduxisti ad mei memoriam verbum cuiusdam mulieris dicentis sociae suae: Non cambuit haec mulier zizauias excorticatas pro non excorticatis sine causa. Inquit heremita: Quomodo fuit? Inquit peregrinus: Quadam die hospitatus fui in domo cuiusdam, et cum comedissem in sero, praeparatus est mihi lectus ut dormirem. Et cum intraret paterfamilias in lectum cum uxore sua, audiebam verba eorum, quando loquebantur ad invicem: erat enim lectus meus prope lectum ipsorum, divisi tamen a se invicem per velum, ut possem audire et intelligere verba sua. Et audivi circa mediam noctem verba viri dicentis suae uxori: Volo cras invitare quosdam amicos ad prandendum mecum. Et respondens uxor dixit ei: Non cessas omni die facere convivia, et consumis omnia, nec aliquid relinquis in domo tua. Cui respondit vir: Nequaquam displiceat tibi quod facere volo: quicunque enim intendit accipere et non dare, sed semper congregare et reponere, erit finis eius sicut finis lupi. Inquit mulier: Quomodo fuit? Ait vir eius: Dicitur fuisse quidam venator, qui cum exivisset quadam die cum suo arcu et sagittis ad venandum in silva non procul a civitate, occurrit ei cervus, et sagittans eum interfecit accepitque ipsum, et redibat ad domum suam cum eo. Et cum ambularet per viam occurrit ei aper quidam, et sequens eum aper, volebat eum interficere. Qui cum hoc vidisset, deponens cervum ab humero suo sagittavit aprum et percussit eum in corde suo. [G6v] Aper vero sentiens vehementiam doloris vulneris irruit in hominem et vulneravit cum suis dentibus scindens ventrem suum; et mortuus est homo. Aper etiam cum letaliter vulneratus esset, mortuus est cum eo. Et cum transiret ibi lupus, vidit aprum, corvum et hominem mortuos, et gavisus est, et dixit in corde suo: Debeo conservare haec omnia quae inveni, ut sint mihi conservata pro temporibus necessitatum; ne valebo de eis gustare hodie, sed sufficit mihi nunc rodere cordam arcus. Et accedens ad arcum coepit rodere cordam, quae prorupta subito percussit eum in tramite; et mortuus cecidit. Induxi vero hanc parabolam, ut scias quoniam non est bonum semper congregare divitias et non uti eis nec comedere et gaudere cum eis. Et ait uxor ei: Vere dicis; veruntamen habeo quantitatem zizaniorum, quae sufficit tribus vel quattuor hominibus; et surgens tempestive procurabo parare eas pro quibus volueris. Mane vero surrexit mulier, et acceptis zizaniis, excorticavit eas et exposuit soli, suo puero praecipiens, ut eas custodiret ab avibus et canibus. Et cum recederet inde mulier, venit canis domus, puero non vidente, et comedit de eis quantum voluit; ultimo vero minxit super residuum. Et videns hoc mulier despexit eas, ut fieret de eis aliquid cibi; et accipiens eas, ivit ad plateam, ut cambiret eas pro zizaniis non excorticatis aequaliter. Et me vidente hoc, audivi a quodam circumstante, qui dixit ad alium: Ecce, quare haec pro non corticatis dat zizanias corticatas? Hoc non nisi pro aliqua causa. Sic quoque dico tibi de isto mure, quem tu dicis saltare super canistrum inter omnes socios suos; non est hoc, nisi ex maxima causa. Nunc vero affer mihi ligones et picones, et perfodam in cavernam suam, et videbo secretum illius muris. Et apportavit ei heremita. Ego autem miser, testudo, audiens haec omnia stabam in caverna cuiusdam sociorum meorum. Erant autem in caverna in qua erat habitaculum meum mille talenta auri, ignorans tamen quis posuerit ibi illa, quae omni die exponebam mihi ita ut gratularetur animus meus in eis et corroboraretur nimis. Post haec vero accedens peregrinus ad cavernam, et fodit eam, donec pervenit ad aurum; et accepto illo, dixit heremitae: Non poterat hic [H1r] mus ascendere ad locum, ad quem ascendebat, nisi causa huius auri; hoc enim administrabat ei vigorem et virtutem, et corroborabat cor suum: nunc vero videbis ipsum nihil posse nec habebit praerogativam ceteris muribus. Et audiens ego verba peregrini, scivi quoniam verum erat, et arripuit me inde dolor in anima et sopor mentis et debilitas virtutis. Mane vero congregati sunt ad me omnes mures socii mei, sicut solebant ad me venire omni die, ut eis escam solitam exhiberem; et dixerunt mihi: Iam rapuit nos fames, nec habemus aliquid cibi; tu autem semper fuisti nobis refugium et spes nostra: procura igitur nobis aliquid. Et accedens ad locum, ad quem saltare consueveram, nisus fui illuc ascendere, et non potui. Et illi videntes me non posse ascendere et non dare eis aliquid, sum factus vilis et despectus in oculis ipsorum, et dediguati sunt me; et audivi quendam eorum dicere mihi: Iam perditus est socius iste noster, nec valet ad aliquid: nunc abiet unusquisque in viam suam, et delinquamus eum, nec amplius attendamus ei, quoniam videmus ipsum nihil posse nec facere ea, scilicet quae faciebat; immo dico vobis, quia deinceps ipse indigebit nobis quaerens a nobis subsidium: declinemus igitur ab eo, et curet unusquisque negocia sua propria. Et recedentes omnes derelinquerunt me, nec amplius accesseruut ad me, nec dignabantur respicere me. Tunc dixi in me mente: Non videntur mihi socii et amici, consanguinei, fratres et proximi, nisi omnes declinantes ad avariciam et sequentes divitias et glorias mundi; nec est nobilitas, consilium, fides et sapientia, nisi in divitiis. Inveni enim illum, qui caret divitiis, quando aliquid facere intendit, non succedit ei illud sicut vult, nec habet potestatem illud perficere; sicut aqua rivi [in potestate sua] quae si exiccatur, non habet potestatem fluendi. Et inveni, quoniam qui non habet divitias, non habet fratres; et qui non habet fratres, non habet genus; et qui non habet genus, non habet prolem; et qui non habet prolem, non habet memoriam; et qui non habet memoriam, non habet intellectum; et qui non habet intellectum, non habet hoc seculum scilicet nec futurum, nec principium neque finem. Homo enim, quando caret divitiis, indiget subsidio aliorum, et tunc habetur a sociis odio, et cum delinquunt consanguinei et amici, et noti eius obliviscuntur ipsius, et creditur vilis apud eos. Et quando quis constituitur in paupertate, exponit se morti et vendit animam suam et Deum suum et eius obliviscetur, nec respicit ante et retro et relinquit omnia, donec deiicentur. Et ideo non est in mundo peius paupertate: lignum enim plantatum in terra et rasum ab omni parte melius est apud me quam qui indiget donis aliorum. Paupertas enim est principium omnis laboris et causa omnis timoris et tribulationis; aufert enim corda magnatorum terrae, ducit consules stulte, et dominos infatuat; aufert enim sermonem sapientum et consilium senum tollit; et est origo omnis tristiciae, decidit vitam, aggregat tribulationes. Et quicunque vulneratus est vulnere paupertatis, impossibile est quod non tollatur sibi mansuetudo, et acquiratur promptitudo; et quicunque caret mansuetudine operum, caret nobilitate, peccabit et praecipitabitur; et quicunque praecipitatur, contristatur; et quicunque contristatur, perdit intellectum et obliviscitur suae intelligentiae. Et inveni, quoniam quando quis depauperatur, suspicatur de eo omne malum, quod non patravit; et quae alii faciunt, attribuuntur ei; nec est in mundo bona consuetudo, qua laudatur dives, quin etiam vituperetur pauper. Quoniam si fuerit prodigus, dicetur consumptor bonorum; et si prorogaverit iram suam in negociis, dicetur debilis atque remissus; et si fuerit vir intelligens cum nobili anima, dicitur festinus; et si fuerit refrenans suos mores, dicitur ignorans; et si fuerit fortis corde, dicetur fatuus et stultus; et si fuerit sermocinator, dicetur verbosus et linguosus; et si fuerit taciturnus, dicetur bestia. Et ideo mors melior est paupertate, quae inducit hominem in temptationem et vilitatem, ut petat ab aliis, et maxime quando necesse fuerit petere a stultis aut avaris, quoniam reddunt ipsum confusum. Expedit virum nobilem pauperem immittere manum suam in ore serpentis et extrahere inde venenum et illud sorbere, magis quam petere homini stulti. Et dicitur, quod quicunque fuerit laborans languorem sui corporis, ita ut non cessat ab eo, donec separetur a sociis et amicis, vel qui fuerit peregrinus in terra, qui non recolligitur ab aliquo nec habet coadiutorem, est ei mors melior quam vita, quia vita sibi mors est, mors autem est ei liberatio et requies; et aliquando cogitur pauper propter sui nimiam paupertatem furari, occidere et defraudare, quae peiora sunt primis operibus, quae relinquit. Quoniam dicunt sapientes: Expedit hominem potius esse mutum et veracem quam loquentem et mendacem; et melius est non esse quam esse verbosum et etiam in ipsa veritate. Ego autem dum essem in caverna, quando extraxit peregrinus [H1v] aurum de foramine, et diviserunt illud sibi invicem, et accepit heremita suam partem ponens ipsam in marsupio sub capite sui lecti: nisus fui rapere de eo aliquid, ut forsitan per haec restitueretur mihi virtus et vigor, et converterentur ad me amici et nobi mei; et surrexi dum dormiret, et accessi ad eum. Et ille excitatus est meo strepitu; et cum baculum haberet circa ipsum, percussit me baculo in capite fortiter; et fugiens ego intravi in cavernam. Et cum a me dolor percussionis recessisset, rapuit me concupiscentia et seduxit me vicium, ita ut secundario irem ad capiendum illud. Et cum accessissem ad lectum, ipse promptus et vigilans contra me, accepto baculo, secundario me percussit in capite, ita ut de vulnere sanguis emanaret. Et recedens inde cum amaritudine animae et dolore, revolvens me super ventrem, donec perveniens ad cavernam prostravi me ibi. Ego autem propter dolorem eram semimortuus prostratus in terra absque dolore et intellectu, prae nimio dolore, qui me occupavit; ita quod ex nunc dedignatus sum omnem pecuniam et divitias, ut etiam memoria eius mihi inducit cordis terrorem et mentis turbationem. Et consideravi in mea mente, et vidi quoniam nullus languor et tribulatio in mundo est, qui non causetur ex concupiscentia et vitio; et habitator huius mundi transfertur continue de tribulatione in tristiciam. Et vidi differentiam, quae est inter prodigum et avarum, quia maxima est: inveni enim, quoniam qui contentus est sua porcione bonorum, nec appetit ultra quam datum fuerit sibi, dives est, et illud ei valet plus quam omnes divitiae. Et audivi sapientes dicentes, quoniam non est intellectus sicut illius qui praemeditatur sua facta, nec est nobilitas sicut boni mores, nec sunt divitiae sicut divitiae eius qui gaudet sua sorte; nam ei melius est illud modicum quod ei permanebit, quam multae divitiae, quae cito recedunt. Et dicunt sapientes, quod melius cum honore est miseratio, et caput dilectionis est transmissio litterarum et epistularum societatis, et caput intellectus constitit in scientia rei praesentis et non praesentis; et homo melioris animi est, qui procul se facit a re, ad quam non potest pervenire. Et factus est finis negociorum meorum esse contentus de mea sorte; et declinans a domo heremitae veni ad illum locum desertum, ubi acquisivi societatem columbae et tunc usque hodie. Et fuit eius societas causa, ut adhaereret mihi corvus iste, qui cum exponeret mihi societatem quae est inter te et ipsum, et significaret mihi, quoniam volebat venire ad te, volui ego venire secum, quoniam displicuit mihi habitare solus, quia non est in mundo laeticia sicut societas amicorum, nec tristicia sicut esse absque amicis et sociis. Et totum probavi et cognovi, quoniam non debet quaerere quis de hoc mundo ultra statutum, quod ipse novit posse satisfacere suae opportunitati, et evitare malum sibi; quod quidem statutum est victus et habitaculum. Nam si daretur homini totus mundus cum omnibus quae sunt in eo, non percipiet de eo, nisi illud modicum, quo satisfacit necessitati suae; reliquum vero non sibi, sed aliis servat. Et ideo veni ego cum corvo ad hoc, ut sim tibi frater et socius, et volo ut sit gradus meus apud te sicut gradus tuus apud me. Et factum est cum consummasset mus sua verba, respondit ei testudo dulci sermone et lingua humili dicens: Intellexi quippe verba tua et video te bene retinere in mente tua omnia quae passus in te fuisti et quae nunc narrasti. Nunc autem nequaquam cor tuum corrumpatur propter illa, et remove de corde tuo tristiciam, quia bona res non consistit nisi in bona operatione; sicut egens sciens suam aegritudinem et eius curationem, et nisi suam sanet aegritudinem, nec ei valet sua scientia, nec quietem inveniet. Nunc autem ad intellectum et scientiam te converte, nec doleas de amissione divitiarum; nam vir nobilis honoratur ab hominibus etiam si careat divitiis, sicut leo quem timent videntes etiam si sit recumbens; dives autem non habens in se nobilitatem operum vilipenditur ab hominibus, sicut canis qui vilipenditur ab omni homine, etiam si indutus sit ornamentis auri a capite usque ad pedes. Et propter hoc ne sit tibi grave esse in peregrinatione in hoc loco, quoniam vir intelligens qui transmigratur de terra in terram, intellectus procedit cum eo; sicut leo, qui non transfert de loco ad locum non sine sua fortitudine, cum qua vivit. Et credas in te haec quae dixi tibi, et erit tuum bonum multum. Et quando haec adimpleveris, bonum possidebis, quoniam bonitas et intellectus dati sunt viro prudenti, qui respicit res cum oculo suae mentis; piger tamen est, qui negligens est in suo opere, et raro prosperatur, et figuratur eius gloria quemadmodum non delectatur anima puellae desocietate eius. Nec in tua mente contristeris dicens: Fui dives, modo autem effectus sum pauper. Quoniam bona numdi cito veniunt et cito recedunt, quomodo Deo placet; et iam narraverunt sapientes ea, quae non permanent et cito transeunt; et sunt sicut umbra [H2r] societas malignorum, dilectio mulierum, falsa laus et divitiae. Sapiens vero in multis divitiis non laetatur, nec in earum paucitate contristatur; divitiae vero, in quibus est laetandus, sunt eius intellectus et bonae operationes, in quibus poterit confidere et scire quia nullus est potens sibi illas defraudare. Nam si esset aurum et argentum aut aliae res, posset timere de eis de inimicis et latronibus aut aliis accidentalibus seculi; bonas autem operationes non timebit quis ei deficere vel ab aliquo auferre. Et cum hoc non debet oblivisci eius finis, et praemeditetur quomodo debet redire ad domum sui seculi; mors autem supervenit repente, nec est spacium temporis inter ipsum hominem et ipsam, nec tempus determinatum; ipsa enim separat fratres a se invicem. Cunque non eges correctione mea, quia sapientior me est, et intelligis et cognoscis quae bona aut mala sunt, visum autem mihi est, ut responderem tuae interrogationi mea ex dilectione et societate, et indicarem tibi bonos mores. Tu autem frater noster es, et omnia quae habemus, tua sunt. Et audiens corvus verba quae respondit testudo muri, et dulcedinem verborum suorum et rectitudinem, gavisus est multum, et dixit ei: Iam laetificasti me, et rectificasti cor meum, et magnum bonum nobis intulisti; tu autem gaudere debes in animo tuo in eo, quod Deus perfecit te in omni bono; quoniam nemo potest gaudere et benefacere sibi et habere bonam famam, nisi eius pes non commoveatur a suis amicis, nec eius amicus declinet a sociis, nec ipsi ab eo declinent, nec a se pro cunctis faciet alios, qui laetificent ipsum et respiciant quae sunt eis utilia. Nam quando cadit nobilis, non sublevatur nisi per nibiles; sicut elephas quando cadit in foveam, non educitur inde nisi ab elephantibus. Nec debet vir intelligens derelinquere agere misericordiam, quam solet agere, et etiam si submittit se periculis in actione misericordiarum; non est enim nephas; sed sciat, quoniam per illud acquiret stabile per fragile, et bonum per malum, et multum per paucum; nec reputatur dives, in cuius divitiis existit cupidus et avarus. Et factum est dum loqueretur corvus, [H2v] ecce supervenit ei cervus; et timentes, submersit se testado in aquam, et mus ingressus est cavernam suam, et volans corvus posuit se arbore. Cunque venisset cervus ad aquam bibit aliquantulum, et stabat timidus. Et venit corvus volans per aerem, ut videret si quis esset aliquis persequens et quaereus hunc cervum; et cum nullum videret, vocavit testudinem et murem, ut exirent, dicens eis: Nihil est, de quo sit timendum. Qui exiverunt, et congregati sunt. Et videns testudo ipsum cervum respicientem aquam et non accedentem ad ipsam, ait ei: Bibe, domine mi, si sitis, nec timeas, quia nullus est hic qui noceat tibi. Et accedens cervus ad eam, coeperunt diligere se invicem. Et ait testudo: Unde venis? Cui respondit cervus: Fui, inquam, in hoc deserto pluribus diebus; et cum non cessarent serpentes sequi de loco in locum, timens ne superveniret aliquis venator, veni ad locum istum. Dixit ei testudo: Ne timeas, quia in hoc loco nunquam venator apparuit; et nos quidem confirmabimus tibi foedus et dilectionem nostram. Morare igitur nobiscum, quoniam pascua prope nos sunt. Cupiens igitur cervus esse cum eis, remansit ibi. Fecerat sibi autem umbraculum de herbis et arboribus, ubi omni die convenerunt simul narrantes et dicentes verba seculi. Quadam vero die cum starent ibi mus testudo et corvus, et non esset ibi cervus, dubitabant de eo; et dum tardasset venire, timuerunt, ne forte esset a venatoribus impeditus. Et dixerunt testudo et mus corvo: Vola circuiens terram et respice, forte videbis aliquid. Et circuiens corvus vidit cervum captum in rethe venatoris; et rediens festinanter ad socios eius annunciavit eis. Dixerunt corvus et testudo muri: Advenit nobis nunc malum, in quo non sperabimus non posse liberari nisi per te: nunc autem salva socium nostrum et tuum. Et audiens hoc mus ivit usque pervenit ad cervum, et ait ei: Frater mi, quis te iactavit in hunc laqueum? Soles enim esse de prudentibus et intelligentibus. Et respondens cervus ait: Nunquid valet intelligens evadere a sententia, quae desuper lata est ei? Nonne scis, quoniam non valet levibus cursus nec potentibus bellum? Et dum loquerentur ad invicem, supervenit ei testudo. Cui ait cervus: Quid tibi visum fuit venire huc? aut quid iuvabit nos adventus tuus? Scio enim, quod antequam perveniat venator ad nos perficiet mus rodere rethia, et cum sim levis, potero fugere et evadere; mus etiam potest invenire multas cavernas, in quibus se abscondit; corvus etiam volabit per aerem: remanebis autem tu gravis motu; nec potens fugere, capieris forte. Respondit testudo et ait ei: Non debet quis reputari intelligens, qui vivit post separationem a sociis suis; nam adiutorium hominis et solacium sui animi in tempore adversitatis est, quando habet secum amicum suum, et quilibet eorum extrahit cor suum exponens illud amico suo. Sed quando separantur amici ab invicem, obfuscatur eorum laeticia et oculi caligaut. Adhuc eo loquente, repente supervenit venator currens velociter, ut cervum, quem putabat esse captum, accepisset et secum domi portaret. Sed antequam ipse appropinquaret, mus roderat rethia, et cervus evasit fugiens ad nemora velociter; et corvus volavit super arborem quandam et sedebat ibi expectans finem de testudine; et mus cavernam suam ingressus est; sed testudo fugere tam cito non potuit, de quo mus doluit multum in corde suo, et iacuit respiciens a longe, ut videret, quid de ea fieret. Cunque supervenisset venator ad rethia et vidit ea incisa, obstupuit, et respiciens undique non vidit nisi testudinem, et capiens illam ligavit eam bene, cervo et corvo a longe videntibus, multum indolentibus. Et ait mus: Non videtur mihi nisi quando evadimus de laqueo, incidimus in foveam, et procedimus de una tribulatione in aliam. Iam iustum est verbum illius, qui dixit, quoniam non desinit homo esse in tranquillitate et pace, dum non cadat; postquam vero semel incidere coepit, invadunt eum tribulationes ex omni latere. Et non suffert mihi infortunium meum, quod me separat a viris societatis meae et divitiis; sed separat me a socio, qui non solum socius, verum etiam mihi frater erat, scilicet testudine, qui melior ac utilior mihi ac nobis omnibus erat quam omnes mei consanguinei et amici, quos unquam diebus vitae meae habui; quae non venit huc, ut bene scio, nisi ex nimia dilectione et fidelitate et nobilitate suorum operum, quae melior est quam dilectio patris aut matris ad fi[H3r]lium, qui quidem non cessat usque ad mortem. Vae huic corpori! cui tot mala praedestinata sunt, ut discurrut de malo in malum. Nec diu permanet quis in aliquo bono, quemadmodum stellae non permanent in aliquo bono vel malo, sed quotidie convertuntur de uno in alterum, modo lucent, modo obscurantur, modo convertuntur de tenebris ad lucem, modo autem de luce in tenebras. Hae vero tribulationes, quas induxit mihi socius meus, sunt sicut apostema, quod intendens medicus curare tangit illud cum ferro, ut aperiatur; tunc vero insurgit aegro duplex dolor incisionis et dolor apostematis: sicut quoque homo, cuius languores sanati sunt, cum invenit suos amicos et socios, postea vero separatur ab eis. Dixerunt corvus et cervus muri: Contristatio et verba nostra et tua non proficiunt testudini. Nunc vero hoc relinque, et quaere argumenta pro eo. Dicunt enim sapientes, quoniam in temporibus adversitatum temptatis amicos fideles, aut viros in mercationibus, socios vero in accidentibus temporum. Ait mus: Videtur mihi, ut vadat cervus et exeat ad viam, scilicet venatoris, stans procul ab eo in itinere per quod debet transire venator; et simulet se quasi mortuum, et stet corvus super eum quasi vellet de sua carne comedere; scio etenim, quoniam venator respiciens hoc deponet sarcinam funium et rethia de humero suo, et curret festinanter adversus te. Tu autem, cum videris ipsum accedentem ad te procede inde paululum, ut non recedat spes sua de te, et fatiga ipsum post te; et interim ego rodam funes: scio enim, quod ante reditum venatoris erunt funae rosae, et erimus omnes liberi ad nostrum locum cum pace redeuntes. Et fecerunt corvus et cervus ita; et cum venator eos persequeretur, donec propinquans eis, fugit cervus et corvus in viam suam. Et cum rediret venator confusus ad capiendum funes, invenit quoniam testudo de laqueo evaserat, et obstupuit multum, existens confusus et cogitans in animo suo. Et cum venator de cervo qui astitit ei procul cogitaret <et> de eo corvo qui stabat super eum quasi de carne sua comedens, cum ita non fuisset, et cum cogitaret de rethibus suis quae incisa erant, miratus fuit, et ait: [H3v] Nonne haec regio magorum aut daemonum? Et abiit in viam suam cum timore. Corvus vero testudo cervus et mus ad suum locum cum pace et securitate reversi sunt. Inquit rex suo philosopho: Perspiciendum est in huiusmodi fabulis, quomodo pervenit consilium parvorum animalium et vilium avium iuvare se invicem: maxime homines, qui se constituerunt in hac consuetudine, perveniet eis fructus operationum suarum et suorum processuum rectitudo in conservando opus misericordiae et odiendo iniquitatem.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM QVARTVM