|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s X I V .
De consanguinitate et affinitate.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Separatur matrimonium,
contractum inter affines primi generis et quarti gradus.
- Alexander III. Cassiensi Abbati.
Ex literis tuis ad
nos directis accepimus, quod, quum quidam secreto quandam viduam
subarrhasset, et carnaliter cognovisset, cohabitasset cum ea per annum,
mundualdus virum mulieris traxit in causam, proponens, quod illam, in potestate
sua positam, quasi fornicariam cognovisset, tunc vir et mulier iuramento firmaverunt,
quod ab anno alter in alterius copulam maritalem consenserat, et de cetero
sicut vir et mulier insimul cohabitarunt. Quum autem nec iuramento [iam
dictae] mulieris procurator fidem habuerit, exegit eam publice
subarrhari. Tandem quum vir paratus esset eam in conspectu ecclesiae
subarrhare, surrexerunt duo proponentes, quod iste, qui eam subarrhare volebat,
priorem virum quarto gradu consanguinitatis attingit. Unus autem ita se
audivisse iuravit; alius autem noluit id iuramento firmare. Et ob hoc,
licet ille praefatam mulierem subarrhare distulerit, minime tamen ab eius
cohabitatione discessit. Processu vero temporis ad instantiam mundualdi
praefatus [vir] publice matrimonium celebravit, et postmodum cum
uxore fere per annum permansit. Nunc autem quaestio prima revixit,
et iuraverunt duo coram archipresbytero Plumbarolae, velut dicis, quod
primus vir fuit superstiti quinto consanguinitatis gradu coniunctus. Unde,
quia diversi diversa sentiunt, quid agendum sit in hoc casu, nostris literis
quaeris edoceri. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante tuam praesentiam
convoces, et facias testes coram te iurare, [et] adhuc inquiras, a
quibus et quando didicerint quod testantur. Si vero post motam quaestionem
didicerint, non est iam dictum matrimonium dissolvendum; similiter nec si ab
accusatoribus matrimonii didicerint. Inquisita vero diligentius veritate,
si per testes circumspectos et omni exceptione maiores inveneris, quod
primus vir superstitem quarto gradu consanguinitatis attingit, non differas
divortii sententiam promulgare. Aeque enim, ut canones dicunt, abstinendum est
a consanguineis uxoris, ut propriis, usque ad septimum gradum. Ceterum
tuam prudentiam volumus non latere, quod personae idoneae nominandae sunt et
gradus distinguendi ab utroque latere [et] computandi; non
sunt causae matrimonii tractandae per quoslibet, sed per iudices discretos, qui
potestatem habeant iudicandi, et statuta canonum super his non ignorent.
- Capitulum II.
Affinitas superveniens, de qua
saltem constat per famam, solvit sponsalia de futuro.
- Urbanus III. Burdegalensi Archiepiscopo.
Super eo, quod iuvenem quendam
asseris puellam quandam nondum nubilem fide interposita desponsasse, quae, iam
facta nubilis, eum repetit, et ille excipit dicens, se non debere eam ducere
pro eo, quod, postquam puellam affidavit eandem, carnaliter propinquam ipsius
cognovit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si manifestum est, eundem
iuvenem cognovisse propinquam praedictae puellae, vel, si non est manifestum,
fama tamen loci hoc habet, quum esset sponsa tantummodo de futuro, idem iuvenis
ab eius impetitione [potest et] debet absolvi.
- Capitulum III.
Si dispensatur cum aliquo, ut
possit contrahere in certo gradu alias prohibito, requiritur, quod uterque
contrahentium toto gradu distet a stipite, praesertim si hoc habet cousuetudo.
- Coelestinus III.
Quod dilectio tua
(Et infra:) Quaesivisti, autem a nobis utrum is, qui a stipite
per descendentem lineam sexto vel septimo gradu distat, possit ei, quae ex
altera parte per lineam descendentem ab eodem stipite secundo vel tertio gradu
distat, matrimonialiter copulari, propter indulgentiam felicis memoriae
Adriani Papae, tunc Albanensis episcopi, in Norwegiam apostolicae sedis
legati, qua permissum est hominibus terrae illius in sexto gradu coniungi. Quod
tibi videtur convenienter posse fieri secundum regulam, a
quibusdam doctoribus approbatam, qua dicitur: quoto gradu quis distat a
stipite, et a quolibet, per aliam lineam descendentium ab eodem, quum tamen de
consuetudine terrae, si quando talis casus emerserit incolae terrae
propter proximiorem gradum coniunctos separent, et impediant copulari volentes,
sicut literarum tuarum series demonstravit. Nos itaque sic
consultationi tuae respondemus, quod indulgentia illa sic est intelligenda,
quod uterque coniungendorum distet a stipite sexto gradu, cognatione
secundum canones computata. Si vero alter sexto vel septimo gradu distat a
stipite, alter autem secundo vel tertio gradu, coniungi non debent. Unde
in hac parte consultius duximus multitudini et observatae consuetudini
deferendum, quam aliud in dissensionem et scandalum populi statuendum, quadam
adhibita novitate.
- Capitulum IV.
Infideles, coniuncti in gradu
prohibito a lege canonica, post baptismum non separantur.
- Innocentius III. Archiepiscopo et capitulo
Tirensibus.
De infidelibus ad fidem
conversis nos consulere voluistis, utrum, si ante conversionem suam
secundum legis veteris instituta vel traditiones suas circa gradus
consanguinitatis, a canone denotatos, coniuncti fuerint, separari debeant post
baptismum. Super hoc igitur Consultationi tuae duximus respondendum,
quod matrimonium, sic ante conversionem contractum, non est post
baptismi lavacrum separandum, quum a Iudaeis Dominus requisitus, si liceret
uxorem ex quacunque causa dimittere, ipsis respondit: "Quos Deus coniunxit homo
non separet," per hoc innuens, esse matrimonium inter eos. [Dat. Lat. III.
Kal. Ian. 1198.]
- Capitulum V.
Consanguinei mariti cum
consanguineis uxoris licite contrahunt. Hoc primo. In gradibus prohibitis non
possunt matrimonia contrahi, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc secundo.
- Idem Rosanensi Archiepiscopo.
Quod super his articulis,
qui tibi aliquam dubitationem inducunt, nostrum ducis consilium requirendum, et
ad ea exsequenda, quae officium postulant pastorale, apostolicae sedis procuras
auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus,
et postulationibus tuis grato animo respondemus. Significasti siquidem nobis,
quod in dioecesi tua pater et filius matrem et filiam, duo cognati duas
cognatas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in coniuges, et maritus et
uxor simul baptizant puerum alienum. Quidam praeterea tuae dioecesis infra
tertium et septimum gradum consanguinitatis se contingentes, adinvicem
matrimonium contrahunt, hoc sibi licere de antiqua consuetudine asserentes.
[(Et infra:)] Super eo igitur, quod pater et filius cum matre et filia,
et duo cognati cum duabus cognatis, avunculus et nepos cum duabus sororibus
contrahunt matrimonia, taliter tibi duximus respondendum, quod, licet omnes
consanguinei viri sint affines uxoris, et omnes consanguinei uxoris sint viri
affines, inter consanguineos tamen uxoris et consanguineos viri ex
eorundem, scilicet viri et uxoris, coniugio nulla prorsus affinitas est
contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. (Et infra:)
Ne autem infra gradus prohibitos matrimonium contrahatur, debes publice
inhibere, et praesumptores ecclesiastica districtione punire, non obstante
consuetudine, quae dicenda est potius corruptela. [Quum autem etc. Dat. Lat.
II. Kal. Ian. 1199.]
- Capitulum VI.
Non valet dispensatio, obtenta a
Papa super matrimonio inter consanguineos contracto, si ibi causa falsa sit
expressa, nisi postea eam Papa confirmaret. H. d. secundum verum et communem
intellectum.
- Idem.
Quia circa (Et infra:
[cf. c. 6. de bigam. I. 21.]) Porro de nobili viro N., pro cuius
dispensatione, indulgentia scilicet remanendi cum ea, quae ipsum quinto
consanguinitatis gradu contingit, a sede apostolica obtinenda falsa nobis causa
fuerat allegata, proles videlicet, quum tamen ante dispensationem obtentam
unica filia, quam habeat, viam fuerit universae carnis ingressa, prout tua
consultatio continebat, dissimulare poteris, ut remaneat in copula sic contracta,
quum ex separatione, sicut asseris, grave videas scandalum imminere. [Tu
denique etc. Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
- Capitulum VII.
Testes, qui de consanguinitate
deponunt, computationem debent a stipite vel germine incipere.
- Idem.
Tua nos duxit
fraternitas consulendos, utrum illorum sufficiat testimonium ad matrimonium
dirimendum, qui consanguintatis gradus ab avunculo et nepote, videlicet fratris
filio vel sororis, quum de fratribus vel superioribus nihil noverint vel
audiverint, inceperint computare. Nos igitur inquisitioni tuae taliter
respondemus, quod, quum coniugium multum favoris obtineat, testes, qui, ad
divortium celebrandum producti, consanguinitatis gradus computant, a stipite
debent incipere, id est a parentibus vel germanis, et sic per ordinem
distinguere gradus, nominibus propriis vel aequipollentibus indiciis designando
personas, praesertim quum saepius testimonium perhibeant de auditu. Quod quia
minus est validum, non est in articulo huiusmodi nimium laxanda facultas, quum,
qua ratione computationem inciperent a secundo, eadem [ratione] ab
ulterioribus inchoarent. [Consequenter etc. (cf. c. 26. de
spons. IV. 1.) Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
- Capitulum VIII.
In secundo et tertio affinitatis
genere tollitur prohibitio, quae olim erat in matrimonio contrahendo. Similiter
tollitur prohibitio de sobole suscepta ex secundis nuptiis, quae olim non
poterat contrahere cum cognatione prioris viri. Et prohibitio coniugii ultra
quartum consanguinitatis et affinitatis gradum non extenditur. H. d. iste
textus, qui quotidie allegatur, et est singularis in materia sua.
- Idem in concilio generali.
Non debet reprehensible
iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quandoque varientur humana,
praesertim quum urgens necessitas vel evidens utilitas id exposcit, quoniam
ipse Deus ex his, quae in veteri testamento statuerat, nonnulla mutavit in
novo. Quum ergo prohibitiones de coniugio in secundo et tertio affinitatis
genere minime contrahendo, et de sobole, suscepta ex secundis nuptiis,
cognationi viri non copulanda prioris, et difficultatem frequenter inducant, et
aliquando periculum pariant animarum, quum cessante prohibitione cesset
effectus: constitutiones super hoc editas sacri approbatione concilii
revocantes, praesenti constitutione decernimus, ut sic contrahentes de cetero
libere copulentur. Prohibitio quoque copulae coniugalis quartum
consanguinitatis et affinitatis gradum de cetero non excedat, quoniam in
ulterioribus gradibus iam non potest absque gravi dispendio huiusmodi
prohibitio generaliter observari. Quaternarius vero numerus bene congruit
prohibitioni coniugii corporalis, de quo dicit Apostolus, quod vir non habet
potestatem sui corporis, sed mulier, neque mulier habet potestatem sui
corporis, sed vir, quia quatuor sunt humores in corpore, qui constant ex
quatuor elementis. Quum ergo iam usque ad quartum gradum prohibitio coniugalis
copulae sit restricta, eam ita volumus esse perpetuam, non obstantibus
constitutionibus super hoc dudum editis vel ab aliis vel a nobis, ut, si quis
contra prohibitionem huiusmodi praesumpserit copulari, nulla longinquitate
defendatur annorum, quum diuturnitas temporum non minuit peccatum, sed auget,
tantoque sunt graviora crimina, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam.
- Capitulum IX.
Distans a stipite quarto gradu
vel citeriori, cum distante quinto vel ulteriori contrahere potest. H. d. cum
glossa.
- Gregorius IX.
Vir, qui a stipite
quarto gradu, et mulier, quae ex alio latere distat quinto, secundum regulam
approbatam, qua dicitur: quoto gradu remotior differt a stipite, et a quolibet
per aliam lineam descendentium ex eodem, licite possunt matrimonialiter
copulari.
|
|