|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s I I I .
De clandestina desponsatione.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Pro clandestino matrimonio non
praesumitur, sed illud alleganti incumbit onus probandi.
- Ex concilio Arelatensi.
Si quis clam
desponsaverit aliquam, et mulier vel vir negat huiusmodi desponsationem, viro tantum
incumbit probatio.
- Capitulum II.
Qui matrimonium clandestine
contraxerunt, altero negante vel utroque, non apparente legitima exinde
probatione, simul cohabitare ab ecclesia non compelluntur; et, si illud
publicaverint, tanquam in conspectu ecclesiae factum comprobabitur, nisi
rationabilis causa subsit, quae impediat. H. d. literae inhaerendo.
- Alexander III. Belvacensi Episcopo.
Quod nobis ex tua
parte significatum est, ut de clandestinis matrimoniis dispensare deberemus,
non videmus, quae dispensatio super his sit adhibenda. Si enim
matrimonia ita occulte contrahuntur, quod exinde legitima probatio non
appareat, ii, qui ea contrahunt, ab ecclesia non sunt aliquatenus compellendi.
Verum si personae contrahentium hoc voluerint publicare, nisi rationabilis et
legitima causa praepediat, ab ecclesia recipienda sunt et comprobanda,
tanquam a principio in ecclesiae conspectu contracta. Si qui autem etc.
(cf. c. 9. Qui filii IV. 17.)
- Capitulum III.
Quum matrimonia suut contrahenda,
debent per presbyteros in ecclesia edicta proponi, assignato termino, infra
quem qui voluerit impedire impedimentum opponat, et, si probabilis coniectura
fuerit de impedimento, interdicatur testimonium, donec de hoc cognoscatur. Hoc
primo usque ad §. Si quis. - (Si quis etc.:) Si in gradu prohibito matrimonium
clandestine vel contra interdictum, de quo supra, contractum fuerit, etiam per
ignorantes de impedimento, nati ex illo matrimonio sunt illegitimi. Idem est,
si ambo parentes sciunt impedimentum matrimonii, licet in conspectu ecclesiae
contrahant. H. d. usque ad §. Sane. Abbas. - (Sane etc.:) Sacerdos, qui
contempserit prohibere matrimonia interdicta, et quilibet clericus etiam
regularis, qui interfuit, per triennium a beneficio suspenduntur, et, si culpa
exegerit, etiam gravius puniuntur; ipsi etiam contrahentes contra hoc cap.
etiam alias licite puniendi sunt, et idem in calumniose denunciantibus. H. d.
usque ad finem. Abbas.
- Innocentius III. in concilio generali.
Quum inhibitio copulae
coniugalis sit in ultimis tribus gradibus revocata, eam in aliis volumus
districte servari. Unde praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerendo,
clandestina coniugia penitus inhibemus, prohibentes etiam, ne quis sacerdos
talibus interesse praesumat. Quare specialem quorundam locorum consuetudinem ad
alia generaliter prorogando statuimus, ut, quum matrimonia fuerint contrahenda,
in ecclesiis per presbyteros publice proponantur, competenti termino
praefinito, ut infra illum, qui voluerit et valuerit, legitimum impedimentum
opponat, et ipsi presbyteri nihilominus investigent, utrum aliquod impedimentum
obsistat. Quum autem apparuerit probabilis coniectura contra copulam
contrahendam, contractus interdicatur expresse, donec, quid fieri debeat super
eo, manifestis constiterit documentis. §. 1. Si quis vero huiusmodi clandestina
vel interdicta coniugia inire praesumpserit in gradu prohibito, etiam
ignoranter, soboles de tali coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur,
de parentum ignorantia nullum habitura subsidium, quum illi taliter contrahendo
non expertes scientiae, vel saltem affectatores ignorantiae videantur. Pari
modo proles illegitima censeatur, si ambo parentes, impedimentum scientes
legitimum, praeter omne interdictum, etiam in conspectu ecclesiae contrahere
praesumpserunt. §. 2. Sane, si parochialis sacerdos tales coniunctiones
prohibere contempserit, aut quilibet etiam regularis, qui eis praesumpserit
interesse, per triennium ab officio suspendatur, gravius puniendus, si culpae
qualitas postulaverit. Sed et his, qui taliter praesumpserint etiam in
gradu concesso copulari, condigna poenitentia iniungatur. Si quis autem ad
impediendam legitimam copulam malitiose impedimentum obiecerit, canonicam non
effugiet ultionem.
|
|