|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s V I .
Qui clerici vel voventes matrimonium
contrahere possunt.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Diaconus vel subdiaconus
matrimonium contrahere non possunt et, si contraxerint, etiamsi sint facti
irregulares, debent separari.
- Alexander III. Remensi Archiepiscopo.
De diacono vero,
qui in sabbato sancto quendam alium diaconum vulneravit, et uxorem
accepit, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, si contrito et humiliato corde
ad ecclesiam redire voluerit, dimissa illa, quam accepit in uxorem, et
absolutione obtenta, iniuncta sibi poenitentia de utroque excessu, post eam
peractam dispensative poteris ei diaconatus officium reddere, et, si perfectae
vitae et conversationis fuerit, eum in presbyterum ordinare. Subdiaconum autem,
sive hominem interfecerit sive non, matrimonium non posse contrahere, sacrorum
canonum censura demonstrat. [Parochianos etc. (cf. c. 26. de
dec. III. 30.)]
- Capitulum II.
Subdiaconus matrimonium
contrahero non potest.
- Idem Cenomanensi Episcopo.
Ex literarum tuarum tenore
accepimus quod F. lator praesentium, in subdiaconatus officio
constitutus, quandam sibi in coniugem copulavit. Unde tu, sicut vir providus
et discretus, quam in uxorem duxerat, eundem abiurare fecisti. Super
quo facto prudentiam tuam in Domino commendamus, per praesentia tibi
scripta mandantes, quatenus, si ad canonicam vel monasticum ordinem
transire voluerit, et tibi post laudabilem conversationem ipsius visum fuerit,
eum ad maiores ordines promoveri concedas. Quod si ad religionem se transferre
noluerit, eum neque in subdiaconatu ministrare, neque ad altiores permittas
ordines promoveri; in minoribus tamen ordinibus poterit ministrare.
- Capitulum III.
Votum solenne impedit et dirimit
matrimonium post contractum; votum simplex tantum impedit contrahendum, sed non
dirimit post contractum.
- Idem Vigoriensi Episcopo.
Meminimus, nos ex
parte tua quaestionem huiusmodi audivisse, scilicet utrum illi, qui se ad
religionem coram episcopo devoverunt transituros, et habitum religionis
suscipiunt, si postmodum uxores duxerint, cogendi sint eas dimittere, et ad
ecclesiam, cui se contulerint, redire. Super hoc utique Respondemus quod,
si quisquam, qui se religioni devovit, et habitu suscepto professionem fecit,
postmodum sibi aliquam copulaverit, est cogendus ab ea recedere, et ad
ecclesiam, cui se contulit, debet sine contradictione transire. Verum,
si nec habitum suscepit, nec professionem, sed votum solummodo fecit, et se ad
religionem transiturum promisit, licet postea matrimonium contraxerit, non est
cogendus ad religionem transire, et matrimoniale votum rescindere.
- Capitulum IV.
Susceptio habitus professorum
extra religionem a non habente potestatem incorporandi religioni, impedit in
dubio matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum. H. d. secundum
intellectum, quem tenet Panormitanus.
- Idem Lucensi Episcopo.
Consuluit nos tua
fraternitas, quid faciendum sit de nobili muliere, quae post mortem mariti,
vestibus pretiosis abiectis, mutavit habitum, et de manu presbyteri velamen
assumpsit, sed non renunciavit propriis, nec intravit claustrum, nec in manu
alicuius episcopi, abbatis vel abbatissae, aut super altare professa est, vel
obedientiam promisit; postmodum vero, elapso anno, quum multorum
iuquietationes ferre non posset, et lapsum incontinentiae formidaret, abiecto
religionis habitu, cuidam nobili solenniter per licentiam ecclesiae
nupsit. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod
sicut simplex votum matrimonium impedit contrahendum, et non dirimit iam
contractum, ita habitus, sine professione susceptus, ne contrahatur impedit,
sed contractum nequaquam dissolvit. [De cetero etc. (cf. c. 11. De
homic. V. 12.)]
- Capitulum V.
Votum castitatis de praesenti
impedit matrimonium contrahendum; ecclesia tamen ex causa matrimonium contrahi
quandoque permittit. H. d. inhaerendo literae.
- Idem.
Veniens ad praesentiam
nostram M. eremita sua nobis assertione proposuit, quod I. mulier cuidam
viro absenti fide data se nupturam promisit, sed postmodum, audiens plura de
severitate et inhumanitate ipsius viri, ei noluit copulari. Quum
itaque timeret, ne illi nubere cogeretur, in manibus suis simpliciter
continentiae votum promisit, non tamen locum aut vestem mutavit. Quo audito praedictus
vir aliam sibi copulavit, et ex ea prolem suscepit. Nos itaque,
attendentes, tutius esse, ut praefata mulier post fidem et votum simpliciter
oblatum matrimonium contrahat, quam fornicationis reatum incurrat, fraternitati
tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si plus non
processit, nec vestem aut locum mutavit, nec professionem fecit, sibi de
fide mentita et voto violato congruam satisfactionem indicas, et ei, cui vult,
nubendi in Domino licentiam tribuere non postponas.
- Capitulum VI.
Votum simplex impedit sponsalia
de futuro, non autem dirimit matrimonium sequens; secus in voto solenni.
- Coelestinus III.
Rursus quidam, ut
dicis, votum castitatis emittens, iuravit, se quandam ducturum postea in
uxorem. Unde a fraternitate tua requisiti, consultis viris prudentibus,
arbitramur, quod, quum simplex votum apud Deum non minus obliget quam solenne,
pro eo, quod iuravit temere, poenitentiam agat, et votum, quod Deo fecit,
studeat observare. Quodsi, postquam huiusmodi praestitit iuramentum, ad nuptias
iam proprio motu convolasset, quum votum simplex [licet]
matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimat iam contractum: nihil
ambiguitatis quaestio tua continere videtur. [Ceterum quod etc. cf. c.
1. de convers. inf. III. 33.]
- Capitulum VII.
Votum solenne impedit et dirimit
matrimonium post contractum.
- Innocentius III. Ulisbonensi et Colimbriensi
Episcopis.
Insinuante I. nobili
muliere nostro est apostolatui reseratum, quod dudum puella et in annis
teneris constituta, M. Sancii accepit in virum, qui ab inimicis crucis Christi
fuit parvo post tempore interfectus. Post cuius obitum a quibusdam
curialibus fuit regi Legionensi pro ipsius copula supplicatum. Quod quum ad
consanguineorum eius notitiam pervenisset, ut maritum acciperet ei sub
obtestatione regia suggesserunt. Ipsa vero, quod tunc nollet nubere protestans,
consilium accepit ab eis, quod votum emitteret castitatis, quod in manibus
cuiusdam de fratribus sancti Augustini fecit, eo adiecto tenore, ut in domo
propria cum omni substantia sua remaneret. Sane in eiusdem ordinis habitu
biennio post permansit, licet id se invitam fecisse asserat et coactam, non tam
metu regio quam parentum. Post haec eidem regi quod fecerat indicavit; quod
approbans vetuit, ne quis ea nolente domum intraret ipsius, vel exinde aliquid
asportaret. Interim vero, tempore modico elabente, P. curialis, regias literas
secum portans, et F. Ferdinandi dictae mulieris domum intrantes, ut ipse P. vi
saltem eam duceret in uxorem, acceperunt ab ipsa, quod, si eam idem P. duceret,
ipsius manibus interiret. Post haec vero, dimissis domo et omnibus, quae habebat,
in domo cuiusdam Iudaei per tres, in ecclesia vero S. Mariae de Veiga per sex
latuit septimanas, ita, quod exinde propter necessitates humanas etiam egredi
non auderet. Tandem se coactam videns et omnibus destitutam, et
attendens nihilominus, quod invita votum emiserit, eo dimisso, de
parentum consilio P. Michaëli publice fuit matrimonialiter copulata, de quo
quatuor sustulit filios tempore procedente. Verum, quia salutem animae
desiderat omnibus anteferre, ac metuens, quod huiusmodi coniunctio licita non
exsistat, quid super his tenere debeat, edoceri responso nostro suppliciter
postulavit. Nos igitur, attendentes, quod in emissione voti, quod
praecessit, nulla vel modica coactio adfuisset, quam patientia et perseverantia
sequentis temporis penitus profugavit, et quod sequens coniunctio potius iniqua
fuit et violenter extorta, fraternitati vestrae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si praemissis
veritas suffragatur, praefatam mulierem ad male dimissum religionis habitum
resumendum et servandum quod vovit monere et inducere procuretis, et, si opus
fuerit, per censuram ecclesiasticam coërcere. [Quod si non ambo etc. Dat.
Lat. Kal. Dec. 1199.]
|
|