|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r V
T i t u l u s X X X I I I .
De privilegiis et excessibus privilegiatorum.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Episcopalis dignitas non debet tribui, nisi locis insignibus et populosis.
- Leo Papa.
Episcopalia gubernacula non nisi maioribus populis et frequentioribus civitatibus praesidere oportet, ne, quod, sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor, cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. [Quod nunc etc. Dat. IV. Id. Aug. 446.]
- Capitulum II.
Non obstante privilegio fori potest laicus ecclesiae malefactor per ecclesiam puniri.
- Gregorius P. Subdiacono.
Sicut in iudiciis laicorum privilegia turbare nolumus, ita eis praeiudicantibus nobis moderata volumus auctoritate resistere. Violentos itaque laicos coercere non contra legem est agere, sed legi facere subsidium. [Quia igitur Deus dedit etc.]
- Capitulum III.
Religiosi etiam ex empti ecclesias et decimas non debent a laicis recipere, sine consensu dioecesanorum. Hoc dicit usque ad §. Excommunicatos. - §. 1. Excommunicati et interdicti omnino non debent admitti ad divina, etiam per religiosos exemptos. H. d. usque ad §. In ecclesiis. Abbas Siculus. - §. 2. Religiosi etiam exempti in ecclesiis, non pertinentibus ad eos, pleno iure non instituunt nec destituunt inconsultis episcopis; sed rationem exigunt in temporalibus ab institutis. H. d. usque ad §. Quodsi. - §. 3. Hospitalarii et Templarii semel in anno celebrant in ecclesia, posita in loco interdicto; ibi tamen non sepeliuntur corpora mortuorum. H. d. usque ad §. De confratribus. Abbas. - §. 4. Confratres exemptorum, seu ipsorum oblati, qui in totum non se transtulerunt, iudicari possunt ab ordinariis locorum. H. d. usque ad tuo. Abbas Siculus.
- Alexander III. in concilio Lateranensi.
Quum et plantare sacram religionem, et plantatam fovere modis omnibus debeamus, nusquam hoc melius exsequimur, quam si nutrire ea, quae recta sunt, et corrigere, quae profectum virtutis impediunt, commissa nobis a Deo auctoritate curemus. Fratrum autem et coepiscoporum nostrorum vehementi conquestione comperimus, quod fratres Templi et Hospitalis, et alii quoque religiosi, indulta sibi ab apostolica sede privilegia excedentes, contra episcopalem auctoritatem multa praesumunt, quae et scandalum faciunt populo Dei et grave pariunt periculum animarum. +Proposuerunt enim, quod ecclesias recipiant de manibus laicorum, excommunicatos et interdictos ad ecclesiastica sacramenta et sepulturam admittant in ecclesiis suis praeter eorum conscientiam, et instituant et amoveant sacerdotes, et fratribus eorum ad eleemosynas quaerendas euntibus, quum indultum sit eis, ut in eorum adventu semel in anno aperiantur ecclesiae atque in eis divina celebrentur officia, plures ex eis, de una sive diversis domibus ad interdictum locum saepius accedentes, indulgentia privilegiorum in celebrandis officiis et sepeliendis mortuis abutuntur, et tunc mortuos apud interdictas ecclesias sepelire praesumunt. Occasione quoque fraternitatum, quas in pluribus locis faciunt, robur episcopalis auctoritatis enervant, dum contra eorum sententiam sub privilegiorum aliquorum obtentu munire cunctos intendunt, qui ad eorum fraternitatem voluerint se conferre. In his autem, quia non tam de maiorum conscientia vel consilio, quam de minorum indiscretione [quorundam] exceditur, et removenda ea, in quibus excedunt, et quae dubitationem faciunt decrevimus declaranda. Ecclesias igitur et decimas de manu laicorum sine consensu episcoporum tam illos quam etiam quoscunque alios religiosos recipere prohibemus, dimissis etiam, quascunque contra tenorem istum aliquo tempore receperunt. §. 1. Excommunicatos quoque et nominatim interdictos tam ab illis quam ab aliis omnibus iuxta episcoporum sententiam statuimus evitandos. §. 2. In ecclesiis vero suis, quae ad eos pleno iure non pertinent, instituendos presbyteros episcopis repraesentent; ut eis quidem de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem. Institutos etiam inconsultis episcopis. non audeant removere. §. 3. Quodsi Templarii vel Hospitalarii ad ecclesiam venerint interdictam, non nisi semel in anno ad ecclesiasticum officium admittantur, nec tunc ibi sepeliantur corpora defunctorum. §. 4. De confratribus autem hoc constituimus, ut, si non se praedictis fratribus omnino reddiderint, sed in proprietatibus suis omnimodo duxerint remanendum, propter hoc ab episcoporum suorum sententia nullatenus eximantur, sed potestatem suam in eos, sicut in alios parochianos suos exerceant, quum pro suis fuerint excessibus corrigendi. Quod autem de praedictis fratribus dictum est, ab aliis quoque religiosis, qui praesumptione sua episcoporum percipiunt iura, et contra canonicas eorum sententias et tenorem privilegiorum nostrorum venire praesumunt, praecipimus observari. Si enim contra institutum hoc venerint, et ecclesiae, in quibus ista praesumpserint, subiaceant interdicto, et quod egerint irritum habeatur et vacuum.
- Capitulum IV.
Suis privilegiis privandus est qui alienis derogat.
- Idem Archiepiscopis et Episcopis, ad quos literae istae pervenerint.
Dilecti filii nostri fratres Hospitalis Hierosolymitani transmissa nobis conquestione monstrarunt, quod vos eis de malefactoribus suis iustitiam facere non vultis, privilegia ipsorum recipere contemnentes, +nec ipsos eleemosynas quaerere in vestris parochiis, aut fratres eorum sepelire aliquatenus permittatis. Quoniam igitur iidem fratres multis sunt libertatibus et privilegiis a Romanis Pontificibus praemuniti, quae ut nostris temporibus infringantur nolumus sustinere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iam dictis fratribus in his, quae sibi ab ecclesia Romana noscuntur indulta fuisse, nullam prorsus molestiam faciatis, nec ea sibi contradicere vel denegare aliquatenus attentetis. Si enim de vobis in veritate de cetero talia poterimus comperire, Pro certo sciatis, quod nos concessa vobis privilegia decurtabimus, quum nostris et ecclesiae Romanae scriptis authenticis obviare minime timeatis.
- Capitulum V.
Etiam privilegiati non possunt admittere excommunicatos ad sepulturam, et, si admiserint, debent inde eos eiicere, et, si non fecerint, episcopus supplebit.
- Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec +in beatorum Apostolorum principis sede Domino disponente quanquam immeriti sumus constituti, ut plantare debeamus quae ad virtutum spectant decorem, et evellere et eradicare curemus quae obvia sunt rationi et profectum impediunt salutis. Intelleximus sane, quod Hospitalarii nominatim excommunicatos contra prohibitiones episcoporum ecclesiasticae praesumunt tradere sepulturae, non cogitantes, quam grave sit illis morte communicare, quos, dum viverent, ecclesia a suo sinu pro eorum excessibus segregavit. Unde, quoniam huiusmodi praesumptionem et temeritatem nolumus nec debemus aliquatenus tolerare, frater, tibi per apostolica scripta Mandamus, quatenus Hospitalariis praecipias, ut, si quos in excommunicatione defunctos in coemeteriis ecclesiarum sepelierint, eos extra coemeteria ipsa penitus eiiciant. Quodsi facere noluerint, tu hoc ipsum de his, quos in excommunicatione defunctos esse tibi constiterit, auctoritate nostra remoto appellationis obstaculo exsequaris. [Praeterea de his etc. - Dat. Ferentini X. Kal. April. 1175.]
- Capitulum VI.
Contra privilegium ecclesiae praescribitur spatio XXX. annorum, hodie vero XL. ut infra eod. Accedentibus.
- Idem Abbati et Monachis S. Andreae Cisterciensis ordinis.
Si de terra, quam habetis in parochia canonicorum de Plautio, per XXX. annos eis decimas persolvistis, eas sibi de cetero [et] integre [aliqua] sine molestatione occasione et appellatione postposita persolvatis, et quas noscimini subtraxisse integre restituatis. Licet enim privilegiorum Romanae ecclesiae beneficio fratribus Cisterciensis ordinis indultum fuerit, quod de laboribus suis nullas decimas vel primitias persolvere debeant: de privilegio tamen [a] nobis indulto tanto tempore vobis detrahere voluistis, quum liberum sit unicuique suo iuri renunciare, eoque modo non potestis vos in hac parte tueri. [Sane nisi nos vos et ordinem vestrum adeo diligeremus, etc.]
- Capitulum VII.
De privilegiis non est iudicandum, nisi eorum tenore inspecto, et secundum continentiam eorum ab omnibus subditis sunt servanda.
- Idem Ambianensi Episcopo.
Porro, quamvis Templarii et Hospitalarii multa sint libertatis praerogativa donati, non dubitamus, quin aliam libertatem habeant in locis, in quibus, antequam pervenissent ad eos, fuerant habitatores, quod totum ex inspectione privilegiorum suorum plenius advertere potes, et secundum quod inveneris, ita observes. Sic enim eos volumus privilegiorum suorum servare tenorem, quod eorum metas transgredi minime videantur.
- Capitulum VIII.
Per solutionem census, quae fit Romanae ecclesiae, non probatur exemptio a iurisdictione episcoporum.
- Idem I. apostolicae sedis Legato.
Recepimus literas, quas de ecclesiis censualibus episcopatus venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi direxisti, et ex earum tenore perpendimus, qualiter ad iura nostra servanda vigil exsistas. Ceterum diligentiam tuam volumus non latere, quod, sicut non omnes, qui specialiter beati Petri iuris exsistunt, annuatim apostolicae sedi censum exsolvunt, ita non omnes nostri censuales ab episcoporum subiectione habentur immunes. Inspicienda sunt ergo ipsarum ecclesiarum privilegia, et ipsorum tenor est diligentius attendendus, ut, si fuerit deprehensum, quod ecclesia, quae censum solvit, specialiter B. Petri iuris exsistat, et ad indicium perceptae libertatis census annuus conferatur, non immerito poterit speciali praerogativa gaudere. Si vero ad indicium perceptae protectionis census persolvitur, non ex hoc iuri dioecesani episcopi aliquid videtur esse subtractum. Quum igitur constet, presbyterum S. Petri praefato episcopo obedientiam promisisse in ordinatione sua, sicut in iure confessus asseruit, nolumus, quod eum vel aliquos tuearis, quia sicut iustitias nostras volumus a fratribus et coepiscopis nostris reservari, ita eorum iura nos convenit illibata custodire.
- Capitulum IX.
Privilegium, uni concessum, non potest ad alium extendi propter identitatem rationis. H. d. et solet quotidie allegari.
- Idem.
Sane (Et infra:) Temerarium est et indignum, aliquem sibi sua auctoritate praesumere, quod Romana ecclesia alicui, certa ratione inspecta, singularibus voluit beneficiis indulgere.
- Capitulum X.
In oratoriis privatis campanae publicae teneri non possunt etiam per religiosos. H. d. et tene menti hunc textum, qui quotidie allegatur et est in usu.
- Coelestinus III. Abulensi Episcopo.
Patentibus literis nostris certificari desideras, utrum Templariis, Hospitalariis et aliis, oratoria in domibus suis habentibus, liceat campanas in eis ponere publiceque pulsare. Respondemus autem consultationi tuae quam facis, et dicimus, quod non licet eis hoc agere; quin potius per te per censuram ecclesiasticam appellatione remota coercendi sunt, ut ita sint suo iure contenti, quod iustitiam non impediant aliorum.
- Capitulum XI.
In tota provincia exhortationis officio privantur Hospitalarii, qui mittunt pro eleemosynis cruce falso signatos, et, si missi sunt laici, excommunicantur; si sunt clerici, ab officio et beneficio suspenduntur. Et eadem suspensione puniuntur qui ante reconciliationem in polluta ecclesia celebrant; et suspensi per episcopos exemptos absolvi non possunt; et fratres privilegiatorum, qui ad eos se omnino non transferunt, privilegiati non sunt.
- Innocentius III. Archiepiscopo Lugdunensi.
Tuarum nos tenor edocuit literarum, quod fratres Hospitalis sancti Ioannis laicos et illiteratos mittunt pro eleemosynis colligendis, +quas populus ex devotione pro sustentatione pauperum praefato loco mittere consuevit. Quia vero non sufficiunt per se loca omnia circumire, sibi clericos, sacerdotes, laicos etiam rudes, non religiosos, sed in nequitiis exercitatos assumunt, eorum pectoribus crucis characterem imponentes. Quumque gulae et ebrietati deserviant, se valde inhonestos in aliis ostendentes, clerum et populum graviter scandalizant, quum ipsi laici prioratuum fungantur officiis, et tam clericis quam sacerdotibus praeponantur, et non solum episcopis inobedientes exsistunt, verum etiam quasdam immunitates, tanquam ab apostolica sede sibi indultas, praesumunt sibi temere vindicare. Quum enim in quadam ecclesia baptismali, eis a praedecessore tuo collata, quidam eorum, nuper percutiens vicarium sacerdotem, ipsam ecclesiam sanguinis effusione foedasset, usque ad reconciliationem divina ibidem interdixisti officia celebrari; sed nihilominus ipsi in ea divina officia celebrarunt. Sacerdotes insuper, undecunque venientes ad eos, de quorum etiam conversatione et ordinatione nulla certitudo prorsus habetur, ad divinum officium sibi celebrandum recipiunt, episcoporum assensu minime requisito. Alios vero presbyteros ab officio suspensos per episcopos suos pro suorum exigentia meritorum, iidem, quum sint laici, ad divina officia restituunt exsequenda. Quosdam praeterea, qui cum uxoribus suis in domibus propriis commorantur, eo, quod eis de suis aliquid conferunt annuatim, ita emancipare contendunt, ut aliquibus secundum legem terrae de sibi obiectis respondere minime teneantur. Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quos clericos, seu sacerdotes aut laicos a dictis fratribus pro colligendis eleemosynis cruce falso signatos inveneris, his, a quibus ipsos missos esse constiterit, per totam provinciam tuam nostra fretus auctoritate exhortationis huiusmodi officium interdicas, missos etiam, si laici fuerint, excommunicationis mucrone percellas, si clerici vel presbyteri fuerint, ab officio beneficioque suspendas, nullo prorsus privilegii beneficio vel appellationis remedio praevalente. Eos vero, quos in praedicta ecclesia, lege tibi dioecesana subiecta, post interdictum tuum divina celebrare cognoveris, eadem poena suspensionis involvens, in ea, donec reconciliata fuerit, quemadmodum sacros praecipiunt instituta, officia non permittas celebrari divina; presbyteros etiam, suspensos ab episcopis suis, et per praedictos fratres ad officia sua temere restitutos, in eandem sententiam suspensionis nostra fretus auctoritate reducas. Illos vero, quos ad respondendum aliis secundum legem terrae pro praemissa causa asserunt non teneri, nolumus excusari, quin eos ad respondendum sublato appelationis impedimento compellas. [Dat. Lat. V. Id. Dec. 1198.]
- Capitulum XII.
Contenta in instrumento perdito probari possunt per testes, qui illud perlegerunt, si deponunt de tenore, et quod erat sine vitio. H. d. et non est alibi casus ita clarus.
- Idem Abbati et Conventui S. Petri Eugubini.
Quum olim essemus apud Perusiam constituti, et tu, fili abbas, privilegium bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri nobis humiliter praesentans, postulaveris innovari: propter contradictionem venerabilis fratris nostri Marci Eugubini episcopi, qui tunc temporis supervenit, asserentis hoc in suum praeiudicium redundare, non fuit effectui mancipatum. +[Quumque alter vestrum de altero in nostro auditorio quereretur, venerabili fratri nostro Assisinati episcopo causam sub ea forma commisimus audiendam, ut vos et iam dictum episcopum curaret ad concordiam revocare; alioquin audiret utrinque proposita, et omnia in scriptis redigens, nobis processum negotii fideliter reseraret. Qui quum indulta vobis a sede apostolica privilegia inspexisset, intellecto, quod monasterium vestrum ad Romanam ecclesiam specialiter pertineret, in causa non duxit ulterius, sicut accepimus, procedendum. Consequenter vero ad venerabilem fratrem nostrum Callensem episcopum et dilectum filium Ar. abbatem sanctae Mariae Vallis pontis ad postulationem praefati episcopi Eugubini literae nostrae fuerunt super mutuis quaestionibus destinatae. Sed quia pendente iudicio Iohannes monachus privilegia, chartas alias et thesaurum monasterii vestri rapuit, te, abbas, ad nostram oportuit praesentiam iterum laborare, ubi literas impetrasti, quod per excommunicationis sententiam, qui de amissione privilegii scirent aliquid, cogerentur dicere veritatem. Sed quoniam neque sic amissa potuisti privilegia reperire, ad nos denuo es reversus.] Te igitur cum testibus tuis et praefati episcopi Eugubini procuratoribus in nostra praesentia constitutis, dilecto filio nostro B. basilicae XII. Apostolorum presbytero cardinali dedimus in mandatis, ut super amissione ac tenore privilegiorum testes reciperet diligenter, quos duceres producendos, qui mandati nostri diligens exsecutor praesentibus praefatis procuratoribus fideliter redegit in scriptis depositiones X. testium iuratorum, quorum depositionibus publicatis iam dicti procuratores ad producendos testes episcopi, per quos inductos a parte adversa repellerent, inducias postularunt; quas praefixo termino peremptorio sub eo tenore illis duximus concedendas, ut apud sedem apostolicam probarent quae vellent, ubi onus probationis pars altera subiisset. (Et infra:) Nos vero, tam per depositiones testium quam per assertiones quorundam fratrum nostrorum liquido cognoscentes, talem dicti privilegii fuisse tenorem, quod videlicet coenobium vestrum nullo mediante ad Romanam ecclesiam pertineret, et quod non liceret alicui episcopo eidem monasterio et eius ecclesiis excommunicationem indicere, ut fratres, illic Domino servientes, ab omnium potestate liberi, Romanae ecclesiae libertatis gratia potirentur, et quod nulla in eis mentio dioecesani episcopi habebatur, illud etiam nihilominus attendentes, quod, sicut ex dictis quorundam testium intelleximus evidenter, et plerique de nostris fratribus, tempore illo praesentibus, recolebant, quum tu, fili abbas, tempore bonae memoriae Coelestini praedecessoris nostri ad ipsius praesentiam accessisses, ipse, inspectis ecclesiae tuae privilegiis, te, licet excommunicatus ab Eugubino episcopo dicereris, tanquam non ligatum admisit ad osculum, quod praesumitur non fecisse, nisi monasterium vestrum cognovisset ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere, de communi fratrum nostrorum consilio pronunciandum decernimus, privilegium illud bonae memoriae Lucii Papae [praedecessoris nostri] quod sine reprehensione bullae, chartae vel literae apparebat, quando fuit nobis ostensum, illius fuisse tenoris, cuius per depositiones testium et assertiones fratrum nostrorum noscitur exstitisse. [Decernimus ergo etc. Dat. Lat. II. Kal. Iun. 1199.]
- Capitulum XIII.
Innovatio privilegiorum novum ius non tribuit, sed antiquum conservat. H. d. quoad titulum.
- Idem Cathalanensi Electo et Abbati trium Fontium.
Ex parte abbatissae ac sororum Iotrensis ecclesiae nostris exstitit auribus intimatum, quod venerabilis frater noster Meldensis episcopus commissionis occasione cuiusdam, per literas ad iudices delegatos obtentae, in qua nulla mentio habebatur de ipsarum privilegiis, quae illas et earum ecclesias, clerum et populum Iotrensem ad apostolicam sedem nullo mediante spectare declarant, quorum ipse non erat ignarus, eas incepit graviter molestare, obedientiam ab ipsis ac a clero et populo Iotrensi, qui secundum privilegia sedis apostolicae gaudent consimili libertate, subiectionem omnimodam impendendam sibi requirendo. +[Unde, quum ab eisdem iudicibus citarentur, ipsae non contestando litem, sed excipiendo potius contra eos, nos sibi specialem in iudicio dominum esse dixerunt, et se nullam obedientiam episcopo Meldensi debere, quia, quum venerabilis frater noster O. Hostiensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, earum privilegiis diligenter inspectis, cognoverit monasterium earum ad ius et proprietatem sedis apostolicae pertinere, ipsi abbatissae, quae tunc temporis noviter erat electa, vice nostra munus benedictionis impendit, et obedientiam nobis et ecclesiae Romanae fecit ab ea specialiter repromitti, requirens ab ea propter hoc et accipiens sacramentum.] Verum, quum iudices et assessores eorum ipsas valde gravarent [in eo, quod negarent dilationem eiusdem ad exhibenda privilegia libertatis, quum procuratores earum illis iuramentum offerrent, se tunc privilegia non habere, nec procuratum dolo fuisse, quominus eadem ad eorum praesentiam detulissent, et ipsi eis breves inducias dare nollent,] ad appellationis beneficium convolarunt, +[contra iudices excipientes eosdem, tum quia eos asserebant esse suspectos, et praesertim ipsum Parisiensem episcopum, qui contra dilectum filium abbatem S. Genovefae consimilem causam habebat, et ideo ipsum credebant aliam sententiam nolle dare, quam vellet ab alio pro se dari, tum quia, quum absque coniudice suo voluisset prius interlocutoriam promulgare, procuratoribus abbatissae dicentibus, se velle coniudicem eius esse praesentem, responderat illis, eum in nullo profecturum eisdem, quia, quum ille veniret, nihil faceret, nisi quod vellet et ipse; tum quia illis postmodum rationabiles inducias denegabant; tum quia occasione literarum illarum non debeant in causa procedere pro eo, quod Meldensis episcopus per literas illas obedientiam debitam, quam abbatissa soli Pontifici Romano tenetur impendere, ab ipsa, clero et populo Iotrensibus sibi requirebat impendi, quum per privilegia ecclesiae Romanae constaret, illi eos in aliquo non teneri, et de privilegiis suis nulla in eisdem literis mentio haberetur.] Sed iudices ipsi, appellationi non deferentes, nec fragilitati sexus compatientes earum, in abbatissam excommunicationis, et in clerum et in populum Iotrensem interdicti sententias protulerunt. Sane, quum nuncii Iotrensis ecclesiae praedicta et alia multa in nostra praesentia retulissent, quibus eas et suos contra libertatem, eis conocessam, gravatos aiebant, privilegium nobis apostolicum ostenderunt, per quod ecclesiam Iotrensem constabat ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere. Nos autem, eosdem nuncios propter appellationem praedictam diutius detinentes, quia tandem nullus apparuit idoneus responsalis, qui partem defensaret adversam, licet postmodum quidam simplex nuncius super hoc nobis praedictorum Parisiensis episcopi et Latiniacensis abbatis literas praesentasset: privilegium apostolicae sedis ecclesiae Iotrensi concessum duximus innovandum, ita tamen, ut per innovationem ipsius eidem ecclesiae non plus iuris accrescat, quam per privilegia praedecessorum nostrorum abtinuit, quum per hoc non novum ei concedere, sed antiquum ius conservare velimus. [Quia vero etc. Dat. Lat. IV. Id. Ian. Ao. V. 1203.]
- Capitulum XIV.
Ecclesia, utens duplici privilegio exemptionis, licet succumbat ex uno potest nihilominus ex alio se iuvare et obtinere; nec tenetur exemptus promittere obedientiam dioecesano; vigore tamen exemptionis non potest sine licentia dioecesani ecclesiam construere in loco non exempto; et, si exemptus de facto in loco non exempto construit ecclesiam, cedit iuri episcopi.
- Idem Colubriensi Episcopo.
Quum olim ad apostolicam sedem accessisses, et propter quaestiones, quas adversus dilectos filios priorem et canonicos monasterii sanctae Crucis habebas, pro quibus ad audientiam nostram fuerat appellatum, moram feceris longiorem: quia pro parte altera nullus comparuit responsalis, eisdem certum terminum duximus praefigendum, in quo venirent vel mitterent super privilegiis omnibus et libertatibus, quae a Romanis Pontificibus vel ab M. quondam Colubriensi episcopo se habere dicebant, et super aliis quaestionibus, adversus eos a Colubriensi ecclesia intentatis, diffinitivam sententiam recepturi. +Ut autem veritas facilius appareret, authentica et originalia cum bullis suis nobis usque ad eundem terminum sub eadem districtione praecepimus exhiberi; Interim autem utrique parti liceret coram dilectis filiis tuis de Alcobacia et de Serra abbatibus, et F. Menende monacho Alcobaciae, quibus sub certa forma causa prius fuerat delegata, et testes utrinque producti, proponere ac probare, si quid aliud proponendum duceret ac probandum. +[Praedictum autem terminum eis peremptorium curavimus assignare, ad quem si venire vel mittere forte contemnerent, nos nihilominus, quantum possemus de iure in eodem negotio procedere curaremus. Eisdem quoque iudicibus dedimus in mandatis, ut, si de partium voluntate procederent, receptis aliis testibus, si quos super privilegiis, libertatibus et aliis articulis, ducerent producendos, usque ad definitivam sententiam producentes, gesta omnia sub sigillis suis ad sedem apostolicam destinarent. Quumque postmodum ad sedem apostolicam accessisses, supervenerunt duo canonici S. Crucis, qui nec litteras habebant de rato, nec procuratores ad hanc causam fuerant destinati. Unde, nos, partem S. Crucis contumacem reputantes, ut erat, utpote quae non idoneos responsales ad causam, sed ad nos qualesquales nuntios destinarant, attestationes receptas a iudicibus delegatis iussimus aperiri, ut tandem, si nobis de meritis causae liqueret, sententiam proferremus. Verum, tu, animum carissimi in Christo filii nostri .... Portugallensis regis illustris, qui contra te fuerat ex hoc motus, placatum reddere tibi volens, convenisti cum praedictis canonicis in hac forma, ut videlicet venerabili fratri nostro ... Zamorensi episcopo, et dilectis filiis ... Zamorensi et Auriensi decanis, tam super principali quam incidenti sublato appellationis obstaculo, causa committeretur eadem terminanda, sic tamen, ut pars Sanctae Crucis infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum, super articulis illis, in quibus tu in eius absentia produxeras testes tuos, instrumenta producere posset et testes. Aliter autem, non liceret eisdem attestationes calumniari receptas vel excipere, quasi fuisset in hac causa, lite non contestata processum. Nos ergo, dictis episcopo et decanis praecipiendo dedimus in mandatis, ut si pars Sanctae Crucis ratum vellet habere quod a dictis canonicis erat actum, receptis testibus et instrumentis ipsius super capitulis supradictis, si tamen infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum ea ducerent exhibenda, et tuis attestationibus publicatis secundum formam praedictam, in causam procederent, et eam, appellatione postposita, sine debito terminarent. Quod si forsan ratum nollent habere quod a praedictis canonicis erat actum quum eorum contumacia non intelligeretur purgata, sed aucta, in eos tanquam in contumaces procederent et receptis attestationibus diligenter inspectis, cautam ipsam, appellatione remota, deciderent, et sententiam quam ferrent exsecutioni mandarent. Quia vero causa haec extra regnum erat Portugallense tractanda, partibus primo competentem terminum sub edicto curarent peremptorio assignare, ne propter remotionem locorum et distantiam personarum laborare diutius cogereris. Quod si partem S. Crucis per alios citare non possent, canonicos eius in regno Legionensi manentes, ad citationis ei literas praesentandas, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellere procurarent; nullis literis veritati et iustitiae praeiudicantibus, si quae apparerent a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes iis exsequendis interesse valerent, episcopus nihilominus exsequeretur ea cum altero aliorum. Patribus ad certum terminum convocatis, et convenientibus ad eundem, praedicti episcopus et decanus Zamorenses, quoniam Auriensis decanus non poterat interesse, a priore S. Crucis quaerere curaverunt, an ratum haberet quod fuerat a canonicis suis actum; quibus fuit ex ipsius parte responsum, quod locus interrogationi non erat, quum paratus esset in continenti probare, rescriptum nostrum per precum mendacia impetratum. Nam, quum Colimbrensis decanus ad praedictos de Seira abbatem et dilectum filium P. Froildiz, monachum Alcobatiae, contra monasterium Sanctae Crucis undecim commissionum literis reportasset, licet pars ecclesiae Sanctae Crucis primo inducias obtinuerit postulatas, quia secundo tamen non potuit pro singulis commissionibus singulas inducias obtinere, quamvis appellatio esset literis nostris inhibita, propter hoc tamen ad nostram audientiam appellavit. Tandem vero, pars ipsa et Colimbriensis decanus in praedictum regem Portugallensem ... de Costa, et ... de Rimaran. priores, et praedictos iudices compromittere curaverunt, duobus cautis pene nomine obligatis utrinque; sicque prior appellationi renuntiavit cum assensu suorum literis nostris renuntiante decano. Utrinque praeterea duodecim canonici iuraverunt super toto negotio perhibere testimonium veritati. Receptis igitur testibus et depositionibus eorum redactis in scriptum, rex noluit interesse, sed commisit praedictis ... de Costa et de Rimaranes prioribus vices suas et proposuit partibus ut per Romanam ecclesiam vel per alios prosequerentur ius suum, quoniam ad eum causa huiusmodi non spectabat. Tu vero, coram praedictis episcopo et decano Zamorensibus proponebas, nec renuntiationem Colimbriensis decani, qui non ad renuntiandum sed agendum potius datus fuerat procurator, nec compromissum etiam tenuisse, tum quia iudices esse arbitri non debebant, tum quoniam de rebus ecclesiasticis fuerat in laicum compromissum, tum etiam quia idem sibi alios subrogavit, quum de hoc in compromissione tractatum penitus non fuisset. Verum, pars S. Crucis proposuit ex adverso, quod tenuerat compromissum, quia nos pronuntiasse posse agi de ipsius poena dicebat, adiiciens ratam te renuntiationem habuisse decani, et quod, hoc suppresso, praedictas literas impetratas, quas non potuisses aliquatenus obtinere, si super hoc nobis exposuisses plenius veritatem. Et licet pars eadem quatuor testes induxerit, qui simpliciter et absolute dixerunt, ratum te habuisse quod factum fuerat a decano, sex tamen testes, quos tu induxeras, deponere curaverunt huixismodi rati habitionem te non simpliciter sed conditionaliter expressisse si videlicet secundum attestationes confectas negotium finiretur. Ceterum, Ioannes Caesar, canonicus Sanctae Crucis, fuerat testis inductus, et Michael Petri et alii, quos tu induxeras, deposuere, iurati, quod nos omnem huius negotii veritatem feceramus per primos iudices delegatos inquiri, et ad nos universa referri, sicque pronuntiaveramus, omnibus diligenter inspectis, non impediri tuum propositum per obiecta. Idem quoque Ioannes, et Michael Petri, utrum renuntiationem decani ratum habueris requisiti, dixerunt, se de hoc penitus nihil scire; sed contra hos fuit ex parte Sanctae Crucis obiectum, eos sibi contrarios exstitisse, quum prius dixissent se nobis totam veritatem negotii retulisse ac secundo quod de rati habitione, quae erat quasi praecipua pars huius negotii, non fecerant mentionem. Tu vero dicebas, quod testi, quem pars Sanctae Crucis induxerat, credendum erat merito contra eam. Iudices igitur, attendentes in litieris nostris appellationem fuisse prohibitam, nec exstitisse conditionem, sub qua ratum habere te dixeras, quod factum fuerat a decano, et quod nos inspecta totius negotii veritate, pronunciaveramus, causam tuam non debere per ea, quae canonici Sanctae Crucis obiecerant, impediri, considerantes etiam, quod pars Sanctae Crucis praedictum Ioannem, quem ipsa produxerat, et qui iudices ipsos super iis, quae coram nobis acta fuerant, instruebat, plenius reprobasset, interlocuti sunt de prudenti concilio, processum negotii, quod eis fuerat delegatum, impediri de iure non posse occasione oppositae falsitatis. Deinde, quum vellent in principali procedere, prior Sanctae Crucis multiplices recusationum causas opposuit, quas quia iudices frivolas reputantes admittere noluerunt, prior, omni causae suae defensione neglecta, se contumaciter absentavit; sed et nos recusationes praedictas ea postmodum ratione invalidas reputavimus, quod contumacia partis Sanctae Crucis non fuit diminuta sed aucta.] Iudices autem sufficienter actum esse de causa credentes, attestationibus et rationibus utriusque partis diligenter inspectis, monasterium sanctae Crucis in expensis, quas per quadriennium occasione huiusmodi negotii iuraveras te fecisse, et quae quinquaginta marcarum auri summam attingunt, tibi de prudentum concilio damnarunt, infirmantes sua sententia libertatem, quam dictus M. Colubriensis episcopus in enorme detrimentum Colubriensis ecclesiae contulerat monasterio S. Crucis, canonicorum assensu per praeconem episcopi et portarium regis extorto. Praeterea, quia idem M. praedecessor tuus fuerat canonicus regularis, et duo millia Marabatinorum, quae acquisierat in episcopum iam promotus, monasterio dederat memorato, [monasterium] ipsum ad restitutionem eorum iudices condemnarunt. Insuper tam decimas quam ecclesiae omnes, quas de manu regis vel aliorum, laicorum sive clericorum, monasterium praeter episcopi Colubriensis assensum receperat, et quas in Latren. vel aliis locis, in attestationibus comprehensis, propria auctoritate fundarat, [scilicet capellam Sancti Ioannis in suburbio Colimbriensi constructam, ecclesiam de Toaveiro de Laurizal, de Mira, de Sorenes, Sancti Facundi, Heremidam Sancti Martini de Agoacla, ecclesiam de Mortedi, de Travancha, Sanctae Marinae in Sena, Sancti Romani cum utroque iure, ecclesiam Sancti Sebastiani, et omnes ecclesias in castro Seirene et terminis eius fundatas, hereditates quoque in attestationibus comprehensas proprietatis iure, videlicet hereditates de Lavaes cum ecclesia sua de Buarchos, de Cassaira, de Eimedi, de Sancto Verissimo, de Cabima,] quia pars sanctae Crucis nec praescriptione, nec defensione alia probationibus contra se factis obstiterat, iudicarunt in ius Colubriensis ecclesiae cum fructibus medii temporis revocari, +[duo corpora mortuorum, qui excommunicati decesserant, de coemeterio monasterii extumulari mandantes, et a monasterio penitus amoveri. Decreverunt etiam partes parochiarum Sancti Iacobi, et S. Iustae, quae de mandato regio praeter auctoritatem ecclesiae divisae fuerant et capellae Sancti Ioannis adiectae, ad statum integritatis primae reduci, et capellam Sancti Ioannis quantum ad ius parochiale pertinet Colimbriensis ecclesiae iurisdictioni supponi, partem de bonis decedentium, secundum terrae consuetudinem, ecclesiis illis restituendam esse censentes, a quibus viventes ecclesiastica perceperunt sacramenta. Iudicarunt insuper vineam, quam quondam Dominicus Rozocida in praestimonio ab ecclesia Colimbriensi tenuerat, et contulerat monasterio Sanctae Crucis, ad ius Colimbriensis ecclesiae revocari, ipsamque Colimbriensem ecclesiam ad ius possessionis restitui, ad quam, sicut fuerat testibus comprobatum, singulis diebus Dominicis ire consueverant canonici Sanctae Crucis, similiter decernentes, ut pro domibus Portae Novae, in quibus olim parochiale ius ecclesia Colimbriensis habebat, monasterium Sanctae Crucis tantumdem iuris loco alio competenti, quantum in praedictis domibus ecclesia Colimbriensis amiserat, recompenset. Verum, ecclesiam de Quiaios, quam praedictus M. Colimbriensis episcopus, de canonicorum suorum assensu concesserat monasterio Sanctae Crucis, monasterio ipsi adiudicare curarunt. Partem de Pavea villa, licet nomine Colimbriensis ecclesiae de pecunia M. quondam prioris ipsius, empta fuerit, et postmodum eidem testamento relicta, quia tu tamen, quum ipsam possideret, monasterium occupasti, salvo iure proprietatis Colimbriensis ecclesiae, monasterio restitui decernentes, reliquam vero partem villae ipsius, quam Pelagius F. olim contulerat monasterio S. Crucis, adiudicantes ipsi monasterio pleno iure; praeterea, tres casales in Sancto Ioannino, salva quaestione proprietatis ecclesiae Colimbriensis, monasterio restitui censuerant ipsum a petitione duodecimae modiorum frumenti, quos petiveras, absolventes.] Tandem vero, quum tu et pars altera propter hoc ad sedem apostolicam venissetis, procurator monasterii sanctae Crucis proposuit, sententiam non valere nec tenere. Quodsi alias etiam sententia memorata teneret, quia tamen monasterium fuit indefensum, sicut ipsi iudices per suas literas protestarunt, nec exhibita fuerant coram eis privilegia libertatis, ne delictum personae in damnum ecclesiae redundaret, debebat ad exhibitionem privilegiorum suorum admitti, quod sibi concedi de solita benignitate sedis apostolicae postulavit. Nos igitur attendentes, quod eadem privilegia non solummodo pro libertate monasterii faciebant, sed etiam exprimebant ius nostrum et ecclesiae Romanae iustitiam tuebantur, ne in nos monasterii laesio redundaret, ad privilegia exhibenda partem eius de gratia duximus admittendam. +Ut autem plenius de processu iudicum possemus intelligere veritatem: gesta omnia, sicut acta fuerant coram nobis, utrimque nobis iussimus exhiberi. [Proposuit igitur monasterii procurator, quod praedictus M. Colimbriensis episcopus, monasterio Sanctae Crucis cum parochiis, parochianis et confratribus suis, ab omni episcopali iure et exactione plenam concesserat libertatem et concessionem suam in scriptis redegerat, et Colimbriensium canonicorum, quoniam in hoc assensum praestiterant, subscriptionibus roborarat. Quod si huiusmodi concessio per se forsan fuisset invalida per confirmationem tamen felicis recordationis A. papae, praedecessoris nostri, qui eam per privilegium suum usque adeo ex certa scientia confirmarat, ut non solum tenorem eius expresserit, sed usus fuerit verbis eius, robur sortita fuerat perpetuae firmitatis, quum Coelestinus eum super hoc postmodum fuerit imitatus, et concessionem illam, sicut ille confirmaverat, confirmavit. Verum, ad hoc fuit ex tua parte responsum, quod praedicta concessio non tenebat, tum quia dictus episcopus non potuerat ecclesiam suam tam enormiter cum effectu gravare, tum quia canonicorum assensus per fraudes eius, qui, ut eos ad consensum suum facilius traheret, asserebat monasterium semper liberum exstitisse, subreptus fuerat, et per potentiam tam eius quam regis extortus quum portarius regis proscriptionem rerum, et episcopi praeco exsilium canonicis minaretur. Insuper, non plene poterat de concessionis illius tenore constare, nec erat illi scripto credendum, quod pars monasterii praesentabat, quum, iuxta quod deposuerant quidam testes, pagina concessionis illius, quam Michael fecerat, in aliquot lineis fuisset abrasa, et singuli canonicorum, qui subscripserant manu propria subscripsissent; in scripto autem quod fuerat nobis exhibitum, nulla rasura penitus appareret, et universae subscriptiones eadem essent manu conscriptae. Nec nocebat quod praedictus Alexander, praedecessor noster, concessionem huiusmodi confirmarat, ut usus fuerat verbis eius, quoniam, etsi verborum conscius fuerit, erat tamen factorum ignarus, utpote qui non noverat extortum fuisse canonicorum assensum, et concessionem eiusdem paginam variatam. Ceterum, pars altera replicavit, quod si nec concessio huiusmodi nec confirmatio tenuisset, poterat tamen per privilegia de vera et vetere monasterii libertate constare, quum bonae memoriae Innocentius papa praedecessor noster illud in B. Petri tutelam protectionemque susceperit, et, quum illud exprimit censuale subiungat: ad iudicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis, duos bizantios annis singulis nobis nostrisque succesoribus persolvat. Hoc autem felicis recordationis Lucius, Eugenius et Adrianus suis privilegiis expresserunt, licet Lucii et Eugenii nobis non fuerint authentica praesentata. Contra hoc autem, tu frater episcope, proponebas, quod dicti praedecessores nostri nullam penitus praedicto monasterio concesserant libertatem, sed illud tantum sub protectione receperant, de libertate non habita mentione, nisi ubi dicitur: ad indicium autem perceptae huius a sede apostolica libertatis; quod ecclesiae tuae nocere non poterat, si subtiliter pensaretur. Quum enim hoc pronomen «huius» ibi ad oculum nihil demonstret, sed ad intellectum potius demonstrationem facere dignoscatur, ne peregrinus sit penitus intellectus, si a superioribus non formetur, videtur pronomen ipsum demonstrationem quasi facere relativam, ac protectionem et confirmationem, de quibus in parte superiori fit mentio, nominet libertatem, quamvis libertas quaedam cum confirmatione pariter conferatur, ut videlicet, iuxta praedicti Alexandri sententiam, praeter auctoritatem apostolicae sedis super illis non possit aliquis conveniri, quae ipsi fuerint per sedem apostolicam confirmata, sicque quod in privilegio legitur, intelligi possit de huiusmodi libertate. Quod autem is debebat esse sensus, ex privilegiis ipsis patet, quum et Innocentius dioecesani episcopi reverentiam exprimat esse salvam, et Lucius et Eugenius post protectionem indultam et confirmationem quarundam ecclesiarum expressam, ius suum episcopo dioecesano conservent. Porro, pars altera proposuit ex adverso, quod si praedictus Innocentius «protectionem» nominare voluisset peregrino vocabulo «libertatem,» ubi «libertatis» posuit, «protectionis» ponere potuisset. Nec nocet quod de pronomine demonstrativo proponitur, quum antiquitus illas duntaxat ecclesias in specialem protectionem, propriamque tutelam apostolica sedes reciperet, quas speciales et proprias reputabat. Unde, quum tam per primum capitulum, ubi monasterium in B. Petri tutela protectioneque suscipitur, quam per quaedam alia quae sequuntur, libertas monasterio ipsi noscatur indulta, libertatem ipsam, intellectam melius, quam expressam, ad intellectum pronomen demonstrativum ostendit. Absit enim, ut apostolica sedes voluisse monasterium circumvenire credatur, ut censum ab eo sub nomine libertatis reciperet, et libertatem ei vel nullam, vel semiplenam, ut est ex adverso propositum, indulgeret. Nec obest, sed prodest potius, quod saepedictus Innocentius dioecesani episcopi reverentiam voluit esse salvam, quum ex eo quod expresse ipsi reverentiam reservavit, intelligatur, cetera denegasse. In hoc autem reverentiam ei voluit exhiberi, ut sicut successores illius Romani pontifices, quod obscure dictum fuerat, interpretari volentes, in suis privilegiis expresserunt, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, et quaedam alia in privilegiis eisdem expressa, canonici S. Crucis ab episcopo dioecesano suscipiant, si catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et absque ulla pravitate voluerit exhibere. Nec nocet similiter, si Lucius et Eugenius, connumeratis quibusdam ecclesiis, ius dioecesani episcopi dixerint esse salvum, quum hoc non intellexerint de capite, sed de membris, sicut et Adrianus dioecesanis episcopis canonicam iustitiam reservavit, quod intelligi de capite non valeret, quum constet nullam ecclesiarum plures episcopos dioecesanos habere. Alexander autem, et successores ipsius, ut penitus super hoc dubitationis scrupulum amoverent, non fecerunt, nisi de auctoritate sedis apostolicae, mentionem. Ceterum, si nec tot, et tanta sufficerent, sola praescriptio Sanctae Crucis ecclesiam tuebatur. Nos igitur, iis et aliis auditis et intellectis quae fuerunt hinc inde proposita,] Distinguentes itaque inter libertatem, per praedictum episcopum ecclesiae ipsi concessam, et libertatem, quam ei longe ante tempus ipsius episcopi apostolica sedes indulsit, sicut patet ex privilegiis ante dictis, quia nobis constitit evidenter, extortum fuisse in episcopi concessione canonicorum assensum, et concessionis paginam in aliquot lineis habuisse rasuras, et subscriptiones singulas fuisse singulis subscribentium manibus adnotatas, scriptum autem, quod nobis exhibitum fuerat, nec rasuram praetendere, nec esse variis subscriptionum manibus variatum, sed a primo ad ultimum eadem potius manu conscriptum, libertatem, ab ipso episcopo concessam per extorsionem, irritam decernimus et inanem, super hoc sententiam delegatorum iudicum confirmantes. Quia vero evidenter agnovimus ex privilegiis, ante dictos praedecessores nostros ecclesiae sanctae Crucis libertatis privilegium indulsisse, et quod in ea possessione tamdiu fuerat libertatis, quod aliis etiam cessantibus praescripsisset: libertatem ei a praedecessoribus nostris indultam auctoritate apostolica confirmamus, tibi super hoc silentium imponentes. Super hoc autem in nullo sententiae delegatorum iudicum derogamus, quum ipsi de hac non cognoverint libertate. +[Post haec vero, procurator ecclesiae Sanctae Crucis proposuit coram nobis, quod quum inclytae recordationis ... dux Portugallensis, universas ecclesias, quae vel fundatae iam erant, vel fundandae in posterum in castro Leiren, ac eius territorio, et universa iura ecclesiastica eidem ecclesiae concessisset, confecto super hoc publico instrumento, quod ipse dicebat usitato terrae vocabulo testamentum, et tam Bracarensis archiepiscopus, metropolitanus provinciae, quam Colimbriensis episcopus, concessioni huiusmodi subscripsisset, delegati iudices, non inspectis privilegiis S. Crucis, licet super eisdem ecclesiis eis causa non fuerit specialiter delegata, contra ecclesiam S. Crucis nunquam sententiam protulerunt. Et licet Colimbriensis episcopus, ut dioecesanus subscripserit concessioni praedictae, quia Ulixbonensem civitatem, ad cuius dioecesim pertinere noscuntur, detinebant tunc temporis Saraceni, ea tamen per industriam ducis ipsius reddita quondam Christianis, Ulixbonensis episcopus, velut verus dioecesanus, donationem ... ducis privilegio proprio confirmavit; quod praedictus Adrianus papa diligenter attendens, omnes ecclesias tam in castro Leiren, quam territorio eius sitas, cum omnibus pertinentiis ad easdem, sicut charta ducis ipsius et praedicti episcopi confirmatio continebant, ecclesiae S. Crucis suo duxit privilegio confirmandas. Verum, pro parte tua fuit propositum ex adverso, quod concessio ducis non tenuit, quum laicus ecclesiastica iura et praesertim spiritualia, conferendi non habuerit potestatem. Nec valet quod Bracharensis archiepiscopus et episcopus Colimbriensis in ducis charta subscripsisse dicuntur, quum nec charta ipsa publica sit manu confecta nec illorum sigilla dependant ex eadem, quare fidem penitus demeretur. Nec nocet etiam, quod praedictus Adrianus papa praedictas ecclesias cum pertinentiis suis, iuxta quod in charta ducis ipsius et confirmatione Ulixbonensis episcopi continetur, confirmavit ecclesiae S. Crucis, quum crediderit, ducem ipsum ius patronatus et temporalia, et episcopum, tanquam dioecesanum, spirituale concessisse. Constat autem ex confessione partis alterius et ex tenore privilegiorum praedictorum Alexandri et Coelestini, praedecessorum nostrum, praedictas ecclesias ad Colimbriensem dioecesim pertinere, quum eis et quibusdam aliis numeratis in eorum privilegiis subiungatur, quae omnes in episcopatu Colimbriensi consistunt. Unde quum pars altera pro se iis privilegiis uteretur, et illa etiam impetravit, ea nec debebat in hoc, nec poterat reprobare. Propterea, privilegium Adriani novum ius non contulerat monasterio, sed habitum confirmarat; unde, concessio ducis ipsius, quae prius erat invalida, non susceperat ex ipsius confirmatione valorem. Adversus haec autem, pars altera replicavit, quod tandiu ecclesias ipsas et ecclesiam S. Ioannis positam in civitatis Colimbriensis suburbio possederat ecclesia S. Crucis, quod praescriptione legitima poterat se tueri, quum etiam ex illo tempore, quo Adrianus easdem ei ecclesias confirmarat, et quo ipsi bona fide illas potuerant possidere, usque ad tempus litis conceptae, fuissent quadraginta anni et aliquot menses elapsi. Constitit ergo nobis omnibus diligenter inspectis, ex forma quoque sententiae iudicum praedictorum, quod monasterium S. Crucis, saepedicti ducis tempore, praedictarum ecclesiarum fuerat possessionem adeptum, quum ipse omnes ecclesias, quas monasterium de manu regis receperat, ad ius Colimbriensis ecclesiae praeceperit revocari, et receptio ad possessionem pertinere noscatur. Constitit etiam ex forma petitionis tuae, qui eas tibi restitui postulabas, ipsam adhuc easdem ecclesias possidere. Similiter quoque constitit, ipsam eas medio tempore possedisse, ac quod etiam a tempore praedicti Adriani, qui eas confirmarat eidem, spatium quadraginta annorum fuerat, tempore motae litis, elapsum, et licet asseruerit pars altera in iudicio coram nobis, bonae memoriae G. Sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, tibi super his omnibus imposuisse silentium, sicque videretur quod lis contestata fuerit coram eo, tamen, tum ex depositionibus testium nobis plene fuit veritas patefacta, videlicet quod nec lis contestata fuisset, nec sententia promulgata, quum, inspectis privilegiis pontificum Romanorum, super his noluerit te audire. Quum ergo longe ante quadraginta annos, et postmodum medio tempore, monasterium S. Crucis praedictas constet ecclesias possedisse, ac nunc etiam possidere, nec ex adverso interruptio sit probata, tam praedictas ecclesias de Leiren, quam ecclesiam S. Ioannis Colimbriensis, de fratrum nostrorum consilio, adiudicamus monasterio S. Crucis, super eis tibi silentium imponentes. In hoc quoque non derogamus iudicibus delegatis, quum coram eis exhibitum non fuerit privilegium Adriani, cuius auctoritate canonici S. Crucis se credere potuerunt bonae fidei possessores, nec alia etiam instrumenta. Super eo vero, quod in quinquaginta marcis auri expensarum nomine, ac duobus millibus aureorum, quos saepe dictus M. Colimbriensis episcopus contulerat ecclesiae S. Crucis, tibi eandem ecclesiam condemnarunt, de voluntate partium eorum sententiam taliter curavimus moderari, ut de quinquaginta marcis auri, viginti, et de duorum millibus aureorum, mille monasterium tibi solvere teneatur.] Quumque libertatem, a praedecessoribus nostris indultam monasterio, confirmemus, ad ius professionis, quod est contrarium libertati, monasterium decernimus non teneri, non derogantes iudicibus delegatis, quibus libertatis privilegia non fuerant praesentata. Ceterum super eo, quod iidem iudices decreverunt, ut pro domibus portae novae, in quibus parochiale ius ecclesia Colubriensis habuerat, monasterium tandem recompensaret eidem in loco alio competenti, quantum amiserat in domibus memoratis, omnino corrigimus sententiam, quam tulerunt, ad id censentes monasterium non teneri. In ceteris autem latam a praedictis iudicibus sententiam tam pro Columbriensi ecclesia quam monasterio S. Crucis auctoritate apostolica confirmamus. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini VI. Kal. Iul. 1203.]
- Capitulum XV.
Contra privilegia ecclesiae minori spatio quadraginta annorum non praescribitur. H. d. secundum verum intellectum.
- Idem Episcopo et Magistro G. Lemovicensibus.
Accedentibus ad praesentiam nostram dilectis filiis magistro Zacharia abbatis et conventus Naugiacensis ex una parte, et fratre Petro Templariorum de Tocen. ex altera procuratoribus, dilectum filium I. subdiaconum et capellanum nostrum dedimus auditorem, coram quo procurator abbatis et monachorum proposuit, quod, quum decimas terrarum de Sarcole diu quiete possederint, antequam ad Templariorum potestatem et dominium pervenissent, et etiam postquam Templarii terras acquisiere praedictas, decimas earundem per XL. annos et amplius pacifice possedissent, nunc eis ipsas decimas subtrahere non verentur, +in aliis eisdem graves iniurias irrogantes, [et licet super his nostras literas impetrarint, et interdum in arbitros fuerit compromissum, Templariorum impediente malitia nequiverunt hactenus suam iustitiam obtinere. Ex adverso vero Templariorum proposuit procurator, quod, quum privilegiis Romanorum Pontificum sint muniti, ne de terris, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, decimas solvere teneantur, praedicti abbas et monachi ipsos super hoc indebite molestare non cessant, in aliis eis iniuriosi plurimum exsistentes. Quumque causam, quae inter ipsos et praefatos monachos super decimis ipsis vertitur, venerabilibus fratribus nostris Bituricensi archiepiscopo et episcopo Claromontensi duxerimus committendam, dum coram illis quaestio tractaretur, quidam monachi adhibita sibi multitudine armatorum, terras ipsorum violenter intrantes, de segetibus eorum pro suae voluntatis arbitrio asportarunt, igne residuum comburentes.] His igitur et aliis, quae coram praedicto capellano fuere proposita, plenius intellectis quia de ipsis nobis non potuit fieri plena fides Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si abbas et monachi sufficienter ostenderint, quod a Templariis decimas de terris praedictis per XL. annos continue perceperint sine lite, vos ad praestationem decimarum ipsarum Templarios appellatione postposita compellatis. Quum enim tanto tempore contra indulta privilegia decimas solverint, eis renunciasse tacite praesumuntur. Quodsi forte in probatione defecerint, ab ipsorum impetitione Templarios absolvatis, ipsis super hoc appellatione postposita silentium perpetuum imponentes; super aliis autem audiatis quae hinc inde duxerint proponenda, et quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes qund decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. [Dat. Ferentini Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XVI.
Exemptus ratione certae rei vel certi loci non censetur exemptus respectu ulterius rei vel loci. H. d. et est textus notabilis et multum allegabilis.
- Idem Episcopo Lingonensi.
Quum capella nobilis viri ducis Burgundiae gaudere dicatur huiusmodi privilegio, quod nullus archiepiscopus vel episcopus in personas canonicorum eiusdem capellae suspensionis vel excommunicationis aut etiam interdicti sententias audeat promulgare, decanus Christianitatis et quidam alii capellae supra dictae canonici, qui parochiales ecclesias a te tenent, occasione privilegii praelibati in his etiam, quarum iurisdictio ad te pertinet, ita se dicunt exemptos, ut quantumcunque graviter interdum excedant, tuae correctioni recusant et sententiae subiacere. Unde a nobis doceri humiliter postulasti, qualiter tibi sit erga rebelles huiusmodi procedendum. Quocirca fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, in quantum exempti sunt eiusdem ratione capellae, apostolicis privilegiis deferas reverenter; sed, in quantum ratione parochialium ecclesiarum vel alias iurisdictionem tuam respicere dignoscuntur, officii tui debitum in eosdem libere prosequaris. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Mart. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XVII.
Per exemptionem, concessam monasterio, capellae sibi subiectae non censentur exemptae.
- Idem Abbati et Fratribus Evasensis coenobii.
Ex ore sedentis in throno procedit gladius bis acutus, quoniam ex ore Romani Pontificis, qui praesidet apostolicae sedi, rectissima debet exire sententia, quae contra iustitiam nulli parcat, sed reddat unicuique quod suum est. Quum igitur inter vos et venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem episcopum super monasterii vestri subiectione ac libertate controversia verteretur, et nos eandem terminandam commisissemus iudicibus delegatis: causam eandem sufficienter instructam ad nostram praesentiam remiserunt, certum partibus terminum praefigentes, quo cum instrumentis et attestationibus nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus igitur in nostra praesentia per procuratores idoneos constitutis, audientiam praebuimus liberam et benignam. Et quidem monasterii vestri proposuit procurator, quod idem monasterium ab ipsa sui fundatione liberum exstitit et exemptum; ad hoc probandum privilegia praedecessorum nostrorum inducens, unum Constantini et alterum Alexandri, nec non indulgentias Clementis et Coelestini, quorum usum continuum a longis retro temporibus per depositiones testium ostendere nitebatur. +[In primo siquidem privilegio Constantini continebatur expressum, quod sanctae recordationis Egwinus, Wigorniensis episcopus, ad apostolicam sedem accedens, visionem quandam, qua se beata Maria manifestavit eidem, praefato praedecessori nostro reverenter exposuit, et tunc temporis Anglorum reges Kenredus et Offa, cum quibus iam dictus episcopus Apostolorum limina visitavit, in loco visionis ostensae de bonis suis plurima beneficia in praesentia eiusdem praedecessoris nostri regia liberalitate donarunt, quae ipse auctoritate apostolica confirmavit, quatenus in eodem loco monachorum congregatio secundum beati Benedicti regulam, quae minus in illis partibus tunc vigebat, ad divini nominis constitueretur honorem; unde praefatus Pontifex Brithwaldo Britanniarum primati per apostolica scripta mandavit, ut coadunato concilio constitueret ovile, divinitus ostensum, apostolica auctoritate munitum, et regia liberalitate donatum sibi et successoribus suis, memorato Egwino episcopo assistente, curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue iniungendo, ut ab omni pervasorum impulsu et tyrannorum incursu potestate sibi tradita defensaret; si quid vero sinistrae partis inibi comperiretur oriri, eiusdem primatis auribus potius deferretur, quam per alicuius occultam sententiam locus sanctus depravaretur iniuste. Ipsum ergo locum quoniam antedicti reges libertate donarunt, et idem praedecessor noster apostolicae sedis auctoritate donavit, ut nullus cuiuscunque ordinis homo quod ipse constituerat depravare et diminuere attentaret. In secundo vero privilegio eiusdem Constantini Papae perspeximus contineri, quod ipse praefato primati per apostolica scripta mandavit, ut ecclesias Dei per Britanniam constitutas protegeret et foveret, inter quas eam, quae nuperrime nunc a venerabili viro Egwino episcopo apostolica et regia auctoritate fuerat constituta, ditioni eius preacipue submittebat, ut eam ab omni adversariorum impugnatione liberam in perpetuum reddere procuraret, constituens, ut idem locus sub monarchia proprii abbatis ab omni tyrannica exactione sit liber, et nullus cuiuscunque ordinis homo aliquid ibi gravamen inferre praesumat. Abbas autem secundum auctoritatem canonicam vel de ipso monasterio, vel de parochia Wictiorum a fratribus eligentur, qui libere ac canonice sine aliqua exactione in eadem ecclesia benedictus, ob reverentiam venerabilis Egwini, qui, episcopali sede dimissa in eodem monasterio factus est abbas, annulo in celebratione solummodo missarum utatur, primumque locum semper obtineat post praesulem Wictiorum. Ex horum ergo privilegionum capitulis monasterii vestri procurator nitebatur ostendere, quod ipsum monasterium a prima sui fundatione ab omni episcopali iurisdictione fuit prorsus exemptum; tum, quia dicitur apostolica tantum et regia auctoritate constructum, unde non nisi ad apostolicam sedem in spiritualibus in regiam coronam in temporalibus intelligitur pertinere, quum summus Pontifex non consueverit aliquod monasterium ut sua construatur auctoritate mandare, nisi quod in fundo sibi donato fuerit construendum; tum, quia locum ipsum, quem reges donasse dicuntur regia liberalitate, et ipse donavit, ut, sicut illi donaverunt eum libertate, quantum ad temporalia, sic et iste, quantum ad spiritualia intelligatur libertate donasse, quum ad illos utique temporalia et ad istum spiritualia pertinerent; tum etiam, quia curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue iniunxit Britanniarum primati, quam et ditioni eius praecipue dicitur submisisse, ut, si quid ibi oriretur sinistri, per ipsius corrigeretur industriam et cautelam, unde videtur correctionem ipsius loci ei solummodo commisisse, sicque ad alium minime pertinere: tum, quia praefatum locum sub monarchia proprii abbatis manere decrevit, unde, quum monarchia interpretetur unicus principatus, videtur, quod abbas ipsius loci solus in eodem loco principalem obtinet potestatem. Quod autem verba privilegiorum ipsorum intelligi debeant tali modo, sequentia privilegia manifestius declarare videntur; nam in privilegio felicis memoriae Innocentii continetur, ne aliquis episcopus in ipsa abbatia vel capellis ipsius synodum vel capitulum, ordinationes vel missas publicas, nisi invitatus ab abbate et fratribus ipsius loci, celebrare praesumat, et, quum abbas in eodem monasterio fuerit electus, absque omni exactione a quocunque maluerit episcopo in ipsa benedicatur ecclesia, dummodo catholicus fuerit et gratiam habeat apostolicae sedis. Idem etiam Innocentius, Constantini vestigiis inhaerendo decrevit, ut solummodo penes abbatem ipsius loci totius domus et ecclesiae aliorumque locorum ad eandem ecclesiam pertinentium pastoralis cura consistat, et eorundem ordinatio in ipsius tantum potestate permaneat, sicut est hactenus observatum. In privilegio vero Alexandri Papae perspicitur contineri, ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quocunque maluerint episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente, fratres ipsius loci suscipiant, statuto, ut Wigornienses episcopi aliquid ab eis iniuste non exigant, sed iis tantum contenti permaneant, quae antecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. In fine vero subiungitur, "ut salva sit apostolicae sedis auctoritas," nec dicitur, "quod dioecesani episcopi canonica sit salva iustitia," quum in monasteriis non exemptis secundum approbatam ecclesiae Romanae consuetudinem dioecesano episcopo canonica iustitia conservetur. In indulgentiis autem bonae memoriae Clementis et Coelestini patenter innuitur, quod idem coenobium ad iurisdictionem beati Petri nullo pertineat mediante, quum, hoc in prooemio praemittentes, sic inferant consequenter: "Hac itaque ratione inducti, usum chirothecarum et annuli, dalmaticae, tunicae, sandaliorum et mitrae tibi duximus concedendum." Per id ergo, quod pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo decernitur permanere, illud dilucidatur ab Innocentio, quod fuerat a Constantino statutum, ut videlicet idem locus sub monarchia proprii abbatis liber exsistat; unde, quum pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo debeat permanere, patet profecto, quod episcopus pastoralem ibi curam exercere non debet, quum et abbas illius loci absque omni exactione infra suam ecclesiam debeat benedici. Unde nec professio, nec obedientia debet ab illo requiri. Quia vero quaedam ad pastoralem sollicitudinem pertinentia per se ipsum abbas exercere non potest, ut nihil ei desit, quod pertineat ad plenitudinem libertatis, conceditur illi ab Alexandro, ut ecclesiastica sacramenta libere percipiat a quocunque maluerit episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente. Per id autem, quod idem locus asseritur ad iurisdictionem beati Petri solummodo pertinere, sicut innuitur in indulgentiis Clementis et Coelestini, videtur illud manifestius declaratum, quod Constantinus Papa locum ipsum dicitur libertate donasse, tutelam eiusdem Britanniarum primati tanquam suo vicario vel legato committens.] Porro in privilegio Constantini quiddam contineri perspicitur, per quod idem coenobium videtur ad iurisdictionem episcopi pertinere, videlicet, quod abbas eiusdem monasterii primum locum post Vigoriensem praesulem semper obtineat. Unde, quum locum ipsum obtinere non possit in generali concilio neque in provinciali, quoniam absonum esset, ut abbas primus post illum super alios episcopos resideret: relinquitur ergo, quod locum illum in episcopali synodo intelligatur habere, quare tenetur ad synodum episcopalem accedere, ac per hoc ipsius statuta recipere ac servare. In privilegio vero Alexandri papae quiddam aliud continetur, per quod dioecesanus episcopus in eodem coenobio iurisdictionem suam, etsi non in omnibus, in quibusdam tamen retinuisse videtur: quum in illo dicatur, quod Vigorienses episcopi ab eiusdem loci fratribus aliquid iniuste non exigant, sed his tantum contenti permaneant, quae praedecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. Unde constat, quod abbates episcopis aliqua de suis exhibere tenentur. Nos igitur, his et aliis diligenter auditis et perspicaciter intellectis, quum a neutra parte per testes sit probata praescriptio, de communi fratrum nostrorum consilio sententialiter diffinimus, quod Evasense coenobium librum est in capite, tanquam ab episcopali iurisdictione prorsus exemptum, et soli Romano Pontifici et Romanae ecclesiae subiectum, tutela tamen ipsius Cantuariensi archiepiscopo reservata. In membris autem, videlicet illis, quae non probantur exempta, dioecesano episcopo ipsum subiacere decernimus, propter quod abbas ad synodum eius debet accedere, primumque locum post Vigoriensem episcopum obtinere. Pro ipsis quoque membris, ut diximus, non exemptis, idem abbas tenetur Vigoriensi episcopo exhibere reverentiam, obsequium et honorem, quibus Vigoriensis episcopus sibi competenter exhibitis debet manere contentus. [Quia vero etc. Dat. XV. Kal. Febr. 1206.]
- Capitulum XVIII.
Receptus sub protectione Papae per hoc non censetur exemptus. Hoc dicit.
- Idem Ausonensi Episcopo.
Ex parte tua fuit quaesitum a nobis, utrum clerici et laici, qui literas protectionis ostendunt, in quibus personae suae expresso nomine cum omnibus rebus suis sub apostolica protectione consistere declaruntur, a iurisdictione episcopi dioecesani sint exempti. Nos autem tibi super hoc taliter respondemus, quod per literas huiusmodi, quas quandoque aliquibus personaliter indulgemus, ab episcoporum suorum potestate minime subtrahuntur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Dec. 1204.]
- Capitulum XIX.
Religiosi, quibus a Papa concessum est, ut ecclesias eis subiectas possint in proprios usus convertere, non auctoritate propria, sed a dioecesano loci possessionem illarum ecclesiarum recipere debent, nisi in privilegio aliud exprimatur.
- Idem Elidensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Interrogasti praeterea utrum viris religiosis, quibus a sede apostolica est indultum, ut ecclesias suas in proprios usus possint convertere, decedentibus personis earum, liceat auctoritate propria possessionem earundem ecclesiarum intrare, vel per dioecesanum episcopum in ipsa sint potius inducendi. Ad quod utique respondemus, quod, nisi forte in indulgentia summi Pontificis id contineatur expressum, suo episcopo inconsulto in possessionem ipsarum eis non est licitum introire, quia per indulgentiam huiusmodi episcopali iuri non credimus derogari. [Sollicite etc. (cf. c. 9. de his, quae fiunt III. 13.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
- Capitulum XX.
Si is propter cuius delictum positum est interdictum, illud non servat, alii nihilominus servare tenentur; secus, si ille non servat, in cuius favorem latum fuit.
- Idem Episcopo et Capitulo Tripolitanis.
Petiistis per sedem apostolicam edoceri, utrum, quum propter Hospitalarios vel Templarios civitas vestra generali supponitur interdicto, eisdem non servantibus, vos illud teneamini observare. Ad quod sic ducimus respondendum, quod illorum excessus vobis non praebet licentiam excedendi. Sed si praefati Hospitalarii vel Templarii privilegiorum suorum fines excesserint, violando temere interdictum, quod pro eis fuerat promulgatum: ne ipsi videantur de aliorum fletu ridere, vos in poenam praesumptionis eorum, quamdiu ipsi violaverint interdictum, de nostra licentia celebretis. [Dat. Signiae XIV. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
- Capitulum XXI.
Privilegium concessum monasterio, ut eius monachi excommunicari non possint, intelligitur de monachis, exsistentibus in monasterio, vel in ecclesiis sibi subiectis utroque iure. Hoc dicit, et est casus quotidianus.
- Idem.
Quoniam, sicut nobis per tuas literas intimasti, per confessionem constat partis adversae, quod Nepesinus episcopus ius episcopale percipit in ecclesia sancti Blasii de Flagen., ac per hoc eadem ecclesia non pertinet ad monasterium pleno iure: credimus, quod, non obstante illo capitulo privilegii, quod ipsi monasterio est indultum, ut nullus episcopus ecclesias utroque iure illi subiectas interdicto supponere, vel monachum seu clericum eiusdem monasterii synodare vel excommunicare praesumat, praefatus episcopus possit interdicere dictam ecclesiam, et excommunicare monachum seu clericum vestrum ad eius regimen deputatum, quum alterutrum de iure fuerit faciendum; quoniam illud capitulum esse intelligendum videtur de monachis aut clericis in ipso monasterio permanentibus, vel ad ecclesias destinatis, utroque iure sibi subiectas.
- Capitulum XXII.
Episcopus, remittens alicui ecclesiae decimas episcopales indefinite remisisse videtur non solum praeteritas, sed et futuras. Et est casus notabilis.
- Idem Londonensi Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.
Quia circa (Et infra: [cf. c. 6. de big. I. 21.]) Subsequenter etiam Quaesivisti, utrum monachi omnium Sanctorum privilegium bonae memoriae E. praedecessoris tui super episcopalibus decimis retinendis indultum, extendere valeant ad possessiones acquisitas, et postmodum acquirendas. Super quo tale damus tuae fraternitati responsum, quod, si decimarum illarum remissio facta exstitit secundum canonicas sanctiones, praedecessor tuus indefinite decimas episcopales monasterio remittendo, quum nihil exceperit et poterit excepisse, ac in beneficiis plenissima sit interpretatio adhibenda, nec debeat una eademque substantia diverso iure censeri, intellexisse videtur non solum de decimis possessionum illius temporis, sed futuri. [Sane etc. Porro etc. (cf. c. 6. de cons. et. aff. IV. 14.) Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
- Capitulum XXIII.
Ponit concilium ordinem quatuor patriarchalium sedium, usque ibi: Servata, ubi ponit tria privilegia ipsarum. Primum, quia dant pallium. Secundum ibi: Dominicae, quia ante se crucem deferri faciunt, praeterquam in casibus, hic exceptis. Tertium ibi: In omnibus, quia ad ipsos appellatur. Et in hoc protestatur ibi: Salvis.
- Idem in concilio generali.
Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes, sancta universali synodo approbante sancimus, ut post Romanam ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymtana quartum locum obtineant, servata cuilibet propria dignitate ita, quod, postquam antistites earum a Romano Pontifice receperint pallium, quod est plenitudinis officii pontificalis insigne, praestito sibi fidelitatis et obedientiae iuramento, licenter et ipsi suis suffraganeis pallium largiantur, recipientes pro se professionem canonicam, et pro Romana ecclesia sponsionem obedientiae ab eisdem. Dominicae vero crucis vexillum ante se faciant ubique deferri, nisi in urbe Romana, et ubicunque summus Pontifex praesens exstiterit, aut eius legatus, utens insigniis apostolicae dignitatis. In omnibus autem provinciis, eorundem iurisdictioni subiectis, ad eos, quum necesse fuerit, provocetur, salvis appellationibus ad sedem apostolicam interpositis, quibus est ab omnibus humiliter deferendum.
- Capitulum XXIV.
Privilegium religiosis concessum, ut possint sepelire confratres suos tempore interdicti, intelligitur de illis confratribus, qui, licet maneant in saeculo, obtulerunt se tamen ordini, mutato habitu saeculari, vel de illis, qui bona sua eis dederunt usufructu retento. Hoc primo. Privilegium religiosis concessum, quo eis, venientibus ad locum interdictum, semel in anno aperiantur ecclesiae, ut celebrentur in eis divina, intelligitur, quod una tantum sola ecclesia aperiatur in loco. Hoc secundo.
- Idem in eodem.
Ut privilegia, quae quibusdam religiosis [personis] Romana concessit ecclesia, permaneant inconcussa, quaedam in eisdem duximus declaranda, ne minus sane intellecta pertrahantur ad abusum, propter quem possint merito revocari, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Sane quibusdam regularibus apostolica sedes indulsit, ut his, qui fraternitatem eorum assumpserint, si forsitan ecclesiae, ad quas pertinent, a divinis officiis fuerint interdictae, ipsosque mori contigerit, sepultura ecclesiastica non negetur, nisi excommunicati vel nominatim fuerint interdicti; suos quoque confratres, quos ecclesiarum praelati apud ecclesias suas non permiserint sepeliri, nisi excommunicati vel interdicti fuerint nominatim, ipsi ad ecclesias suas deferant tumulandos. Hoc autem de illis confratribus intelligimus, vel qui adhuc manentes in saeculo eorum ordini sunt oblati, mutato habitu saeculari, vel eis, qui bona sua dederant inter vivos, retento sibi, quamdiu in hoc saeculo vixerint, usufructu; qui tamen sepeliantur apud ipsorum regularium vel aliorum non interdictas ecclesias, in quibus elegerint sepulturam, ne, si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum, pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis dissolvatur pariter et vilescat ecclesiastica disciplina; certam tamen et ipsi remissionem obtineant, ab apostolica sibi sede concessam. Illud etiam, quod huiusmodi regularibus est indultum, ut, si qui fratrum suorum, qui ab eis missi fuerint ad recipiendas fraternitates sive collectas, in quamlibet civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ille a divinis officiis sit interdictus, in eorum iucundo adventu semel in anno aperiantur ecclesiae, ut exclusis excommunicatis divina ibidem officia celebrentur, sic intelligi volumus, quod in eadem civitate, aut castro aut villa una tantum ecclesia eiusdem ordinis fratribus semel, ut dictum est, aperiatur in anno; quia, licet pluraliter dictum sit, quod in eorum iucundo adventu ecclesiae aperiantur, non tamen ad ecclesias eiusdem loci divisim, sed praedictorum locorum coniunctim sano referendum est intellectu, ne, si hoc modo singulas eiusdem loci visitarent ecclesias, nimium vilipendi contingeret sententiam interdicti. Qui vero contra declarationes praedictas quicquam sibi usurpare praesumpserint, gravi subiaceant ultioni.
- Capitulum XXV.
Tempore generalis interdicti episcopi non prohibiti, qui non fuerunt culpabiles interdicti, clam celebrare possunt, et hodie istud non est privilegium episcoporum, sed ius commune, ut in c. fin. de sent. excomm. in VI. et ibi plene habetur, an et quando et qualiter possit celebrari tempore interdicti.
- Idem in eodem.
Quod nonnullis est religiosis indultum, in favorem pontificalis officii ad episcopos extendentes concedimus, ut, quum commune terrae interdictum fuerit, excommunicatis et interdictis exclusis possint quandoque ianuis clausis et supressa voce et non pulsatis campanis divina celebrare officia, nisi et hoc ipsum eis expresse fuerit interdictum. Verum hoc illis concedimus, qui causam aliquam non praestiterint interdicto, nec quicquam doli vel fraudis ingesserint, tale compendium ad iniquum dispendium pertrahentes.
- Capitulum XXVI.
Privilegia non sunt violanda etiam indirecte. H. d. generaliter.
- Honorius III. Archiepiscopis et Episcopis, in quorum dioecesibus monasteria et prioratus Cluniacensi monasterio subiecta consistunt.
Quanto amplius (Et infra:) Sane dilecti filii abbas et conventus Cluniacensis gravem nobis querimoniam obtulerunt, quod quidam vestrum et vestrorum officiales, quum in eos et sui ordinis monachos non possint excommunicationis et interdicti proferre sententias, eo, quod super hoc apostolicae sedis privilegiis sunt muniti, in eos, qui molunt in molendinis vel coquunt in furnis eorum, quicquid vendendo seu emendo aut alias eis communicant, sententias proferunt memoratas, et sic apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem, sed sola verba servantes, dicti ordinis monachos quodammodo excommunicant, dum eis alios communicare non sinunt. Ex quo illud etiam evenit inconveniens, ut ipsi monachi, quantum ad hoc, iudicentur iudicio Iudaeorum, et qui eis communicant in praedictis maiorem excommunicationem incurrant, quam etiam excommunicatis communicando fuerint incursuri. Nolentes igitur haec crebris ad nos clamoribus iam perlata ulterius sub dissimulatione transire, vobis universis et singulis mandamus, quatenus huiusmodi sententias in fraudem privilegiorum nostrorum de cetero non feratis, quia, si super hoc ad nos denuo clamor adscenderit, non poterimus conniventibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus.
- Capitulum XXVII.
Qui in habitu et tonsura et ceteris ut laici conversantur, deprehensi in maleficiis se pro clericis non defendunt. Ita communiter summatur.
- Idem V. quondam Anglorum Reginae illustri.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli literati, quos nec habitus nec tonsura clericos profitetur, in terra tuae iurisdictioni subiecta degentes, quum deprehenduntur in aliquibus forisfactis, ut iurisdictionem tuam eludant et debitam pro delictis ultionem evadant, assumunt seu etiam resumunt tonsuram abiectam seu habitum clericalem, licet ante pro laicis ab omnibus haberentur, et sic eorum delicta remament impunita. Ne igitur tonsura vel habitu sic resumpto malitia foveatur, si tuam iurisdictionem exerceas in huiusmodi delinquentes, qui sine tonsura et habitu in delicto fuerint deprehensi, aequanimiter duximus tolerandum, quum malitiis hominum indulgeri non debeat, sed potius obviari.
- Capitulum XXVIII.
Parisiis et in locis vicinis ius civile legi non debet.
- Idem.
Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet sancta ecclesia legum saecularium non respuat famulatum, quae satis aequitatis et iustitiae vestigia imitantur: quia tamen in Francia et nonnullis provinciis laici Romanorum imperatorum legibus non utuntur, et occurrunt raro ecclesiasticae causae tales, quae non possint statutis canonicis expediri, ut plenius sacrae paginae insistatur, +et discipuli Helisei liberius iuxta fluenta plenissima resideant ut columbae, dum in ianuis scalas non invenerint, ad quas divaricare valeant pedes suos, Firmiter interdicimus et districtus inhibemus, ne Parisius, vel in civitatibus seu aliis locis vicinis quisquam docere vel audire ius civile praesumat. Et qui contra fecerit, non solum a causarum patrociniis interim excludatur, verum etiam per episcopum loci appellatione postposita excommunicationis vinculo innodetur. [Vos autem, fratres et filii, sic diligentius praescripta servetis et faciatis studiosius ab aliis observari, quod veri amici sponsi possitis merito comprobari, etc. Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
- Capitulum XXIX.
Innovatio privilegii ius novum non inducit, sed vetus conservat.
- Idem Episcopo Baiocensi.
Quia intentionis nostrae +non exstitit, ut per innovationem, quam fecimus cuiusdam scripti monasterii S. Stephani Cadomensis, quod in registro bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri reperimus contineri, derogaretur iuri ecclesiae Baiocensis: Quum innovatio nec ius novum conferat, nec etiam tollat vetus, te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratae innovationis dignosceris exstitisse. Ceterum nullum per hoc intendimus iuri, alias eidem monasterio competenti, praeiudicium generari.
- Capitulum XXX.
Privilegiati, ut ubique possint cum altari viatico celebrare, hoc possunt sine licentia praelatorum.
- Idem.
In his, quae ad cultum divinum facere dignoscuntur, non maligna, sed benigna esset potius interpretatio facienda. Unde mirari compellimur, quod, quum fratribus Praedicatoribus et Minoribus duximus indulgendum, ut, ubicunque fuerint, sine parochialis iuris praeiudicio cum altari valeant viatico celebrare, quidam, sicut nuper fuit propositum coram nobis, nimis stricte interpretando indulgentiam nostram, nituntur asserere, quod per eam praedicti fratres praeter episcoporum, abbatum et aliorum praelatorum assensum facere hoc non possint, propter quod eos celebrare iuxta indulgentiam apostolicam non permittunt. Quum autem, si res taliter se haberet, nihil eis conferret memorata indulgentia, sine qua id episcopis et aliis praelatis annuentibus liceret eisdem: fraternitati tuae mandamus, quatenus interpretatione huiusmodi reprobata, dum tamen ab aliis, quae iure parochiali proveniunt se prorsus abstineant, datam eis sic licentiam celebrandi auctoritate nostra non differas publicare, ita, quod dicti fratres aliquam ex indulgentia nostra videantur in hoc gratiam consecuti. [Dat. Reate V. Kal. Sept. Ao. XX. 1225.]
- Capitulum XXXI.
Privilegium de decimis novalium non solvendis non comprehendit decimas tempore privilegii impetrati possessas ac aliis, nisi de possessione alterius in privilegio fiat mentio.
- Gregorius IX. maioris ecclesiae et Christianitatis Decano et Archidiacono Linconiensibus.
Dudum inter priorem et conventum de Butele ex parte una, et priorissam et moniales de Campesse ex alia super decimis lite mota (Et infra:) De consilio fratrum nostrorum decernimus, iuri praedictorum prioris et conventus super decimis novalium, in quarum erant possessione tempore illo, quo indulgentiae apostolicae impetratae fuerunt, a parte altera de decimis novalium non solvendis, non debere per eas, non facientes de hoc aliquam mentionem, praeiudicium generari.
- Capitulum XXXII.
Confratres privilegiatorum, nisi se ad eos in totum transtulerint, ad episcopalia iura tenentur.
- Idem.
Quidam, sicut asseris, in privilegiatorum fraternitate recepti, nolunt tibi de iuribus episcopalibus respondere. Verum, quamdiu huiusmodi fratres moram in domibus suis fecerint, eos compellere poteris ad dicta iura tibi integre persolvenda.
- Capitulum XXXIII.
Quoad privilegium retentionis decimae semel novale semper est novale.
- Idem Arelatensi Capitulo.
Consultationi vestrae breviter respondemus, quod terra, de qua non exstat memoria, quod aliquando culta fuisset, redacta per religiosos noviter ad culturam, perpetuo debet quoad immunitatem de non solvendis decimis novalium iure censeri, quum alias nonnunquam contingeret indulgentiam de novalibus plus eis dispendii quam utilitatis afferre.
|
|