B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   V


T i t u l u s   X X X I .
De excessibus praelatorum et subditorum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Monet praelatos abstinere a gravaminibus, subditorum, et aliqua enumerat, et geminatum poenam imponit contra facientibus.

Alexander III.

Pervenit ad audientiam nostram, +unde, si verum est, miramur plurimum, et adversus vos de iure novemur, quod in presbyteros, qui sunt in vestra iurisdictione constituti, singulis annis, quasi in servos et mercenarios, talliam facitis, quibus, nisi ad voluntatem vestram pecuniam solverint, divinum officium interdicitis, et eos viliter et inhoneste tractatis in tantum, quod ipsos laicis despicabiles reddidistis. Quum autem presbyteros quasi filios et fratres benigna ac fraterna debeatis caritate fovere, mandamus, quatenus in eos huiusmodi tallias et exactiones indebitas exercere nullatenus praesumatis, nec de cetero irrationabiliter gravetis vel inhoneste tractetis eosdem, aut sine iudicio capituli sui suspendere, vel eorum ecclesias interdicto subiicere attentetis, neque duas matrices ecclesias, quarum unam [sibi] sufficere videbitis, permittatis illos tenere, nec aliquem excommunicare sine ordine iudiciario praesumatis, scituri pro certo, quod, si huiusmodi rumores de vobis iterum ad aures nostras pervenerint, pro tantis excessibus vos auctore Domino taliter puniemus, quod timore poenae vestrae ceteri a similibus abstinebunt.

Capitulum II.
Non potest episcopus sine causa eccleaiam alteri subiectam ab illius subiectione et obsequio liberare.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Ad haec, quoniam praedictus episcopus, sicut accepimus, plures ecclesias, et praecipue ecclesiam de Nortun., a consuetudine et obsequio archidiaconorum liberas constituit et immunes, per quod reditus diminuit eorundem et attenuavit: nihilominus tibi praesentium significatione mandamus, quatenus, si res ita se habet, factum episcopi super hoc appellatione remota corrigas et emendes, et ita provideas, quod praefatis archidiaconis consuetudines, quas presbyteri in ecclesiis suorum archidiaconatuum debent, plenarie conserventur, et illis debitam reverentiam exhibeant et honorem.

Capitulum III.
Habens subiectionem seu collationem beneficii, illud pro suo usu retinere non potest, seu sibi conferre.

Idem Exoniensi Episcopo.

Ad aures nostras pervenit, quod quidam archidiaconi, tui se in ecclesias, quae in suis archidiaconatibus vacant auctoritate propria intrudere non verentur, +et sic ipsas ecclesias detinere non erubescunt. Attendentes itaque absonum et omni rationi contrarium tantae praesumptionis excessum, nec volentes incorrectum relinquere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus eos, si qui archidiaconi sunt in episcopatu tuo, qui tali modo ecclesias occupant vel occupatas detinent, ad eas dimittendas omni occasione et appellatione cessante censura ecclesiastica compellas, et easdem ecclesias de personis idoneis et honestis ordinans, praefatos archidiaconos pro tanta praesumptione debita cures animadversione punire.

Capitulum IV.
Contra naturam incontinentes, si sunt clerici, deponuntur, et in monasterio detruduntur; si laici, excommunicantur.

Idem in concilio Lateranensi.

Clerici +in sacris ordinibus constituti, qui mulierculas in domibus suis sub incontinentiae nota tenuerint, aut abiiciant eas et continenter vivant, aut ab officio et beneficio ecclesiastico fiant alieni. Quicunque autem illa incontinentia, quae contra naturam est, propter quam ira Dei venit in filios diffidentiae et quinque civitates igne consumpsit, deprehensi fuerint laborare, si clerici fuerint, deiiciantur a clero, vel ad agendam poenitentiam in monasteriis detrudantur; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alieni.

Capitulum V.
Subditus non tenetur parere superiori, aliquid exigenti vel praecipienti contra tenorem sui privilegii.

Idem.

Sane, si episcopi aliquid ab abbatibus praeter debitam obedientiam contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam exigunt, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica quod petitur denegare, ne occasione ista ordo iste qui hactenus liber exstitit, perpetuae servitutis laqueo vinciatur.

Capitulum VI.
Vicarius ecclesiae, usurpans sibi ipsius ecclesiae personatum contra praestitum iuramentum, ad officii sui exsecutionem admitti non debet.

Idem Norvicensi Episcopo.

Illud etiam de vicariis, qui personis fide et sacramento obligati sunt, duximus statuendum, quod, si fidei et sacramenti religione contempta personatum sibi falso assumentes, contra personas se erexerint, et super hoc in iure confessi fuerint vel convicti, de cetero in eodem episcopatu ad officii sui exsecutionem nullatenus admittantur.

Capitulum VII.
Excommunicatio, lata contra subditum, quia non paret contra privilegium sibi a superiori concessum, non tenet.

Clemens III.

Quum ad quorundam +malitiam coercendam in concilio fuerit Lateranensi multa deliberatione statutum, ut archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, archipresbyteri etiam et decani certum evectionis numerum et personarum in ecclesiarum visitationibus non excedant: quia, sicut audivimus, quidam ex praedictis personis id in ecclesiis vestris nequaquam observant, super hoc commoditati vestrae attentius duximus salubriter providendum. Ideoque discretioni vestrae apostolica auctoritate concedimus, ut, si ecclesiarum praelati numerum evectionis et personarum in Lateranensi concilio constitutum, quum ecclesias visitant, excedere forte praesumpserint, et pro illis procurationem exegerint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare, et, si propter hoc in ecclesias vestras vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverint, ipsam auctoritate apostolica decernimus non tenere. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petrum.]

Capitulum VIII.
Praelatus inferior citra episcopum non potest suam ecclesiam vel sibi subiectam alteri unire sine episcopi consensu, etiam metropolitani auctoritate interveniente. H. d. et est casus multum allegabilis.

Coelestinus III. Faustino Episcopo.

Sicut unire episcopatus atque potestati subiicere alienae, ad summum Pontificem pertinere dignoscitur: ita episcopi est ecclesiarum suae dioecesis unio et subiectio earundem. Quum itaque, sicut nobis innotuit, prior Grandensis monasterium suum, quod est in tua dioecesi, et de tuo debet ordinari consensu, monasterio de Accato, tuo assensu minime requisito, subiecerit sive unierit, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque indulgemus, ut, quod fecit super hoc te inconsulto, tibi liceat auctoritate nostra, sicut iustum fuerit, infirmare, non obstante assensu vel confirmatione, quam metropolitanus interposuisse proponitur, quum in dioecesi sui suffraganei absque ipsius assensu non debeat aliquid huiusmodi contra constitutiones canonicas attentare, nos quoque id decernimus, prout dictum est, irritandum, statuentes etc.

Capitulum IX.
Suspendi debet clericus, qui de suo crimine publice gloriatur.

Innocentius III. Archipresbytero sancti Andreae de Pall.

Quam sit grave crimen in clericis, quum malefecerint, gloriari et in rebus pessimis exsultare, nullus sanae mentis ignorat. Accepimus sane, quod non sine dolore referimus, quod, quum R. Deserien. P. filiam suam cuidam I. nomine tradiderit in uxorem, P diaconus ecclesiae S. Petri, filius A. sacerdotis, non erubuit publice confiteri, se mulierem praedictam carnaliter cognovisse; unde factum est, quod praedictus vir ad propria eam remitteret, cui fuerat matrimonialiter copulata. Ideoque tibi per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, omni contradictione et appellatione cessante praefatum clericum ab officio et beneficio suspendere non postponas, compellens virum, ut uxorem suam recipiat, eique, sicut iustum est, officium exhibeat maritale. [Dat. IV. Id. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

Capitulum X.
Clericus, auctoritatem vel consilium directe vel indirecte homicidio praestans, irregularis efficitur.

Idem Episcopo Hiponensi et Abbati de Tileto, Visitatoribus Lombardiae.

Ex literis vestris accepimus, quod, quum ad Albiganensem ecclesiam una cum venerabili fratre nostro Pisano archiepiscopo, tunc episcopo Vercellensi, accessissetis visitationis officium impleturi, Albiganensis episcopus inter cetera, quae proposita fuerant contra ipsum, hoc vobis ore proprio est confessus, quod, quum quidam in villa quadam, ad eius iurisdictionem spectante, infamaretur de furto, et idem illud inficiaretur omnino, offerens, quod candentis ferri iudicio se purgaret, et ut suspendio puniretur, si deficeret in eodem, dictus episcopus requisivit a iudice, quid super hoc videretur eidem. Et quum iudex respondisset, ut fieret, sicut fur ipse dixerat, ferrum candens in ipsius praesentia episcopi est allatum. Quo quum accepisset fur ille, combustus est; unde iudex pavefactus, quid sibi super hoc videretur, consuluit episcopum memoratum. Qui respondit, quod, si fur idem sic evaderet, malum esset; quanquam per literas, quas idem episcopus nobis modo direxit, affirmet, se verbis talibus usum fuisse: «Auditis, quantus est clamor populi, omnes dicunt, [quod] malum est, si sic evaserit impunitus.» Et sic episcopus et iudex villam ipsam cum multitudine sunt ingressi, in quorum praesentia praedictus fur est auctoritate ipsius episcopi suspensus; propter quod ipsum cum literis vestris ad sedem apostolicam destinastis. Sed idem in praesentia nostra constitutus nihil unquam super his proposuit coram nobis, nec literas vestras vidimus, licet idem se nobis illas asserat praesentasse. Quin immo statim, quum dictus archiepiscopus ad sedem apostolicam accessit, qui nobis huiusmodi rei seriem plenarie indicavit, idem episcopus a nostra discessit praesentia, et perquisitus non potuit inveniri. Nos autem super his cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et, quia idem episcopus non solum in iudicio candentis ferri, verum etiam in furis suspendio graviter noscitur deliquisse, quum his non tantum auctoritatem praestiterit, verum etiam praesentiam exhibuerit corporalem, ipsum indignum altaris ministerio reputamus. Quum igitur pontificale officium sine altaris ministerio non valeat adimpleri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ut episcopatui cedat, moneatis eundem; alioquin ipsum auctoritate apostolica ab Albiganensi ecclesia sublato appellationis obstaculo amoventes, faciatis eidem per electionem canonicam de persona idonea provideri, [contradictores etc. Dat. Lat. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XI.
Collatio beneficii facta indigno occulta cassari debet, et conferens secundo ante cassationem primae collationis privari debet ea vice potestate conferendi.

Idem Archiepiscopo et maioris monasterii et sancti Iuliani Abbatibus Turonensibus.

Inter dilectos filios B. et P. canonicos Pictavenses super succentoria Pictavensis ecclesiae quaestione suborta, eorum utroque firmiter asserente, succentoriam ipsam se per Pictavensem cantorem, ad quem eius donatio pertinebat, canonice assecutum, [praedictus Bocardus propter hoc ad sedem apostolicam veniens, coram dilecto filio nostro Guala sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, quem sibi et procuratori praedicti Petri dedimus auditorem, affirmans sibi succentoriam ipsam canonice fuisse collatam, adiecit, quod, etsi cantor eam memorato Petro alias canonice contulisset, donatio tamen ipsa propter indignitatem personae consequi non debebat effectum, quum idem Petrus esset publicus aleator et usurarius manifestus. Licet autem post altercationes multas non solum ad hoc, sed etiam ad principale probandum praefatus Bocardus induxerit quosdam testes, quia tamen tam ipse quam pars adversa super principali et incidentibus plures testes producere intendebat, dilectis filiis decano et cantori sanctae Radegundis Pictavensis et Toarcensi decano causam ipsam commisimus fine canonico terminandam, attestationes praedictas eis sub bulla nostra transmittentes inclusas. Coram quibus postea partibus constitutis, quum iam dictus Bocardus testes suos recipi postularet, fuit ex adverso responsum, quod non erat aliquatenus audiendus, utpote qui per dilectos filios archipresbyterum, magistrum scholarum, et magistrum P. Parvum canonicum Bituricenses, iudices delegatos a nobis, sententia erat excommunicationis adstrictus pro eo, quod ad mandatum eorum Hugonem clericum in canonicum Fayensem admittere recusabat. Quumque postmodun idem Bocardus super absolutione sua literas eorundem iudicum praesentasset, adversa pars eos coepit arguere falsitatis eo, quod clausula finalis earum tam in incausti colore quam in literarum forma a scriptura reliqua discordabat, allegans eundem B. tanquam reum criminis falsitatis ab intentione sua penitus repellendum. Porro post contentiones multiplices et diversas iudices ipsi de voluntate partium testes tam super principali quam incidentibus receperunt. Sed eodem B. postmodum ad nostram audientiam appellante, iudices ipsi partes cum attestationibus et actis iudicii sigillis propriis consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Partes itaque propter hoc nuper apud sedem apostolicam constitutae coram dilecto filio nostro Cynthio tituli sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, quem ipsis deputavimus auditorem, aliquamdiu litigarunt.] Nos igitur, attestationibus utriusque partis diligenter inspectis, invenimus evidenter esse probatum, eundem P. publicum aleatorem esse ac usurarium manifestum; utpote qui undecim denarios pro duodecim publice mutuaverat in ludo. Unde, licet ad palliandum tantae praesumptionis excessum proposuerit idem Petrus, quod hoc fecerat iuxta consuetudinem Gallicorum clericorum, qua fere universi clerici mutuant sic frequenter et ludunt: nos tamen, qui ex officii nostri debito pestes huiusmodi exstirpare proponimus, atque ludos voluptuosos, occasione quorum sub quadam curialitatis imagine ad dissolutionis materiam devenitur, penitus improbamus, excusationem praedictam, quae per pravam consuetudinem, quae corruptela dicenda est potius, palliatur, frivolam reputantes, quum in illis magis plectibilis sit offensa, per quos ad excusandas excusationes in culpis delinquendi auctoritas usurpatur, quod circa eundem P. de succentoria praedicta factum esse dignoscitur, propter indignitatem et vilitatem ipsius duximus irritandum, quum personis vilibus et indignis portae dignitatis patere non debeant iuxta legitimas sanctiones. Praeterea contra praefatum B. fuit manifeste per testes probatum, quod de conscientia iudicum praedictorum Bituricensium ultima clausula inserta non fuerat in literis eorundem, sicut in ipsorum depositionibus exprimitur evidenter; +Robertus quoque diaconus, ad hoc probandum testis inductus, illud idem deposuit, et adiecit, quod, quum deberet easdem literas sigillare, [illas] diligenter inspexit, nec eandem clausulam appositam tunc invenit. Unde pars altera proponebat, quod, quum praedictus B. scienter usus fuerit literis sic falsatis, debebat merito tanquam falsarius omnino repelli. Verum nos, attendentes, quod, etsi constaret evidentissime, quod dicta clausula literis illis fuisset apposita praeter conscientiam iudicum praedictorum, quia tamen fides nobis facta non fuit, quod dictus B. illam clausulam apposuerit, vel procuraverit, ut ab alio poneretur, vel etiam, quod scienter usus fuerit literis sic falsitatis, ab huiusmodi falsitatis obiectu eundem duximus absolvendum; maxime quum, postquam sibi hoc obiectum fuit, praetermiserit penitus uti eis. +[Ad haec per testes Bocardi super principali negotio productos fuit satis sufficienter ostensum, quod quinta feria et, ut loquamur expressius, die Iovis post festivitatem sancti Michaelis, biennio iam elapso, succentoria sibi concessa fuerat supradicta; sed per confessionem eiusdem apparuit, quod idem festum eodem anno die Iovis fuerat celebratum, sicque fuit per consequentiam comprobatum, quod octavo die post festum ipsum eidem B. dicta donatio facta fuit. Ceterum per sex testes, cantorem scilicet, Oliverium, W. Gerru, R. Agnellum, I. Marinum, P. de Marcai, quos supradictus P. ad probandum, quod donatio sibi facta praecesserat, introduxit, exstitit manifeste probatum, quod anteriori tempore sibi fuerat succentoria saepedicta collata, quum Oliverius, W. et I. manifeste dicant, quod secunda vel tertia, et cantor quod tertia vel quarta die post dictum festum, et P. quod in hebdomada post idem festum eidem Petro donatio facta fuit. Verum per testes, quos Bocardus ad reprobationem testium iam dictorum induxit Oliverius et Willelmus fuerunt tanquam manifesti fornicarii reprobati. Cantor quoque per multos testes convincitur esse periurus, quia, quum iuratus dixerit, quod Bocardo succentoriam nunquam dederat supradictam, per multos testes probatum est ex adverso, quod ipsis praesentibus cantor investivit eundem. Insuper R. Agnellus nihil deposuisse dignoscitur super negotio principali, licet pars Petri, dicens ipsum amphibologice fuisse locutum, ostendere nisa fuerit, quod idem testis super principali dixerit illud idem, quod Riverius et Willelmus. Duo vero residui, scilicet I. Marinus et P. de Marcai, remanserunt, qui nequiverunt rationabiliter reprobari, quia, licet dixerit pars Bocardi, quod ipsius P. testimonio fides habenda non erat, quoniam in causa Petri fuerat procurator, quod ex eo nitebatur adstruere, quia testes eiusdem Bocardi dixerant, quod idem I. literas Petri portaverat, quaesierat testes, et quaedam huiusmodi fecerat, quia tamen nobis non constitit, quod eiusdem P. fuerit procurator, eius testimonio fidem censuimus adhibendam. Sed et illud frivolum reputavimus, quod proposuit eadem pars Bocardi, videlicet, quia, quum Petrus de Marcai dixerit, quod in hebdomada post praedictum festum saepedicto Petro donatio facta fuit, innuitur, quod donationem ipsius B., quae octavo die post idem festum facta fuerat, eadem, Petri donatio minime praecessisset. Nam quum hebdomada vel septimana nequaquam ultra diem septimum extendatur, apparet, quia donatio, quae facta fuerat in hebdomada vel etiam septimana, citeriori utique tempore fuit facta quam illa, quae facta fuit postmodum in octavo.] Quum igitur per depositiones saltem duorum testium, qui nullatenus reprobati fuerunt, nobis constiterit evidenter, quod concessio P. facta praecesserit, quanquam propter indignitatem eiusdem P. meruerit reprobari, concessionem postmodum B. factam irritam decernimus et inanem. Quia vero cantor ad quem ipsius succentoriae donatio spectare proponitur, ut de ipsius periurio taceamus, adeo inconstanter se habuit in hoc facto, ut, sicut praemissum est, prima donatione non reprobata secundam facere attentaverit, et dignum sit, ut in eo quis puniatur, in quo visus est deliquisse, in hoc eius duximus varietatis inconstantiam puniendam, ut concedendi succentoriam ipsam hac vice nullam habeat facultatem, praesentium vobis auctoritate mandantes concedimus, quatenus eandem, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo personae idoneae assignetis, [contradictores etc.]

Capitulum XII.
Cognoscere de causa matrimoniali, item poenitentias publicas et indulgentias concedere spectat ad dignitatem episcopalem; unde inferior praelatus de his se intromittere non debet, nisi ei competat de iure speciali.

Idem in concilio generali.

Accedentibus ad nos de diversis mundi partibus episcoporum querelis, intelleximus graves et grandes quorundam abbatum excessus, qui, suis finibus non contenti, manus ad ea, quae sunt episcopalis dignitatis, extendunt, de causis matrimonialibus cognoscendo, iniungendo publicas poenitentias, concedendo etiam indulgentiarum literas, et similia praesumendo, unde contingit interdum, quod vilescit episcopalis auctoritas apud multos. Volentes igitur in his et episcoporum dignitati et abbatum providere saluti, praesenti decreto firmiter prohibemus, ne quis abbatum ad talia se praesumat extendere, si proprium voluerit periculum evitare; nisi forsan quisquam eorum speciali concessione vel alia legitima causa super huiusmodi valeat se tueri.

Capitulum XIII.
Ad revelandum peccatorem, sive peccatum in poenitentia confessum, sacerdos compelli non potest.

Honorius III. P. tit. sanctae Pudentianae Presbytero cardinali, Vicario nostro.

Dilectus filius Ioannes, sancti Thomae de Parione presbyter, exposuit coram nobis conquerendo, quod rectores fraternitatis Urbis ipsum ad revelandum fures, et id, quod super quodam furto sibi tanquam sacerdoti fuerat revelatum, vel ad satisfaciendum exinde damnum passo arctare nitentes, in eum, nisi alterum praemissorum intra octo dies efficeret, tulerunt sententiam interdicti. Quia igitur perniciosum esset, praedictum presbyterum sibi taliter credita revelare, ac iterum iniquum, cogi ad id, quod non rapuit, exsolvendum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos rectores coram te conveniens, iniungas eisdem, ut a memorati presbyteri super hoc gravamine penitus conquiescant.

Capitulum XIV.
Privati homines regulariter nequeunt constituere collegium et habere signa collegii, nisi eis aliter concedatur.

Idem Praeposito R. et I. Archidiacono Suessionensibus.

Dilecta in Christo filia abbatissa Iotrensis nobis insinuare curavit, quod, quum presbyteri et clerici Iotrensis ecclesiae Meldensis dioecesis non consueverint proprium habere sigillum, nec sint unum corpus ita, quod capitulum appellaretur, nihilominus tamen contra voluntatem ipsius abbatissae, quae ipsorum caput est et patrona, sigillum habere contendunt +in ipsius praeiudicium et gravamen; quare id eis a nobis petiit inhiberi. Quia vero nobis non constitit de praemissis, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his diligentius veritate, si vobis constiterit ita esse dictis presbyteris et clericis auctoritate nostra inhibeatis expresse, ne praesumant vel de novo fabricare sigillum, vel uti eo, si forte noviter fuerit fabricatum, ipsos si contra prohibitionem nostram venire praesumpserint, a praesumptione huiusmodi per censuras ecclesiasticas appellatione postposita compescentes.

Capitulum XV.
Qui contra iuramentum negat praelatum dominum suum, vel coram iudice saeculari de ipso conqueritur vel ipsum invadit, deponi debet.

Idem S. Auberti Archidiacono, Abbati de Annona Praeposito Cameracensi.

Gravem et dolore non vacuam, +ac toti clero contumeliarum aculeis circumfertam recepimus questionem, quod, quum venerabilis frater noster Ambianensis episcopus quoddam beneficium vacans, quod altare dicitur de Villesco, cuidam idoneo, prout ad se spectare credebat, absente tamen Ambianensi archidiacono contulisset, idem archidiaconus, stipatus caterva Manasseri fratris sui et quorundam aliorum, accedens ad episcopum memoratum, et proponens, quod ei iniuriatus fuerat super hoc, institit apud eum, ut sine causae cognitione a beneficio ipso prorsus amoveretur ab episcopo institutus. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, archidiaconum saepe dictum semel et secundo contra fidem homagii praestiti ac debitam reverentiam episcopum suum esse dominum negasse, vel in foro saeculari deposuisse contra eum super rebus spiritualibus quaestionem, aut tam invasoribus episcopi et sociorum eius, quam fratri eius vel complicibus suis causam vel consilium praebuisse, ipsum, tanquam membrum putridum, ne sua contaminet alios corruptela, ab Ambianensi ecclesia perpetuo abscindatis et removeatis omnino, beneficia sua facientes personis idoneis per illos, ad quos donatio eorum pertinet, assignari; alioquin, quia contra eum publica fama laborat, et manifestae praesumptiones apparent, purgationem ei super praemissis canonicam cum manu decima eiusdem dignitatis et ordinis eiusdem provinciae indicatis. Quod si forte in tali purgatione defecerit infra tempus praefigendum a vobis ipsum cuiuslibet contradictionis et appellationis impedimento sublato officio beneficioque privetis, facientes nihilominus sicut superius est expressum beneficia, quae idem archidiaconus detinet personis idoneis assignari.

Capitulum XVI.
Ponit XV. gravamina, illata religiosis, a quibus praecipit praelatos abstinere.

Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.

Nimis iniqua (Et infra:) Quum religiosi viri, abnegantes salubriter semet ipsos, elegerint in paupertate Christo pauperi ad placitum famulari, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes: non desunt plerique tam ecclesiarum praelati quam alii, qui, caeca cupiditate seducti, propriae aviditati subtrahi reputantes quicquid praedictis fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant. Volunt namque contra regulam a sede apostolica approbabatam et sui ordinis instituta ipsis invitis eorum confessiones audire, ac eis iniungere poenitentias, et eucharistiam exhibere; nec volunt, ut corpus Christi in eorum oratoriis reservetur. Et fratees ipsorum defunctos apud ecclesias suas compellunt sepeliri, et eorum exsequias celebrari, et, si quis decedentium fratrum alibi quam in suis ecclesiis eligat sepulturam, funus primo ad ecclesias suas deferri cogunt, ut oblatio suis usibus cedat. Nec sustinentes, eos habere campanam, vel coemeterium benedictum, certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare divina. Volunt quoque in domibus eorum certum numerum fratrum, sacerdotum clericorum et laicorum, nec non cereorum, lampadarum et ornamentorum pro voluntate sua taxare, ac residuum cereorum, quando noviter apponuntur exigunt ab eisdem. Nec permittunt, quod novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesiis suis celebrent primas missas, eos nihilominus compellentes, ut in quotidianis missis, quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant et reservent; quicquid etiam eis, dum celebrant missarum solennia, intra domorum suarum ambitum pia fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes, quod eisdem tam in ornamentis altaris quam in libris ecclesiasticis absolute confertur, vendicant perperam iuri suo. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo. [XII. Kal. Sept. 1231.]

Capitulum XVII.
Ponit XII. gravamina Praedicatorum et Minorum, a quibus praecipit praelatos abstinere.

Idem universis ecclesiarum Praelatis.

Nimis prava (Et infra:) Quum quidam viri religiosi, utputa fratres Praedicatores et Minores, quorum ordinem et regulam sedes apostolica noscitur approbasse, in arctissima paupertate Christo pauperi famulentur: plerique praelati et alii eos ad synodos suas cogunt accedere, ac suis constitutionibus subiacere. Nec his contenti, capitula et scrutinia in locis fratrum pro his corrigendis facturos se comminantur, fidelitatem iuramento firmatam ab eorum ministris et custodibus exigentes. Eis quoque, ut tam extra civitates quam intra cum eis processionaliter veniant, ex levi causa mandantes, excommunicationis sententiam fulminant in benefactores ipsorum, et id ipsum fratribus comminantes, eos de locis, in quibus Domino famulantur, satagunt amovere, nisi eis obediant in omnibus supra dictis. Ad hoc, ne fratres ad honorabiliores civitates et villas, ubi religiose ac honeste valeant commorari, a populis devote vocati accedere audeant inhibentes, tam in accedentes fratres quam in receptatores eorum praesumunt excommunicationis sententiam promulgare. Ab eis etiam de hortorum fructibus decimas, nec non de habitaculis fratrum, sicut de Iudaeorum domibus, contendunt reditus extorquere, asserendo, quod, nisi fratres morarentur ibidem, ab aliis habitatoribus proventus aliqui solverentur; et, ut ipsos suae subdant totaliter ditioni, eisdem ministros et custodes volunt praeficere pro suae arbitrio voluntatis. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo.

Capitulum XVIII.
Non servans interdictum, suspensus est ab officio et beneficio, et omni iurisdictione. H. d. secundum verum intellectum.

Idem Archiepiscopo Bracarensi.

Tanta est clavis Petri (Et infra:) Ad confusionem P. episcopi quondam Colubriensis non potest in memoriam non venire, quantum in nos et ecclesiam Romanam deliquerit, despexerit Petri claves, et ecclesiasticam laeserit potestatem, quum non solum interdicti sententiam, quam servaverat ab initio, temere violavit, verum etiam induxit alios, immo compulit, non servare, et quos inducere monitis et flectere minis ac terroribus ad violandam interdicti sententiam nulla potuit ratione, post atroces iniurias, amissionem bonorum, spoliationem parentum, dignitatibus, praebendis et beneficiis spolians, coegit miserabiliter exsulare, ea suis in hac parte fautoribus non absque praesumptione temeraria conferendo, quae omnia idem episcopus in nostra et fratrum nostrorum praesentia publice recognovit. Licet autem memoratus episcopus in manibus nostris spontanea cesserit voluntate: nolentes tamen, ut hi, qui huiusmodi sententiam interdicti non sunt veriti temeritate propria violare, ac recipere dignitates, praebendas ac beneficia aliorum, qui absque culpa et sine causa rationabili eis fuerant spoliati, severitatem effugiant canonicae ultionis, ne facti perversitas transeat praesumptoribus in exemplum, auctoritate Dei omnipotentis omnem institutionem, destitutionem, collationem praebendarum, beneficiorum ac dignitatum praesumptas per eundem episcopum, et excommunicationis seu interdicti sententias, in quoscunque hac occasione prolatas ab eo post interdicti violationem eiusdem, decernimus irritas et inanes. Quia vero, ubi magis exceditur, ibi est severius vindicandum, mandamus, quatenus omnibus, quos praedictus episcopus in supra dicta beneficia, praebendas et dignitates intrusit, non solum a beneficiis ipsis, praebendis et dignitatibus, verum etiam ab aliis beneficiis, si qua obtinent, et ecclesiis prorsus amotis, tam praesumptores eosdem, quam omnes alios, qui praefatum interdictum damnabiliter violarunt, suspendas auctoritate apostolica ab officio et beneficio. Illos quoque, quos in personas et res praedictorum canonicorum, praelatorum et clericorum manus temerarias constiterit extendisse, ad nostram venire compellas praesentiam, pro meritis sententiam recepturos, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.