B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I V


T i t u l u s   V I I .
De eo, qui duxit in matrimonium
quam polluit per adulterium.


_______________________________________________


Capitulum I.
Si quis vivente uxore contrahit cum secunda hoc ignorante, prima mortua ad sui petitionem non separabitur a secunda.

Alexander III. Abbati sancti Albani.

Propositum est nobis, quod vir quidam O. uxorem habens sibi aliam, huiusmodi rei insciam, copulavit, de qua plures filios habuit; sed prima mortua nititur discedere a secunda, asserens, quod uxore sua vivente eam non licuit sibi copulare. Licet autem in canonibus habeatur, ut nullus copulet in matrimonio quam prius polluerat adulterio, et illam maxime, cui fidem dederat uxore sua vivente, vel quae machinata est in mortem uxoris: quia tamen praefata mulier erat inscia, quod ille aliam haberet uxorem viventem, nec dignum est, ut praedictus vir, qui scienter contra canones venerat, lucrum de suo dolo reportet: consultationi tuae taliter respondemus, quod, nisi praedicta mulier divortium petat, ad petitionem viri non sunt aliquatenus separandi, quum ex suo delicto videretur commodum reportare.

Capitulum II.
Si, vivente prima uxore et non cognita, quis contraxit cum secunda scienter, et eam cognovit, etiam mortua prima secundam habere non potest; secus, si prima erat non legitima uxor.

Idem Abbati de Fontibus.

Significavit nobis O. Andegavensis, parochianus Eboracensis ecclesiae, per W. fratrem suum, quod W. de Romar., qui est ex hac luce subtractus, capiens eum tamdiu in vinculis ferreis et carcere tenuit, donec ipsum iurare coëgit, quod H. mulierem duceret in uxorem. Quum autem vincula et carcerem evasisset, aliam in uxorem accepit, de qua filios procreavit. Postea vero idem O. a praefata H. coram venerabili fratre nostro Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis legato tractus in causam, ab eo coactus est iuramento firmare, quod ad illam, quam sponte in uxorem acceperat, non accederet, donec lis esset iudicio ecclesiastico terminata. Ceterum quia, priusquam de causa cognosceretur legitime, praenominata H. diem clausit extremum, praedictus O. ad eam, de qua filios habuit, reverti non audet. Inde est quod discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si vobis constiterit, quod eidem O. tanta vis illata fuerit, ut praedictam H. iuraret in uxorem accipere, et, quod non sponte in primam consenserit, nec post praestitum iuramentum ipsam carnaliter cognoverit, propter hoc non dimittas, quin ad aliam, quam postea in uxorem accepit, revertendi liberam appellatione remota tribuas facultatem. Alioquin sibi, ne ad secundam revertatur, sub interminatione anathematis inhibens, des ei licentiam ducendi aliam, si voluerit, in uxorem.

Capitulum III.
Non potest quis cum illa contrahere, quam uxore vivente cognovit, si machinata fuit in mortem uxoris.

Idem Baranensi Episcopo.

Super hoc vero, quod de latore praesentium tuis literis quaesivisti, an liceat alicui cum ea contrahere matrimonium, quam, alia uxore sua vivente, sibi de facto matrimonio copulavit, tuae sollicitudini taliter respondemus, quod, si adultera est in mortem uxoris aliquid machinata, sive iste fidem dederit sive non, quod ea defuncta hanc esset ducturus, secundum canones ab eius consortio perpetuo prohibetur, et haec prohibitio perpetuo est servanda.

Capitulum IV.
Qui, vivente uxore, etiam ab eo separata quoad torum, secundam consciam duxit uxorem, prima mortua separabitur a secunda; sed cum alia contrahere poterit.

Clemens III.

Ex literarum tuarum insinuatione accepimus, quod T. lator praesentium, parochianus tuus, olim uxorem suam, in adulterio deprehensam, de tui antecessoris assensu abiecit, quae postmodum accepit habitum monachalem; sed dictus T., antequam illa decederet, aliam superinduxit, et cum ea XII. annis vixit, et plures suscepit filios ex eadem. Ceterum quia supra dicta mulier decessit, et quid super secunda copula fieri debeat sedem duxisti apostolicam consulendam, Fraternitati tuae igitur de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod illos debes sine delatione abinvicem separare; idem vero vir, indicta ei de adulterio poenitentia, aliam ducere poterit in uxorem.

Capitulum V.
Qui vivente uxore legitima cum secunda contrahit adultera, etiam prima mortua separabitur a secunda, etiamsi longo tempore ei cohabitavit, et filios ex ea suscepit.

Idem.

Quum haberet uxorem legitimam A. nomine I. lator praesentium, cum M. adulterium perpetravit, quod ipse tibi publica confessione detexit, sicut nobis tuae literae demonstrarunt. Quumque super hoc fuisset in ius vocatus, ipsam M. in iure abiuravit adulteram, et postmodum, iuramento posthabito et contempto, vivente legitima cum ea matrimonium qualecunque contrahere, et ipsi moechae diu cohabitare praesumpsit. Demum, praedicta A. de praesenti luce subtracta, nihilominus memoratus I. cum praefata adultera per decennium est moratus de qua etiam decem filios procreavit. Quia igitur consulis, an praedicti Ioannes et illa simul manere possint, vel, si debeant separari, utrum liceat eis ad alias nuptias convolare: Tale ergo damus consultationi tuae responsum, ut separentur omnino, et competenti eis iniuncta poenitentia, perpetua continentia indicatur, praesertim quum in dies suos ambo processerint, et, tamdiu publice in adulterio et periurio ex certa scientia perdurantes, ecclesiam in gravi scandalo perturbaverint. Nosti enim, quod Leo Papa statuit, ut nullus ducat in matrimonium quam adulterio polluit, et quod hic plus processum fuit, quam si fides praestita duntaxat fuisset adulterae, ut defuncta legitima eam duceret in uxorem, quum, eadem etiam prima vivente, quasi matrimonialiter moechae moechus adhaerere praesumpsit, et sacramentum suum temere violare. Quod utique connubium, ubi etiam nulla intercessit religio iuramenti, tam Gregorius Papa quam Triburiensis synodus detestatur, et utrumque hoc modo coniunctum praecepit publicae poenitentiae subiici, ac perpetuo sine ulla spe coniugii permanere. Nec certe aliquod eisdem I. et M. adminiculum adferunt, ut simul maneant, quod decennio cohabitaverunt adinvicem, ac decem filios susceperunt, quum multiplicitas prolis ita susceptae magis eorum crimen exaggeret, et diuturnitas temporis peccatum non minuat, sed augmentet. Sollicitudinis tamen tuae intererit, ut uterque liberis suis procreatis provideat, et secundum quod eis suppetunt falcultates, sustentationi eorum necessaria subministret.

Capitulum VI.
Si quis mortua uxore contrahit cum ea, quam vivente uxore sine fidei datione cognoverat, tenet matrimonium, dummodo in mortem defunctae neuter fuerit machinatus.

Innocentius III. Episcopo Spoletano.

Significasti nobis, quod, quum P. civis Spoletanus quandam mulierem duxisset legitime in uxorem, ea relicta cuidam meretrici adhaesit, et quum ab eius contubernio ad torum non posset legitimum revocari, vos in eum excommunicationis sententiam protulistis. Verum quum medio tempore uxor ipsius esset viam universae carnis ingressa, meretricem, cui adhaeserat, desponsavit. Nos igitur inquisitioni tuae secundum formam canonicam taliter respondemus, quod, nisi alter eorum in mortem uxoris defunctae fuerit machinatus, vel ea vivente sibi fidem dederit de matrimonio contrahendo, legitimum iudices matrimonium supra dictum, excommunicato munus absolutionis, si petierit, iuxta formam ecclesiae impensurus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Kal. Maii 1198.]

Capitulum VII.
Si quis, vivente prima, secundam huius rei insciam duxerit uxorem, mortua prima licite remanet cum secunda, novo consensu interveniente.

Idem Messanensi Capitulo.

Veniens ad praesentiam nostram G. laicus lator praesentium humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim in civitate Lemovicensi quandam sibi matrimonialiter copulasset, et per biennium cohabitasset eidem, ab ea demum animi levitate recedens Messanam advenit, ubi M. mulierem, insciam penitus, quod idem G. aliam haberet uxorem, sibi solenniter copulavit, ex qua duos filios dignoscitur suscepisse. Verum quum eidem poenitentia fuisset iniuncta, ut ad legitimam rediret uxorem, et ipse propter hoc in suam patriam rediisset, uxorem suam inveniens carnis debita persolvisse, ad Messanam rediit civitatem, et supra dictae M. tanquam legitimae cohabitavit uxori. Nunc autem impositam sibi pro priori excessu poenitentiam agens humiliter et devote, cohabitandi eidem M. a nobis licentiam postulavit. Licet autem praefatus G. vivente uxore legitima praedictam M. sibi copulare nequiverit in uxorem, quia tamen, uxore defuncta, utpote a lege ipsius solutus, in eandem M. de novo potuit matrimonialiter consentire, dummodo non praestiterit fidem adulterae, vel machinatus [non] fuerit in mortem uxoris: [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatermus, si est ita, eidem G. ut supra dictae M. affectu adhaereat coniugali, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo licentiam concedatis, non permittentes, eundem super hoc ab aliquibus indebite molestari.

Capitulum VIII.
Contrahens cum secunda, vivente prima, quam tamen non cognovit nec ante contractum, nec post, mortua prima potest contrahere cum secunda.

Gregorius IX. Fratri R.

Si quis uxore vivente fide data promisit, aliam se ductur­um, vel cum ipsa de facto contraxit, si nec ante, nec post legitima eius superstite cognovit eandem, quamvis utrique ipsorum pro eo, quod in hoc graviter deliquerint, sit poenitentia iniungenda, non est tamen matrimonium, quod cum ea contraxit, post uxoris obitum dirimendum. Ceterum tolerari non debet, si prius vel postea, dum vixerit uxor ipsius, illam adulterio polluisset.