|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s X I I I .
De eo, qui cognovit consanguineam
uxoris suae vel sponsae.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Affinitas, superveniens post
matrimonium contractum, non solvit matrimonium, sed exactionem debiti impedit,
et crimen incestus inhabilitat quoad matrimonium contrahendum.
- Ex concilio apud Metiam.
Si quis cum filiastra
sua scienter fornicatus fuerit, nec a matre debitum petere, nec filiam unquam
habere potest uxorem; nec filiastra, nec ille ullo unquam tempore alii se
poterunt matrimonio copulare. Attamen uxor eius, si ita voluerit et si se
continere non potest, si postea quam cognoverit, quod cum filia vir eius fuit
in adulterio, carnale commercium cum eo non habuerit, potest alii nubere.
- Capitulum II.
Affinitas, superveniens per
illicitum coitum, dissolvit sponsalia de futuro, sed non matrimonium; et
incestuosus contrahere non potest.
- Alexander III. Pictaviensi Episcopo.
Veniens ad nos P.
praesentium lator nobis fraternitatis tuae literas praesentavit, ex quarum
tenore perpendimus, quod quandam duxerat in uxorem, quam quidam dissuaserunt ei
per mensem, ex quo eam duxerat, carnaliter cognoscere. Contigit autem, sicut
dixit, quod pater iussit uxorem suam, quae sponsae mater erat, in huius lecto
iacere, quam diabolo suggerente cognovit. Transacto vero mense tam pater quam
alii propinqui coegerunt, ut matrimonium cum sponsa sua consummaret, quod
facere noluit, donec tecum super hoc loqueretur. Tu vero audita eius
confessione ipsum cum literis tuis ad sedem apostolicam transmisisti, [consulens,
si illam habere debet pro uxore, cuius matrem cognoverat, et quae sibi esset
poenitentia iniungenda.] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si occultum
esset huiusmodi peccatum, non posset matrimonium rescindere, quod publice
contraxisset. Verum si publicum est, quod matrem sponsae suae cognovit, et
sponsae nunquam carnaliter adhaesit, imponenda est ei poenitentia paulo maior
quam pro adulterio, qua peracta, vel parte ipsius, poterit ex dispensatione cum
alia matrimonium contrahere, et illa alii nubere, et pater sponsae, si vult,
potest factum dissimulare. Ceterum si sponsam cognovit antequam matrem vel
post, nunquam eam vel aliam potest accipere in uxorem.
- Capitulum III.
Non separatur matrimonium ad
dictum unius, asserentis, affinitatem inter coniuges praecessisse.
- Idem.
De illo autem,
qui uxorem fratris sui, antequam ei matrimonio iungeretur, se proposuit
cognovisse, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, nisi hoc publicum et
notorium fuerit aut idoneis testibus comprobatum, praedictum matrimonium
occasione illa ipsum impetere non permittas. Super eo vero, quod asseris,
Sarracenum quendam de muliere Christiana, quam per quatuordecim annos
retinuerat filios suscepisse discretioni tuae duximus respondendum, quod tam
Sarracenus quam mulier pro tanto excessu gravi sunt animadversione plectendi.
- Capitulum IV.
Incestuosus matrimonium
contrahere non debet; sed, si contrahit, tenet. Et tunc tenetur reddere, sed
non potest debitum exigere; et non minus tenetur uxori necessaria administrare.
- Coelestinus III.
Transmissae nobis tuae
literae demonstrarunt, quod G. lator praesentium, uxore sua defuncta,
filiam eius, privignam videlicet propriam, copula carnali cognovit; postmodum vero
aliam legitimam accipiens in uxorem, non iam occulte cum privigna
praedicta, sed publice, tanquam canis ad vomitum rediens, illicitam rem
committere non expavit. Quia vero super his consilium requisisti, de consilio
fratrum nostrorum praesenti pagina respondemus, quod suae legitimae
uxori cohabitans, et necessaria subministrans, non cognoscat eam, quamdiu
vixerit, nisi ab ea fuerit requisitus, et tunc ad ipsam non sine gravi cordis sui
dolore accedat; qui etiam pro incestu et adulterio, donec cum ea permanserit,
iuxta moderamen tui arbitrii poenitentiam agens, postmodum, si supervixerit ei,
perpetuo sine spe coniugii permanebit.
- Capitulum V.
Non separatur matrimonium ad
confessionem coniugum, qui dicunt affinitatem processisse, etiamsi rumor
viciniae consentiat. Et est casus multum allegabilis et notabilis.
- Idem.
Super eo vero,
quod postulas, utrum coniugatus, qui ante contractum matrimonium uxoris suae
consanguineam vel propinquam carnali commixtione cognovit, quum id
fateatur uterque, et aliqua pars viciniae hoc acclamare dicatur, sit ab uxore
sua iudicio ecclesiae separandus, tuae fraternitati respondemus, quod, si
aliter veritas ordinario iudicio venire non potuerit in lucem, propter
eorum confessionem tantum vel rumorem viciniae separari non debeat, quum et
quandoque nonnulli inter se contra matrimonium velint colludere et ad
confessionem incestus facile prosilirent, si suo iudicio crederent per iudicium
ecclesiae concurrendum. Rumor autem viciniae non adeo est iudicandus validus,
quod, nisi rationabiles et fide dignae probationes accedant, possit bene
contractum matrimonium irritari. [Tertio loco etc. (cf. c. 3. de
praesumpt. II. 23.) Dat. Laterani.]
- Capitulum VI.
Affinitas superveniens non
dissolvit sponsalia de praesenti.
- Innocentius III. Praeposito Magdeburgensi.
Discretionem tuam in
Domino commendamus, quod in his, quae dubia reputas vel obscura, sedem consulis
apostolicam, ut in eis de cetero ipsius auctoritate procedas. Sane in
audientia nostra ex parte tua fuit propositum, quod quidam [vir] cum
muliere quadam legitime per verba de praesenti contraxit, quam postmodum a se
incognitam cuidam consanguineo suo tradidit, in quantum potuit renitentem. Ille
vero cum ipsa, licet invita, matrimonii solennia celebravit; sed mulier quam
cito fuit reddita libertati, aufugit ab eo, et se priori viro vel priorem
sibi restitui cum instantia postulavit. Nos igitur inquisitioni tuae
taliter respondemus, quod et viro pro tam turpi facinore gravis est poenitentia
iniungenda, et mulier ipsa propter publicam honestatem est monenda
sollicite, ut nec primum repetat, cuius consanguineus eam, licet invitam,
cognovit, nec redeat ad secundum, cui non potest propter reatum adulterii
commisceri; sed in continentia maneat, donec prior fuerit viam universae carnis
ingressus. Quodsi forsitan ad id induci nequiverit, vir prior cogatur redire ad
ipsam, et maritali eam affectione tractare, quum adulterium ei non possit
obiicere, qui eam adulterandam tradidit, praesertim invitam. Nam etsi secundum
evangelicam veritatem nunquam, nisi propter fornicationis causam, aut vir
uxorem, aut uxor possit dimittere virum: non tamen semper propter causam eandem
vel uxor virum, vel vir dimittere potest uxorem, quum possit exceptione vel
replicatione legitima impediri. Sed nec affinitas, quae post contractum
legitime matrimonium inter virum et uxorem inique contrahitur, ei debet
officere, quae huiusmodi iniquitatis particeps non exsistit, quum suo iure non
debeat sine sua culpa privari; quanquam a quodam praedecessore nostro dicatur
in simili casu fuisse distinctum, utrum videlicet incestus vel
adulterium manifestum fuerit, an occultum, aliis asserentibus, inter gradum
proximum et remotum esse potius distinguendum.
- Capitulum VII.
Copula carnalis, habita cum
puella septem annorum, dirimit matrimonium postea contractum cum consanguinea.
H. d. secundum unum intellectum.
- Idem Bisuntinensi Archiepiscopo.
Fraternitati tuae super
tribus capitulis sedem consulenti apostolicam, ad cuius consilium est in rebus
dubiis a cunctis fidelibus recurrendum, scriptis praesentibus respondemus. In
primo Divortii sententiam approbamus, quam in eum canonice promulgasti, qui
illam sibi postea copulare praesumpsit, cuius antea sororem adhuc septennem,
contractis sponsalibus, extraordinaria libidine noscitur polluisse. [Presbyteros
etc. cf. c. 6. de cler. exc. V. 27. Dat. Ferentini XII. Kal. Iun
Ao. VI. 1203.]
- Capitulum VIII.
Affinitas, causata ex copula
illicita, rumpit sponsalia praecedentia, et privat facultate contrahendi
matrimonium.
- Idem Episcopo Gerundensi.
Ex literis fraternitatis
tuae accepimus, quod G. lator earum, matrem puellae, quam infra nubiles annos
desponsaverat in uxorem, carnaliter saepe cognovit, et post carnali commixtione
puellam tractavit adultam. Unde ipsius viri animae provideri humiliter
postulasti, et utrum mulieri ad secundas nuptias ipso vivente liceat convolare,
quum hoc factum publicum et notorium habeatur. Nos autem eidem viro
poenitentiam iniungi fecimus pro peccato, consultationi tuae taliter
respondentes, quod, si ita res se habet, eis ab invicem penitus
separatis, mulier alteri viro non nubat, si postquam novit viri et matris
delictum, se carnaliter ei non erubuit commisceri. Vir etiam et mater
mulieris ipsius nunquam debent ad alias nuptias convolare, sed semper
continentiam servare tenentur, et enorme deflere delictum, quod pro tam nefanda
libidine contraxerunt, praesertim si circa personas huiusmodi de lapsu carnis
minime timeatur. [Dat. Ferentini XIII. Kal. Iul. 1203.]
- Capitulum IX.
Idem quoad titulum dicit, quod
decretalis supr. proxima.
- Idem Archiepiscopo Magdeburgensi.
Veniens ad apostolicam
sedem E. laicus, lator praesentium humili nobis confessione
proposuit, quod, quum olim tempore infantiae suae de consilio
amicorum quandam puellam se ducturum iuraverit in uxorem, quam cito ad
legitimam pervenisset aetatem, pater puellae, confoederatione huiusmodi
fideiussorum obligatione hinc inde firmata, eum in propria domo recepit, et
nutrivit insimul cum puella. Deinde vero ex conversatione diutina, totius
domus familiaritatem adeptus sorori puellae, cui se iuraverat fore
maritum, instinctu generis seductoris humani carnaliter se coniunxit.
Tandem amicorum suorum devictus instantia, quam iuraverat in uxorem accepit, et
nuptiis celebratis, quando se illi opportunitas ingerebat, cognoscebat
utramque. Verum licet in praesentia tua super hoc fuerit accusatus, convinci
tamen non potuit, nec suum voluit confiteri delictum; nunc autem reversus ad
cor et poenitens de commissis, salutis suae consilium requirit impendi, ne
tanquam equus et mulus, quibus nullus est intellectus, in animae suae periculum
videatur errare. Quum igitur non tantum a malo, sed etiam ab omni
specie mali praecipiat Apostolus abstinere, fraternitati tuae per apostolica
scripta mandamus, quatenus, praedicto E. pro huiusmodi enormitatis excessu
iniuncta poenitentia competenti, consulas ei, monens illum salubriter et
inducens, ut de cetero abstineat ab utraque. [Dat. Anagniae VII. Id. Oct.
1203.]
- Capitulum X.
Affinitas superveniens non
dissolvit matrimonium.
- Idem Archiepiscopo Strigoniensi.
Tuae fraternitatis
devotio postulavit per sedem apostolicam edoceri, utrum is, qui cum
sorore legitimae coniugis fornicatur, cum uxore possit postmodum commorari, et
exigere debitum ac solvere requisitus, vel propter hoc debeat matrimonium
separari. Nos igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod
uxor, ut a commixtione viri abstineat propter publicam honestatem, et in
continentia maneat, donec vir viam universae carnis ingressus fuerit,
diligentius est monenda. Quodsi forte commonitioni parere recusans talis
fuerit, ut de lapsu timeatur ipsius, vir eius poterit et debebit, tamen
cum Dei timore, debitum ei solvere coniugale, quum affinitas, post matrimonium
inique contracta, illi nocere non debeat, quae iniquitatis particeps non
exsistit, unde iure suo non debet sine culpa privari, [quanquam
dicatur etc. Consuluisti etc. cf. c. 3. Ut lite non cont. II. 6. Dat.
Rom. etc. 1206.]
- Capitulum XI.
Summatum est supr. capitulo
proximo.
- Gregorius IX. Episcopo Pictaviensi.
Iordanae mulieris
petitio continebat, quod I. laicus cum ipsa, quae nondum decimum aetatis suae
annum compleverat, per verba de futuro contraxit, et, ea infra eiusdem anni
spatium carnaliter cognita, matrem ipsius sibi matrimonialiter copulare, et ad
damnatae commixtionis amplexus procedere non expavit. (Et infra:) Quare
praefata I. supplicavit, ut, quum carnis stimulis resistere nequeat, sibi, ne
iure suo sine sua propria culpa fraudetur, providere salubriter dignaremur. Ea
propter mandamus, quatenus, si res ita se habet, utrumque ipsorum ad vovendam
perpetuam continentiam attente moneas et inducas, et, si ad eam induci
nequiverint, memoratum I., iniuncta ei primitus pro commisso incestu
poenitentia competenti, ut eidem cohabitet, et coniugale debitum reddat
exactus, ecclesiastica censura compellas.
|
|