B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   V


T i t u l u s   X X X I I .
De novi operis nunciatione.


_______________________________________________


Capitulum I.
Etiam ecclesia aedificata post nunciationem novi operis destruenda est expensis construentis. H. de cum sequenti.

Lucius III. Paduano Episcopo.

Intelleximus ex literis tuis, quod, quum causa, quae vertitur inter dilectos filios nostros, priorem S. Cypriani de Venetia et clericos de Rodigio super capella, quae in praeiudicium baptismalis ecclesiae de Costa ab eisdem clericis est constructa, sicut nobis eiusdem prioris relatio demonstravit, fraternitati tuae a sede apostolica delegata fuisset +fine canonico terminanda, partibus ad tuam praesentiam convocatis, per testes sufficienter tibi innotuit, quod praefata ecclesia de Rodigo eandem capellam post appellationem ad nos factam, et denunciationem novi operis aedificare coeperat, et ob hoc praefatus prior in iudicio postulabat, quicquid in saepe dicta capella post appellationem ad nos factam, et post denunciationem novi operis factum fuerat, penitus demoliri. Super quo discretioni tuae dubium videbatur, utrum ad haec canonico procedi posset iudicio, [et], quum nihil de nunciatione novi operis sit in canonibus definitum, duxisti sedem apostolicam consulendam. Quia vero, sicut humanae leges non dedignantur sacros canones imitari, ita et sacrorum statuta canonum priorum principum constitutionibus adiuvantur, fraternitati tuae praesentibus literis mandamus, quatenus diligenter considerans, quod post denunciationem novi operis, sive iure sive iniuria aliquid construatur, de legalibus debet constitutionibus demoliri. Et quia nulla ecclesia in praeiudicium est alterius construenda, adscitis tibi viris prudentibus negotium ipsum, secundum legum et canonum statuta appellatione remota non differas terminare. Nam quum te credamus in utroque iure peritum: securius duximus, causam per tuam sollicitudinem terminari qui per dicta partium et terminos et fines locorum plenius poteris cognoscere veritatem, quam aliquid a nobis ignorantibus qualitatem negotii definiri.

Capitulum II.
Summatum est supra capitulo primo.

Innocentius III. Cantuariensi Archiepiscopo.

Quum ex iniuncto +[nobis apostolatus officio locum eius licet immeriti teneamus, qui iuxta verbum propheticum liberavit pauperem a potente et inopem, cui non erat adiutor, diligenti studio satagere nos oportet, ne minores a maioribus opprimantur, sed ut praelati sic exerceant acceptam iurisdictionem in subditos, ut prodesse probentur potius quam praeesse. Haec ergo secundum officii nostri debitum attendentes,] districta [dudum] tibi iussione mandavimus, ut in negotio capellae de Lamhee iuxta formam in literis apostolicis comprehensam ab oppressione monachorum Cantuariensium omnino cessares. [Super quo venientes ad praesentiam nostram dilecti filii B. de Boxleia et W. de Ponte Roberti abbates, nuncii tui, fraternitatem tuam nitebantur multipliciter excusare. In primis siquidem proponentes, quod, quum bonae memoriae Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus et gloriosus Thomas successor ipsius, attendentes, quod nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, et nolentes monachos Cantuarienses relictis divinis officiis ad negotia saecularia se transferre, ad honorem protomartyris Stephani aedificandi ecclesiam voluntatem et propositum habuissent, et in ea saeculares clericos ordinandi, de suis proventibus et ecclesiis eis redditibus assignandis, per quos tam apud apostolicam sedem quam apud curias saeculares sua possent negotia expedire, laudabile primi propositum obitus festinatus, secundi longum exsilium impedivit, sicut in literis venerabilis fratris nostri I. quondam Lugdunensis archiepiscopi plenius continebatur expressum, quae in nostra et fratrum nostrorum fuerunt praesentia recitatae. His bonae memoriae Balduinus Cantuariensis archiepiscopus ita proposito ut officio, voluntate ut dignitate succedens, prope suburbium civitatis Cantuariensis quasi per stadia tria vel quatuor ad honorem praefati protomartyris et beati Thomae construere coepit ecclesiam, felicis recordationis Urbani Papae praedecessoris nostri super hoc indulgentia primitus impetrata. Cuius sibi fuit auctoritate concessum, ut in honorem ipsorum martyrum et aedificare posset ecclesiam, et de personis idoneis ordinare, quibus in ecclesiasticis beneficiis canonice provideret; sic tamen, quod ecclesiae debitis obsequiis et necessariis stipendiis minime fraudarentur. Et licet idem Urbanus adversus dictum B. praedecessorem tuum super demolitione operis suas saepius literas destinasset, quia in eis non faciebat de concessa iam indulgentia mentionem, ei dicebant per rescripta frequentia nullatenus derogatum, quae praeterea proponebant et per falsi suggestionem et veritate tacita impetrata, et id ipsius archiepiscopi notitiam minime devenisse. Unde, si eis non paruerat, de iure non poterat reprehendi. Rescriptum quoque sanctae memoriae Gregorii Papae praedecessoris nostri pro se pariter producebant, qui, quum per literas indulserit generales, ut rescripta, quae a tribus mensibus ante obitum praedicti Urbani praedecessoris sui fuerant impetrata, eandem firmitatem haberent, non obstante obitu mandatoris, quam obtinere, si tunc viveret, debuissent, negotia, quae ipsum archiepiscopum et eius clericos contingebant, sub praemissa noluit generalitate concludi, per quod nimirum rescriptum praedecessoris sui dicebant literis derogatum, quas adversus archiepiscopum direxerat ad instantiam monachorum. Quibus siquidem literis, et etiam bonae memoriae Clementis successoris sui, qui eius in hac parte fuerat imitator, per factam tunc temporis amicabilem compositionem de partium voluntate inter archiepiscopum et monachos memaratos per carissimum in Christo filium nostrum R. Anglorum regem illustrem, et venerabilem fratrem nostrum Walterum Rothomagensem archiepiscopum, et quosdam episcopos et abbates, dicebant penitus derogatum. Quum enim tempore praefati B. Cantuariensis archiepiscopi praemissi rex, archiepiscopus et episcopi et abbates Cantuariam accessissent, in eos fuit tam de constructione ipsius ecclesiae quam institutione prioris et quibusdam aliis quaestionibus a partibus compromissum. Ipsi autem diligenti deliberatione praemissa pariter iudicarunt, quod ipse archiepiscopus rationabiliter aedificaverit ecclesiam memoratam. Ipse tamen pro bono pacis concessit ad praedicti regis instantiam et etiam aliorum, quod canonicorum collegium ad locum transferret alium, quem eligeret competentem. Per hanc ergo compositionem dicti nuncii tui renunciasse dicebant monachos rescriptis praecedentibus a sede apostolica impetratis, quum exinde dictus archiepiscopus loco priore dimisso, ubi aedificare non potuerat sine scandalo monachorum, ad locum de Lamhee per quinquaginta miliaria distantem a civitate Cantuariae, suum propositum transtulisset, ubi et ecclesiam, sicut prius fecerat, aedificare coepit ad honorem martyrum praedictorum, ut sic propter nimiam locorum distantiam nulla remaneret monachis materia conquerendi. Cui postea tu succedens, quod ab ipso minus factum fuerat perficere voluisti, et quod ipsum tibi liceret ex rescripto literarum bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri ostendere nilebantur, qui anno pontificatus sui septimo et extremo ad omnem inter ecclesias Cantuariensem et de Lamhee discordiam sopiendam, et ne canonici de Lamhee facultatem haberent contra cathedralem ecclesiam insurgendi, disponendi de ipsa ecclesia de Lamhee interius et exterius, non obstantibus literis ad venerabilem fratrem nostrum Cicestrensem episcopum et dilectos filios de Waltham et de Radinges abbates obtentis, concessit tibi liberam facultatem. Per has ergo literas praecedentia scripta sua, quae his videbantur adversa, dicebant penitus revocata. Intentionem ergo suam probare dicti tui nuncii satagebant per laudabile propositum Theobaldi et gloriosi Thomae martyris pontificum praemissorum, et per Urbani, Gregorii et Coelestini Romanorum Pontificum indulgentias et rescripta, et praemissam compositionem factam de partium voluntate. Verum praemissis rationibus ex parte monachorum fuit ex ordine taliter obviatum, quod de occultis hominum vuluntatibus, quas sibi tantum Dominus reservavit, qui renes et corda scrutatur, a nobis iudicari non poterat nec debebat, nec ipsi valebant ad talia respondere, quae proponere in iudicio nihil aliud erat, quam de secretis cordium divinare. Sane per indulgentiam Urbani Papae praedecessoris nostri, de qua praemisimus, iuri suo in nullo dicebant penitus derogatum, quia canonica beneficiorum assignatio per eam Cantuariensi archiepiscopo servabatur, qui iuxta constitutionem canonicam sine tractatu et assensu monachorum procedere non valebat, qui nedum quod ipsius facto in hac parte consenserint, verum etiam contradixerint expresse, sicut sequentia docuerunt, et adhuc in eodem proposito perseverant. Eis ergo contradicentibus, superioris fuerat iudicium exspectandum. Idem etiam ea ratione ostendere mitebantur, quia iuxta sanctiones legitimas, si quando alicui conceditur beneficium principale, puta libera factio testamenti, nihil videtur aliud indulgeri, quam ut modo testetur legitimo, et etiam consueto. Ille quoque, qui, ut in loco publico aedificare posset, a principe similiter impetravit, aedificare cum alterius incommodo non valebit, nisi et hoc ipsum a principe postulatum fuerit et concessum. Per sequentes etiam ipsius Urbani literas exsecutorias, quibus opus ipsum maledictum haberi voluit et profanum, asserebant praescriptae indulgentiae derogatum, quae sive coram eodem Urbano fuerit ostensa, proponebant eam penitus abrogatam, quum ea non obstante demolitio ipsius ecclesiae fuerit demandata, sive fuerit praetermissa, sibi debuit imputari, quum iure civili etiam caveatur, quod sub praetextu instrumentorum postea repertorum lites non debeant restaurari. Id ipsum per literas piae recordationis Clementis Papae praedecessoris nostri probare volebant, in cuius praesentia nunciis partium constitutis, quum dictus B. praedecessor tuus opus maledictum et profanum voluisset contumaciter et pertinaciter consummare, ad exemplum Urbani Papae praedecessoris sui praefato archiepiscopo de consilio fratrum districte praecepit, ut quicquid fecerat in ecclesia nominata curaret sine dilatione qualibet demoliri, quod de instituendis canonicis et aliis fuerat perperam attentatum, in irritum penitus revocato, ubi, sive omissa fuerit praemissa indulgentia, vel etiam allegata, eorum non poterat ratione praemissa propositum impedire. Per ipsam vero compositionem, de qua praemisimus, tanquam regio metu violenter extortam, partem suam in nullo gravari posse dicebant. Quum enim dictus Clemens Papa praedecessor noster pro sedanda discordia inter archiepiscopum et monachos Cantuarienses exorta bonae memoriae Iohannem Anagninum tunc temporis tit. sancti Marci presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, postea vero episcopum Praenestinum, in Angliam specialiter destinasset, postquam illuc transfretavit, factum fuit dicto B. Cantuariensi archiepiscopo procurante, quod apud portum Dovoriae contra voluntatem suam per dies plurimos teneretur, quod in gravem ecclesiae Romanae iniuriam redundavit, nec ante permissus fuit Cantuariam proficisci, quam per dictum regem Anglorum, qui eodem tempore cum episcopis suis Cantuariam venerat, in pace, quam fecerunt cum archiepiscopo, monachi vim passi fuerunt, et compulsi sunt omnia sustinere. Quod ideo quum prope positus audisset, et postea praesens apud Cantuariam cognovisset, scripto mandare curavit, ut rei veritus omnibus innotesceret, et quod factum fuerat non generaret praeiudicium iustitiae monachorum, et, si archiepiscopus ipse vel aliquis de successoribus eius scripturam super forma pacis quandoque proferret, sciretur ab omnibus, eam fratribus iam dictae ecclesiae nec consentientibus nec scientibus fuisse confectam, nec sibi exhibitam postulanti, qui ad causam fuerat a summo Pontifice destinatus. Unde vel rem gestam confirmare debuerat, si iustitiae concordaret, vel, si aliter facta fuerat, infirmare. Sic ergo cognoscens intercessisse illi facto violentiam manifestam, auctoritate, qua fungebatur, apostolica statuit, quod nec concordia sic facta valeret, neque compromissio violenter extorta, neque scriptum aliquod sic conceptum, et quod ipsis monachis in posterum praeiudicium non afferret, quum omnia eo praesente ac contradicente fuerint adimpleta, sicut in suis literis patentibus continetur, quas coram nobis fecimus recitari. Post haec, quum bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster omnia, quae per memoratum B. archiepiscopum circa monachos vi vel metu acta fuerant, auctoritate apostolica in irritum revocaret, nominatim ea, quae legato Romanae ecclesiae praesente et contradicente contra mandatum sedis apostolicae facta proponebantur, sicut in authentico eiusdem legati, I. videlicet Anagnini quondam presbyteri cardinalis ob causam ipsam in Angliam destinati, continebantur expressa, viribus carere decrevit, et quaecunque contra ius monachorum vel tenorem privilegiorum apostolicae sedis idem archiepiscopus impetrarat. Insuper statuens, ut nullus hominum quae male gesserat ad consequentiam traheret, nec ea, quae a sede apostolica obtinuerat tacita veritate, iuri monachorum vel privilegiis ullo unquam tempore in aliquo praeiudicium generarent; quemadmodum nobis et fratribus nostris ex ipsorum constitit continentia literarum. Ex ipsa quoque maiore loci distantia sibi asserebant monachi maius praeiudicium generatum, quia, quum in eorum defectum, sicut a tuis nunciis dicebatur, saeculares clerici fuerint evocati, vix possent per eos vicinos Cantuariensis ecclesiae negotia monachis absentibus procurari, quae ipsis procul positis et captata eorum absentia sine monachorum conscientia tractarentur et eis penitus inconsultis, unde Cantuariensis ecclesia dispendium incurreret et iacturam. Sic ergo per hoc nihil eis accessit, eadem contradictionis causa manente. Ultimum quoque rescriptum dicti Coelestini Papae praedecessoris nostri carere viribus asserebant, utpote per suppressionem veritatis surreptum, quoniam in eo nulla fiebat mentio mandatorum, quae ab Urbano Papa et Clemente processerant, nec etiam confirmationis illius, quam ipsemet super cassatione compositionis praedictae concessit; et praesertim, quum rescriptum illud indulsisse dicatur eo tempore, quo eum infirmitas admodum praegravabat. Ad fundandam sane intentionem suam praedictorum Urbani, Clementis et Coelestini Romanorum Pontificum rescripta, nec non et nostrum post illa, iidem monachi producebant, quibus urgentissime mandabatur, ut, quicquid de praefata capella fuerat attentatum, haberetur irritum et inane.] Quum autem quae praemisimus in nostra fratrumque nostrorum praesentia prudenter essent a nunciis allegata: nos, qui tempus accepimus iustitiam iudicandi, volentes illius vestigiis inhaerere, apud quem non est acceptio personarum, cuius locum licet indigni tenemus in terris, et ita via regia prudenter incedere, ut non declinemus ad dextram vel sinistram, praedecessores quoque nostros Urbanum, Clementem et etiam Coelestinum credentes amplius imitandos in illis maxime, quae deliberatione praevia statuerunt, de communi fratrum nostrorum consilio Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus, omni contradictione et excusatione et appellatione cessantibus, infra XXX. dies post receptionem praesentium quicquid aedificatum est in ecclesia de Lamech post novi operis nunciationem, expensis tuis facias penitus demoliri, (eo non obstante, si etiam absens [ab ecclesia tua] exstiteris, quum cautum sit etiam legitima sanctione, ut, si is, cui opus novum fuerat nunciatum, ante remissionem aedificaverit, deinde agere coeperit, ius sibi esse ita aedificatum habere, sibi debeat actio denegari,) reducens prorsus in irritum quicquid de instituendis ibi canonicis et aliis ad ipsam ecclesiam pertinentibus a te vel a praedecessore tuo cognoscitur ordinatum, eorum reditibus ad statum pristinum revocatis, quos ab obligatione praestiti iuramenti, pro eo, quod ibidem instituti fuerunt, auctoritate nostra per te denunciari praecipimus absolutos. Quum enim amodo non teneat principale, quicquid ex eo vel ob id secutum est, sub praemissa districtione decernimus, irritandum, +sicut sancitum est traditione canonica et civili. [Clericos praeterea, qui in capella ipsa post inhibitiones apostolicos divina officia celebrarunt, sicut nos per alia scripta nostra mandavimus, tamdiu habeas pro suspensis, quosque super hoc satisfacerint competenter, et universa, quae in praedictorum monachorum sunt attentata gravamen, exeniorum videlicet et ecclesiarum et aliorum invasione, quae ante appellationem habuerant, non differas dictis monachis resignare; ac de cetero circa statum monasterii contra prohibitionem nostram huius occasione negotii non praesumas aliquid innovere. Si vero (quod non credimus) praeceptum nostrum, sicut praemissum est, vel contempseris vel distuleris adimplere, a pontificali officio ex tunc noveris te suspensum, et pro contemptu mandati apostolici ad nostram venire te volumus praesentiam responsurum. Venerabilibus quoque fratribus nostris Cantuariensis ecclesiae suffraganeis de consilio fratrum nostrorum in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus, quatenus, nisi tu infra praemissum tempus mandatum nostrum duxeris ad effectum, ipsi nullam tibi impendant obedientiam vel reverentiam, quia iustum est, quod ei non obediatur a subditis, qui suo contemnit obedire praelato. Quod si forte nec sic te poterimus ad bonum obedientiae revocare, propter quod malum nunquam committitur, bonum autem debet saepius intermitti, maiorem tibi animadversionem noveris imminere, quum ferro sint abscindenda vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam. Sane super praemissis, in quibus salva conscientia non poteramus alio modo procedere, fraternitatem tuam rogamus nullatenus contristari, quia (teste Deo) non ex indignatione aliqua processerunt, sed quia, quum simus, licet insufficientes, in sede iustitiae constituti, unde iura sua servare tenemur singulis illibata, fraternitati tuae, quam sincerius amplexamur, quum te inter fratres et coepiscopos nostros honorabile membrum et in domo Domini columnam immobilem habeamus, non potuimus sine gravi offensa creatoris deferre. Nec nobis in hac parte potes aliquid imputare, quum secundum traditionem canonicam, quando non nisi peccando alicui consuli potest, tunc aestimare debet homo, quid faciat non habere. In ipsis etiam legibus saecularibus invenitur, ut quae facta laedunt pietatem, aestimationem, verecundiam nostram, et generaliter quae bonis moribus adversantur, nec posse nos facere sit credendum.] Super eo quoque non sufficimus admirari, quod, quum dicta ecclesia iam dudum quasi lapis offensionis fuerit et petra scandali, pro qua nos et praedecessores nostri adversus te tuosque praedecessores ita graviter sumus moti, et viri religiosi pariter et prudentes, monachi Cantuarienses, qui omnia dimiserunt pro Christo, tot laboribus et doloribus, tot timoribus et periculis personas et res non dubitaverunt frequenter exponere, quod procul dubio tam illi quam isti, ut dictum est, non fecissent, nisi cognoscerent praemissa respicere in grave Cantuariensis ecclesiae detrimentum, ut de aliis omittamus, tu saltem pro vitando tam gravi scandalo proximorum ab huiusmodi etiam tibi prohibitis non cessasti, quum sacrae scripturae testimonio debueras didicisse, quod, licet opera illa, quae sine mortali peccato omitti non possunt, non sunt pro vitando scandalo dimittenda, nec ea debeant pro scandalo vitando committi, quae sine mortali peccato committi non possunt: ab his tamen, quae sine mortali peccato committi possunt pariter et dimitti, sit pro scandalo tollendo cessandum, et eis etiam pro vitando scandalo insistendum. Unde Apostolus dicit: «Si scandalizatur frater, non comedam carnes in aeternum,» et Dominus in evangelio contra eos, qui scandali praestant materiam: «Vae,» inquit, «homini illi, per quem scandalum venit; melius est ei, ut suspendatur mola asinaria ad collum eius, et demergatur in profundum.» Et licet maiorum scandalum sit vitandum, vitandum est etiam scandalum pusillorum, iuxta testimonium veritatis, «qui scandalizaverit,» inquit, «unum de pusillis istis minimis, qui in me credunt, etc.» Finis ergo his, quae praemissa sunt, de cetero taliter a te imponatur, quod praeteritae contradictionis rebellio per virtutem sequentis obedientiae valeat non immerito expiari. [Dat. Lat. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

Capitulum III.
In optione est nunciantis novum opus, an intra tres menses de praeiudicio suo debeat ostendere, et interim cessetur ab opere; an vero recepta cautione de opere demoliendo statim aedificari permittat. H. d. cum sequ.

Honorius III.

Significantibus canonicis sanctae Opportunae Parisiensis innotuit nobis, quod, quum super eo, quod N. Rufus civis Parisiensis in quadam platea ecclesiae suae, infra claustrum ipsorum sita, eis prohibentibus in suum aedificabat praeiudicium et gravamen, deposuerunt coram officiali Parisiensis archidiaconi quaestionem, eis offerentibus in continenti probare praeiudicium et plateam ad suam ecclesiam pertinere, ac petentibus insuper, ut non obstante, quod dictus N. cautionem de demoliendo opere offerebat, aedificium prohiberi. Et quia idem officialis interloquendo decrevit, probationes eorum admittendas esse, ac ab opere interim quiescendum, idem N. ad Senonensem ecclesiam provocavit. Sed quum Senonensis officialis, Nicolai praedicti cognatus, eadem interlocutoria pro suae duntaxat voluntatis arbitrio revocata, decreverit, ad opus sub cautione de demoliendo ipso, non admissis eorum probationibus, procedendum, praedicti canonici nostram audientiam appellarunt, +unde petebant, ut ipsorum probationes recipi, ac prohiberi aedificium mandaremus. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi temere inveneritis attentatum, +super hoc quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes etc.

Capitulum IV.
Summatum est supra capitulo proximo.

Gregorius IX.

Is, cui opus novum te nunciasse proponis, non obstante cautione, quae offertur ab ipso de opere destruendo, si non iure aedificatum exsistat, tenetur te per trium mensium spatium exspectare, iuris tui praeiudicium probare volentem.