|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s X I X .
De divortiis.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Homicidium necessarium non
privat spe coniugii, sed machinatio in mortem coniugis sic.
- Ex concilio apud Wormaciam.
Si qua mulier in mortem
mariti sui cum aliis [hominibus] consiliata est, et ipse vir
aliquem illorum se defendendo occiderit, et hoc probare [potest],
potest ipse vir ipsam uxorem dimittere, et post mortem uxoris, si
voluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix poenitentiae absque spe coniugii
stet subiecta.
- Capitulum II.
Coniuges propter alterius crimen
non separantur, nisi spiritualiter fornicentur, et tunc durat coniugium, eis
etiam separatis.
- Alexander III.
Quaesivit a nobis tua
fraternitas, utrum mulier pro latrocinio aut quolibet alio crimine a viro suo
debeat separari, et alii nubere, et de viro simili modo quaestionem
proposuisti, utrum pro quolibet flagitio possit a coniuge dividi, et aliam sibi
legitime matrimonio copulare. Nos itaque taliter respondemus, quod mulier
pro furto vel alio crimine viri sui, nisi ipse eam ad maleficia sua trahere
nitatur, et fidei suae religionem corrumpere velit, ab eo separari non
debet, nec alii aliqua ratione copulari. Verum si coniugem suam ad
infidelitatis maleficium traxerit, mulier a viro recedere poterit
et separari, ita, quod ei nubere alii non licebit, quia, licet
separentur, semper tamen coniuges erunt. In viris quoque praesentis sententiae
forma servetur.
- Capitulum III.
Vir non potest dimittere uxorem
sine iudicio ecclesiae, etiam propter impedimentum parentelae notorium. Si fama
refert impedimentum coniugii, etiam nemine opponente, episcopus ex officio suo
potest de eo inquirere. Si vero impedimentum est notorium, potest episcopus ex
officio suo matrimonium separare.
- Idem Ambianensi Episcopis.
Porro de comite Pontini,
qui filiam B. de sancto Valerico uxorem suam absque iudicio
ecclesiae dimisit propterea, quia eam cognatam fuisse uxoris defunctae
proponit, haec prudentia tua cognoscat, quod, si etiam parentela esset
publica et notoria, absque iudicio ecclesiae ab ea separari non potuit, quare
ipsum ad eam recipiendam, quae petit restitutionem ipsius, districte compellas.
Quam si recipere noluerit, eum et superinductam vinculo excommunicationis
adstringas. Si qui autem apparuerint, qui matrimonium ipsum legitime velint
et possint impetere, causam audias, et eam fine debito decidas. Praeterea
de H. qui filiam Adelmi, cognatam suam, duxit [in] uxorem, si
hoc publicum est et manifestum, nec apparet aliquis, qui matrimonium velit
impetere, id tibi respondemus, quod, non apparentibus accusatoribus, et
parentela manifesta seu publica exsistente, quod credibile non est, nisi essent
consobrini in primo gradu vel secundo, tui officii interest, matrimonia
illa adhibita gravitate dissolvere, quae illicite contracta noscuntur. [Ad
haec etc. cf. c. 15. de dec. III. 30.]
- Capitulum IV.
Repellitur uxor, petens
restitutionem mariti, si notorie fornicata est, et maritus continuit.
- Idem.
Significasti nobis,
quod quidam miles in provincia tua, uxore sua sine iudicio ecclesiae [et
auctoritate] dimissa pro eo, quod suggestum sibi fuerat, ipsam incestum cum
quodam consanguineo suo commisisse, vinculo fuit propter hoc excommunicationis
adstrictus. Verum mulier ipsa non continuit, sed sobolem de alio viro
suscepit; nec minus postulat viro restitui, asserens, se ab ipso iniuste [fuisse]
dimissam, et eundem virum sibi materiam adulterandi dedisse. Unde,
quia nos consuluisti, utrum mulier ipsa debeat viro [suo] restitui,
et vir ad eius receptionem compelli, Consultationi tuae taliter
respondemus, quod, si notorium est, mulierem ipsam adulterium commisisse, ad
eam recipiendam praefatus vir cogi non debet, nisi constaret, ipsum cum alia
adulterium commisisse.
- Capitulum V.
Matrimonium separatur propter
adulterium mulieris, et, si vir postea fornicetur, redintegratur. Et est bonus
casus et multum allegabilis.
- Idem.
Ex literis tuis
accepimus, quod lator praesentium, V. nomine, olim de tua dioecesi
quandam duxit, videlicet Luciam, in uxorem, qui, maligno spiritu
instigante, paucis temporibus fuere concordes. Proponebat enim idem V.,
quod illam per violentiam sibi illatam, metu etiam mediante duxisset. Tu
vero una cum capitulo tuo, quum tam minis quam admonitionibus inter eos saepe
pacem reformare studeres, ei eos temere segregatos pariter reconciliari
coegisses: Tandem vir uxorem suam super crimine fornicationis in iure
convenit, quae, nescitur quo ducta spiritu, coepit publice confiteri, quod,
quum vir negaret ei in debitis et necessariis providere, crimen compulsa
est incurrere memoratum. Quumque diligentius a te fuisset admonita, ne ad
suggestionem alicuius vel iniquum consilium illud tam turpe contra se
proponeret, ipsa id manifestius asserebat. Sane, tu, convocato capitulo tuo et
aliis viris discretis, quum ex eorundem consilio utrique privatim
continentiam firmiter iniunxeris observandam, ita, quod caste viverent
ab invicem segregati, et ex relatione quorundam perceperis, quod aliam
memoratus V. intenderet ducere in uxorem, licet ipsum, ne hoc facere
aliquatenus attentaret, monueris diligenter, ipse nihilominus extra civitatem
furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit. Verum quum factum
inquirere laborares, ut secundum illud procederes, supra dictus V. rei
seriem, prout factum fuerat, explicans et exponens, ad audientiam
nostram dicitur appellasse. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si res ita processit, praetaxatum virum appellatione remota
ad legitimam uxorem per excommunicationis sententiam redire compellas, et,
iniuncta eidem poenitentia de commisso adulterio cum secunda, priorem maritali
affectione ab ipso facias pertractari. [Capellanum etc. cf. c. 1. de
sec. nupt. IV. 21. Dat. Laterani.]
- Capitulum VI.
Si uxor a viro, lapso in
haeresim, propria auctoritate divertit, ad eum reversum redire compellitur;
secus, si per iudicium ecclesiae ab eo fuisset separata.
- Urbanus III. Florentino Episcopo.
De illa vero,
quae, viro suo labente in haeresim, ipsius consortium sine iudicio ecclesiae
declinavit, utrum, revertente illo ad catholicam unitatem, ad redintegrandum
matrimomium sit cogenda, videtur nobis, quod mulier, maxime si ea
intentione decessit, ut lapsus in haeresim taedio pariter et confusione
affectus se ab errore suo converteret, ei, quum reversus fuerit, est reddenda,
quae, etiamsi reverti noluerit, compellatur. Si vero iudicio ecclesiae ab eo sine
spe matrimomii redintegrandi recessit, ad recipiendum eum nullatenus eam
dicimus compellendam. [De uxore vero etc. cf. c. 7. de sepult. III.
28.]
- Capitulum VII.
Vinculum coniugale non
dissolvitur altero coniugum fidelium in haeresim lapso. Sed si unus infidelium
coniugum convertatur ad fidem, et alter noluit sibi cohabitare, vel non sine
blasphemia, vel sine peccato mortali, solvitur coniugium, et conversus
contrahere poterit.
- Innocentius III. Ferrariensi Episcopo.
Quanto te magis
novimus in canonico iure peritum, tanto fraternitatem tuam amplius in Domino
commendamus, quod in dubiis quaestionum articulis ad sedem apostolicam
recurris, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ut
opinio, quam in eis quondam habueras, dum alios canonici iuris peritiam
edoceres, vel corrigatur per sedem apostolicam vel probetur. Sane tua nobis
fraternitas suis literis intimavit, quod, altero coniugum ad haeresim
transeunte, qui relinquitur ad secunda vota desiderat convolare et filios
procreare, quod, utrum possit fieri de iure, per tuas nos duxisti
literas consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum
nostrorum consilio respondentes, distinguimus, licet quidam praedecessor
noster sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem
catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim, vel
decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem
catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine
blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei
cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit.
Et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus: "Si infidelis discedit,
discedat. Frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi," et
canonem etiam, in quo dicitur, quod "contumelia creatoris solvit ius
matrimonii circa eum, qui relinquitur." Si vero alter fidelium coniugum vel
labatur in haeresim, vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod
in hoc casu is, qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias
convolare, licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi
matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum.
Inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit, quia sacramentum
fidei, quod semel est admissum, nunquam amittitur; sed ratum efficit coniugii
sacramentum, ut ipsum in coniungibus illo durante perduret. Nec obstat, quod a
quibusdam forsan obiicitur, quod fidelis relictus non debeat iure suo sine
culpa privari, quum in multis casibus hoc contingat, ut si alter coniugum
incidatur. Per hanc autem responsionem quorundam malitiae obviatur, qui
in odium coniugum, vel quando sibi invicem displicerent, si eas possent in tali
casu dimittere, simularent haeresim, ut ab ipsa nubentibus coniugibus
resilirent. Per hanc ipsam responsionem illa solvitur quaestio, qua quaeritur,
utrum ad eum, qui [vel] ab haeresi vel infidelitate revertitur, is, qui
permansit in fide, redire cogatur. [Dat. Lat. Kal. Maii 1199.]
- Capitulum VIII.
Pagani, iuncti in gradu
prohibito lege canonica tantum, conversi ad fidem non separantur. Hoc primo. Si
paganus prius plures uxores habeat, post fidem susceptam adhaerebit primae. Hoc
secundo. Et, si repudiata uxore cum secunda contraxerit, etiam post baptismum
dimittet secundam, et adhaerebit primae repudiatae, etiamsi repudiata cum alio
contraxisset; secus is fornicata fuisset. Hoc tertio.
- Idem Tiberiadensi Episcopis.
Gaudemus in Domino et
in potentia virtutis ipsius, et Patri luminum, a quo est omne datum optimum et
omne donum perfectum, uberes gratiarum exsolvimus actiones, quod, sicut nobis
tuis literis intimasti, diebus istis novissimis ille, qui non vult mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat, ut ad Christianam venirent fidem,
multorum paganorum cordibus inspiravit. Utrum pagani uxores accipientes in
secundo vel tertio, vel ulteriori gradu sibi coniunctas, sic coniuncti debeant
post conversionem suam insimul remanere, vel ab invicem separari, edoceri per
scriptum apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter
respondemus, quod, quum sacramentum coniugii apud fideles et infideles
exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus, dicens: "Si quis frater infidelem
habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat," et in
praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui
constitutionibus canonicis non arctantur, ("quid enim ad nos," secundum
Apostolum eundem, "de his, quae foris sunt, iudicare?") in favorem praesertim
Christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores, se deseri
timentes, viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter
copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, quum per sacramentum
baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur. Quia vero pagani
circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem
omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Quia
vero tam patriarchae quam alii iusti viri ante legem pariter et post legem
multas uxores insimul habuisse leguntur, nec contrarium apparet in evangelio
vel lege praeceptum, neque pagani subiiciuntur canonicis institutis post
inventis, quemadmodum est praemissum: videtur, quod nunc etiam iuxta ritum suum
licite contrahant cum diversis, quorum coniunctiones legitimas unda sacri
baptismatis non dissolvit, et ita patriarcharum exemplo ad fidem Christi
conversi pagani coniugiorum pluralitate gaudebunt. Verum absonum hoc
videtur et inimicum fidei Christianae, quum ab initio una costa in unam feminam
sit conversa, et scriptura divina testetur, quod propter hoc relinquet homo
patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una; non
dixit: "tres vel plures," sed: "duo," nec dixit: "adhaerebit uxoribus," sed:
"uxori." Unde Lamech, qui plures simul uxores legitur habuisse,
reprehenditur in scripturis eo, quod ipse primus reprobandam bigamiae speciem
introduxit. Licet autem de his non quaesieris, volentes tamen tam te quam alios
super his etiam reddere certiores, et quod veritas praevaleat falsitati, sine
dubitatione qualibet protestamur, quod Nec ulli unquam licuit insimul
plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos
quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam, sicut Iacob a mendacio,
Israelitae a furto et Samson ab homicidio, sic et patriarchae et alii viri
iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane
veridica haec sententia probatur etiam de testimonio veritatis, testantis in
evangelio: "Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et
aliam duxerit, moechatur." Si ergo, uxore dimissa, duci et alia de iure
non potest, fortius et ipsa retenta; per quod evidenter apparet, pluralitatem
in utroque sexu, quum non ad imparia iudicentur, circa matrimonium reprobandam.
Ceterum etc. (cf. c. 15. Qui fil. sint leg. IV. 17) Qui
autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, quum tale repudium
veritas in evangelio reprobaverit, nunquam ea vivente licite poterit aliam,
etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa
renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia
creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum. In quo casu restitutionem
petenti, quamvis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur, quia
secundum Apostolum frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti.
Quodsi conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas
praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis
quoque secundum evangelicam veritatem qui duxerit dimissam moechatur, non tamen
dimissor poterit obiicere fornicationem dimissae pro eo, quod nupsit alii post
repudium, nisi alias fuerit fornicata.
- Capitulum IX.
Non licet relictam fratris in
uxorem accipere, et de facto ducta separanda est, nisi aliter ecclesia
dispenset.
- Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso
sunt fratribus.
Deus, qui ecclesiam suam
(Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. III. 1.]) Quia vero
in matrimoniis contrahendis dispar est ritus in Livoniensium ecclesia de
novo ad fidem catholicam conversorum a nostro, quum in consanguinitate vel
affinitate distinctionem canonicam non attendant, et relictas fratrum
indistincte sibi consueverint copulare: ne propter hoc a bono proposito
retrahantur, quum nec quidam eorum voluerint credere, nisi relictas fratrum eos
pateremini retinere, nec vos eos, nisi tales dimitterent, recipere volueritis
ad baptisma, propter novitatem et infirmitatem gentis eiusdem
concedimus, ut matrimoniis contractis cum relictis fratrum utantur; si tamen,
fratribus decedentibus sine prole, ut semen defuncti iuxta legem Mosaicam
suscitarent, cum talibus contraxerunt; ne tales sibi de cetero, postquam ad
fidem venerint, copulent, prohibentes. [Ad haec] sanctae memoriae
beati Gregorii papae, praedecessoris nostri, vestigiis adhaerentes, ne populus
Livoniensis a bono, quod coepit, austeriora metuendo recedat, ut in quarta et
ulterius generatione matrimonium contrahant, donec in fide plenius solidentur,
cum eis auctoritate apostolica dispensamus; non ea intentione concedentes hoc
ipsis, ut, postquam firma radice in fide fuerint solidati, talibus
coniungantur; nam secundum apostoli verbum, dicentis: "lac dedi vobis potum,
non escam," illis modo, non posteris temporibus tenenda concessimus, ne, quod
absit, exuratur bonum, quod adhuc infirma est radice plantatum, sed firmetur
potius et usque ad perfectionem fideliter conservetur. Quum autem sacramentum
coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum apostolus protestatur:
"Si quis, inquiens, frater infidelem habuit uxorem et haec consentit habitare
cum eo, non eam dimittat;" et a paganis, qui constitutionibus canonicis non
arctantur (quid enim ad nos secundum eundem apostolum de iis, qui foris
sunt, iudicare), in secundo et tertio gradu quoad eos licite
contrahatur: in favorem Christianae religionis et fidei a cuius receptione per
uxores se deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles, in hoc gradu
in infidelitate sibi matrimonialiter copulati, libere possunt et facile
remanere coniuncti, quum per sacramentum baptismatis non dissolvantur coniugia
sed crimina dimittantur. Ceterum etc. [cf. c. 7. de poenit. V.
38. Dat. XIII. Kal. Mai. Ao. IV. 1201.]
|
|