|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s I I .
De desponsatione impuberum.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Pater pro filio impubere sponsalia contrahit, pro pubere vero non, nisi consentiat.
- Hormisda Eusebio Episcopo.
Tua nos requisivit
fraternitas de filio adulto, quem pater matrimonium vult contrahere, si sine
voluntate adulti filii facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse; potest
autem filium nondum adultum, voluntas cuius discerni non potest, pater cui vult
matrimonio tradere. Et postquam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino
debet hoc adimplere.
- Capitulum II.
Impuberes ambo vel alter, nisi
pro bono pacis, coniungi non debent.
- Nicolaus Papa.
Ubi non est consensus (Et
infra:) Huius ergo decreti auctoritate Districtius inhibemus, ne de
cetero aliqui, quorum uterque vel alter ad aetatem legibus vel canonibus
determinatam non pervenerit, coniungantur, nisi forte aliqua urgentissima
necessitate interveniente, utpote pro bono pacis, talis coniunctio toleretur.
- Capitulum III.
Puberes sunt quoad matrimonium,
qui ex habitu corporis concipere et generare possunt.
- Isidorus.
Puberes a pube sunt
vocati, id est a pudentia corporis nuncupati: quia haec loca tunc primo
lanuginem ducunt. Quidam tamen ex annis pubertatem existimant, id est, eum esse
puberem, qui XIV. annos implevit, quamvis tardissime pubescat. Certum autem
est, eum puberem esse, qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit, et
generare iam potest. Et puerperae sunt, quae in annis puerilibus pariunt.
- Capitulum IV.
Ex sponsalibus, contractis cum
minore septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus, si cum
maiore vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit
sponsalia praecedentia de futuro.
- Alexander III. Herfordensi Episcopo.
Literas tuae
fraternitatis accepimus, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum quidam parochianus
tuus A. nomine esset perfectae aetatis, quandam puellam in cunabulis
desponsavit; procedente vero tempore idem A. matrem puellae cognovit, et
eam in uxorem accepit. Unde quia dubitas, an huiusmodi matrimonium stare
debeat, a nobis exinde consilium postulasti. Super quo Consultationi tuae
taliter respondemus, quod, si praefatus vir matrem praefatae puellae,
antequam puella ipsa septimum annum complesset, in uxorem accepit,
matrimonium ipsum non dissolvas sed eundem virum praefatam mulierem,
sicut uxorem, libere tenere permittas, quum desponsationes huiusmodi nullae
sint, quae in cunabulis fiunt. Verum si, postquam praefata puella
septimum annum complevit, praedictus vir matrem eius accepit in uxorem,
quum sponsalia extunc placere consueverint, inter eos sententiam divortii non
differas promulgare, nec ipsum filiam seu matrem in uxorem habere
permittas.
- Capitulum V.
Sponsalia, nulla ex defectu
consensus, non creant publicae honestatis iustitiam: sponsalia vero aliqua sic,
licet legitimo modo fuerint dissoluta.
- Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Accessit ad praesentiam
nostram nobilis vir W. filius G. cum literis tuis, ex quarum tenore
perpendimus, quod, quum filiam cuiusdam nobilis viri, dum esset minoris
aetatis, desponsasset, et postmodum ipsa assensum in hac parte non praebente,
antequam ad nubiles annos pervenisset, celebratum est inter eos divortium.
Procedente vero tempore, defuncto patre puellae, matrem eius [praedictus]
W. sibi matrimonio copulavit. Quod quidem factum quum sustinere nolles, eum
sollicite monuisti, ut ipsam dimitteret, et quia monitis tuis in hac parte
noluit acquiescere, ipsum excommunicationis vinculo innodasti. Tandem, accepta
ab eo cautione, quod nostram adiret praesentiam, et super hoc statutum nostrum
firmiter observaret, eundem mandato nostro absolutum denunciasti, et cum
literis tuis ad praesentiam nostram misisti. Verum praefatus W. in nostra
praesentia constitutus sua nobis assertione proposuit, quod puellam ipsam, dum
esset infra septimum annum, desponsavit, postea [vero], antequam
ad nubiles annos pervenisset, noluit aliquatenus consentire, ut praefatum W. in
virum acciperet, et ita cum patre suo, in cuius potestate remanserat, et cum
praefato W. ad praesentiam tuam accessit. Et quum ab ore puellae audisses, et
per eam cognosceres et per patrem eius, quod memoratum W. in virum nolebat,
statim illum in plena synodo ab huiusmodi desponsatione publice absolutum
denunciasti. Elapsis vero pluribus annis post, mortuo etiam patre puellae,
carissimus in Christo filius noster H. Anglorum rex matrem supradictae puellae
memorato W. tradidit in uxorem, quam idem W., ut discordia orta inter
consanguineos suos et consanguineos mulieris sopiretur, accepit et solenniter
desponsavit, et sine contradictione ecclesiae duxit, et ex ea liberos
procreavit, et puella fuit alteri viro copulata. Verum licet contineatur in
literis tuis, quod puella ipsa erat minoris aetatis, quando huiusmodi
desponsatio facta fuit, tamen refert, utrum, quum esset minoris aetatis, [fuerit]
proxima aetati aptae matrimonio, aut infra septem annos. Ideoque
Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus,
quatenus, rei veritate inquisita diligenter et cognita, si tibi
constiterit, quod praefata puella non esset septennis, quando praememorato
G. desponsata fuit, et postea in eum non consenserit, et quod idem G. ab
huiusmodi desponsatione per te fuerit absolutus, matrimonium, inter eundem G.
et matrem puellae celebratum, praecipias inviolabiliter observari, et eorum
prolem denuncies esse legitimam, quia, sicut discretio tua non ignorat,
desponsationes et matrimonia ante septem annos fieri non possunt, praesertim
si consensus postea non accedit. Sane, si praefata puella ante [huiusmodi]
desponsationem septimum annum compleverat, licet praedictus vir a desponsatione
ipsius puellae ipso iure fuerit absolutus, quum ea in eum consentire noluerit,
inhonestum tamen videtur, ut matrem eius habeat, cuius filia fuit sibi
desponsata. Verum si tibi visum fuerit, ut cum matre puellae remaneat, ne
discordia inter utriusque consanguineos olim exorta nunc autem sopita denuo
suscitetur id dissimulare poteris et aequanimiter tolerare. Filii autem quos de
ipsa suscepit, si eam tolerante ecclesia in uxorem duxit a successione paternae
vel maternae, hereditatis prohiberi non possunt.
- Capitulum VI.
Si impubes, desponsata et
traducta, petit licentiam pubes facta alteri nubendi, non auditur, si vir
iurat, se eam cognovisse; nec auditur, si nondum pubes, sed proxima pubertati
probetur cognita. Et ex sponsalibus, contractis cum impubere maiore septennio,
oritur publica honestas.
- Idem Norvicensi Episcopo.
Continebatur in literis
tuis, quod, quum quaedam puella infra nubiles annos cuidam viro in uxorem
tradita fuerit, et ab ipso traducta, suis parentibus asserentibus, eam
legitimae aetatis exsistere, haec, ad nubiles annos perveniens, alii
nubendi licentiam postulavit, asserens, se in eundem virum nullatenus
consensisse. Praedictus vero vir econtra proponit, quod, licet eadem puella
nondum forte annum XII. attigisset, quum ei tradita fuisset in uxorem, usque
adeo tamen aetati fuit proxima, quod ipsam carnali commixtione cognovit. Inde
est, quod, quum ipsa dicit ab eodem viro se incognitam, et tu nos consuluisti,
utrum alii possit nubere, Consultationi tuae taliter respondemus, quod,
quum in decretis habeatur expressum, quod, si vir dixerit, quod uxorem suam
cognoverit, et mulier negaverit, viri standum est veritati, unde praefato viro,
qui dicit, se mulierem ipsam cognovisse, fides est adhibenda, si id firmaverit
iuramento. Si autem fuerit aetati proxima, ut in undecimo vel circa XII. annum,
et cum suo assensu et voluntate parentum desponsata et benedicta
fuerit, et cognita ab eodem viro, separari non debet, praesertim quum
parentes eius ipsam fuisse aetatis legitimae faterentur. Si vero puella infra
nubiles annos et aetati proxima alicui desponsata fuerit, benedicta
atque traducta, non licet alicui de consanguinitate ipsius, cui desponsata
fuerit, eam ducere in uxorem, nec fas est eidem sponso de consanguinitate
sponsae sibi aliquam [matrimonis] copulare.
- Capitulum VII.
Si maiores septennio contrahunt
sponsalia, neuter antepubertatem resilire potest. Hoc primo. Et ille, qui primo
it pubes, alterum exspectabit. Hoc secundo. Quod si tempore contractus aliter
erat pubes, non ille, sed alter factus pubes resilire potest. Hoc tertis.
- Idem Bathoniensi Episcopo.
De illis, qui infra
annos aptos matrimoniis contrahendis [exsistentes] sponsalia
contrahunt, sive uterque sive alter reclamet antequam ad annos matrimoniis contrahendis
aptos pervenerint, et postulent separari, non sunt ullatenus audiendi. Si vero
alteruter istorum ad annos pubertatis pervenerit, infra eosdem annos altero
exsistente, quum eadem sponsalia contrahuntur; si is, qui minoris aetatis est,
quum ad annos illos pervenerit, reclamaverit, nec in alterum voluerit
consentire, iudicio ecclesiae poterunt ab invicem separari. Mulier autem, quae,
postquam annos nubiles attingit, ei, qui nondum ad annos aptos matrimoniis contrahendis
venerat, nupsit, quum in eum semel consenserit, amplius non poterit aliquatenus
dissentire vel divertere, nisi forte ipse, cui nupsit, postquam
ad legitimam aetatem pervenerit, in eam suum omnino negaverit praestare
consensum.
- Capitulum VIII.
Impuberes, sponsalia
contrahentes, ante pubertatem separari non debent, sed post pubertatem possunt,
si contradicunt sponsalibus, nisi copula carnalis intervenerit.
- Idem eidem.
A nobis tua discretio
requisivit, utrum iis qui infra annos nubiles matrimonii nomine coniunguntur,
vel eorum alteri, antequam ad annos aptos matrimonio perveniant, liceat a
matrimonio tali discedere. Ad quod inquisitioni tuae taliter
respondemus, quod pro eo, quod ante nubiles annos coniugalem consensum de
sanctorum Patrum non habent auctoritate, usque ad legitimam aetatem
exspectare tenentur, et tunc aut confirmetur matrimonium, aut, si simul esse
noluerint, separentur; nisi forte carnalis commixtio ante intervenerit,
quum interdum illa tempus anticipare soleat pubertatis. Si vero alter eorum
ad annos etc. ut supra prox. c.
- Capitulum IX.
Minores, apti ad matrimonium, ex
contractu matrimonii obligantur, nisi violentia intercedat.
- Idem Genuensi Archiepiscopo.
De illis autem,
qui in minori aetate desponsantur, traduntur et coniunguntur, et processu
temporis divortium postulant, minorem allegantes aetatem, aut vim sibi a
parentibus factam, hoc inquisitioni tuae praesentibus literis Respondemus,
quod, si ita fuerint aetati proximi, quod potuerint copula carnali coniungi,
minoris aetatis intuitu ab invicem separari non debent, si unus in alium
visus fuerit consensisse, quum in eis aetatem supplevisse malitia videatur. Sed
cuiuscunque sint aetatis, se possunt per illatam violentiam excusare, nisi post
violentiam consensus accedat. [Illud quoque etc. (cf. c. de praes.
II. 23.)]
- Capitulum X.
Contractus ante pubertatem,
etiam cum nisu carnalis copulae, non facit matrimonium.
- Urbanus III. Cenomanensi Episcopo.
Attestationes super
causa matrimonii, quae inter H. iuvenem et G. mulierem vertitur, a tua nobis
fraternitate transmissas accepimus, et, ipsis diligenter inspectis et
plenius intellectis, manifeste nobis innotuit, quod praedictus iuvenis
nondum duodecimum annum attigerat, quum praefatam G. accepit uxorem. Et licet
nisus fuisset, sicut uterque confessus est, ipsam corrumpere, mulier tamen
credit, se virginem evasisse. Verum ipse, antequam ad annum XIV. pervenisset, a
memorata muliere recessit, quem, quum XVII. annos habeat, eadem pro viro sibi
vindicare contendit. Sed quum vir XVII. annos habeat, ipsam recipere
contradicit. Unde, quia, donec nos super causam ipsam consuleres, non duxisti
in prolatione sententiae procedendum, Consultationi tuae taliter
respondemus, quod, si mulier per idoneos testes probare nequiverit, quod post
XIV. annum aetatis suae vel circa finem XIV. anni praedictus iuvenis
consensisset in eam, ab ipso iuramento recepto, quod, postquam ad legitimam
aetatem pervenit, ipsam habere non consensit in uxorem, ab impetitione mulieris
eum potes et debes absolvere, et ad alia vota utrique dare licentiam
transeundi.
- Capitulum XI.
Si maior invita contraxit sponsalia
cum minore, non tenetur ipsum exspectare, donec veniat ad aetatem adultam.
- Idem Pisano Archiepiscopo.
Ex literis tuae
fraternitatis accepimus, quod puella quaedam anno XII. iurata fuit et
desponsata cuidam puero IX. vel X. annorum, et tempore procedente de voluntate
parentum potius, quam de sua, sicut asserit, ad domum patris praedicti
pueri adducta, ubi nolens et invita, sicut ab ore ipsius te audisse
proponis, et tam persuasionibus quam minis parentum impulsa, moram fecit
per annum et amplius, et tandem inde recedens, ad domum propriam est regressa. Commonita
vero a matre sua, et a te postmodum, sicut asseris, ad eum redire penitus
contradicit, asserens, quod nunquam eum voluit; nec vult in virum habere, sed
nubendi alii postulat facultatem. Quum autem iam dictus puer, sicut
tuae literae continebant, nondum ad XIV. annum aetatis suae
pervenerit, nec unquam ad eandem puellam carnaliter accessum
habuerit, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si memorata puella
per te ad hoc studiose commonita, ut, donec compleat idem puer annum
XIV. suae aetatis, exspectet, ad commonitionem tuam non duxerit
exspectandum, ei secundum ea, quae proposita sunt, accipiendi alium virum in
maritum auctoritate nostra liberam tribuas facultatem. Dat. Veronae.
- Capitulum XII.
Sponsalia, contracta cum minore
septennio, per cohabitationem mutuam post septennium convalescunt, et inducunt
publicae honestatis iustitiam; solvuntur tamen per matrimonium de praesenti.
- Clemens III.
Duo pueri Guilielmus et
Guilielma in tua dioecesi, quemadmodum accepimus, matrimonialiter sunt
coniuncti, puero VI., puella vero VII. annum agente; qui simul per tres annos
manserunt. Tunc vero pater puellae, subtrahens eam sponso suo,
ipsam alteri, M. nomine, copulavit, cum quo per VII. annos quiete permansit.
Ipse vero tunc reliquit eandem, quia credebat, eam alium virum habere, illum
scilicet, cui prius fuerat desponsata. Prior autem sponsus, ad annos
discretionis perveniens, a P. praedecessore tuo contrahendi cum alia
licentiam impetravit, qui quandam nomine S. consobrinam prioris in uxorem
accepit, et cum ea per aliquod tempus exsistens, eam tamen, ut ipse
fatetur, carnaliter non cognovit, licet illa se ab eo cognitam asseveret. Quum
autem pater memoratae Guilielmae eam vidisset a secundo viro relictam, vi
praenominatum Guilielmum, cui prius eam desponsaverat, compulit, ut S. neptem
suam omnino dimitteret, et ad Guilielmam suam desponsatam rediret: qui
postmodum per biennium cohabitavit eidem, ut fertur. Quia igitur in
his quid tibi faciendum sit, postulas edoceri, breviter respondemus, quod
impediente puerili aetate matrimonium inter G. et G. non fuit. Et licet idem,
postquam illa nupsit alii, potuerit aliam ducere in uxorem, tamen, quia dictam
S. duxit consobrinam mulieris eiusdem, sive eam cognoverit sive non, non debet
tamen cum eadem S. propter publicae honestatis iustitiam remanere, nec ac
primam habere regressum, quia alteri fuit legitime copulata. (Et infra:)
Quum vero vir caput sit mulieris, et Guilielmus dicat, se non cognovisse prius
S. supra dictam: aliam, si voluerit, poterit ducere in uxorem, et S. viro
legitimo copulari; post separationem vero pro vitando populi scandalo utrique
ad tempus est poenitentia iniungenda. Si vero legitime constaret, ipsam S. ab
eo sive post sive antea cognitam exstitisse, neutri vivente altero dabitur
licentia contrahendi. Remanebit ergo Guilielma cum M., imposita tamen
ipsi M. ad tempus poenitentia competenti, qui pro sua opinione sola Guilielmam,
iudicio ecclesiae non requisito, perniciose dimisit.
- Capitulum XIII.
Accusari non potest matrimonium,
quod non est, ut si cum minori septennio sit contractum; denunciari tamen
potest impedimentum, ne contrahatur in posterum.
- Innocentius III. C. et P. quondam filiis
Malebrancae.
Ad dissolvendum quod
factum fuerat inter I. filium nobilis viri Leonis [de Monumento]
et S. filiam quondam Matthaei [de Fortebrachio] super
matrimonio contrahendo, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuit ex parte
vestra propositum, quod, quum dicta puella nondum ad septennium pervenisset, cum
ipsa nec matrimonium contrahi nec sponsalia potuere. Defuit etiam
consanguineorum assensus, qui praecipue sunt in talibus requirendi. Quodsi et
aetas sufficiens exstitisset, et consanguineorum intervenisset assensus,
personae tamen non sunt legitimae ad matrimonium contrahendum, linea
consanguinitatis obstante. Accusatione vero, pro puella super
consanguinitate proposita, et tam ex parte iuvenis quam ex parte puellae
consanguinitatis gradibus computatis, quum eam vellet idoneis testibus
comprobare, praefatus I. multas exceptiones proposuit, per quas nitebatur
vos ab accusatione multipliciter removere. Quumque super exceptionibus
ipsius fuisset utrinque diutius disputatum, auditis et intellectis, quaecunque
fuerunt hinc inde proposita, de consilio fratrum nostrorum Interloquendo
pronunciamus, inter dictos iuvenem et puellam nec matrimonium, nec
sponsalia fuisse contracta, quum constet, puellam nondum ad septennium
pervenisse. Quocirca nec accusatio locum habebat, quum non esset quod posset
legitime accusari; denunciari tamen poterat consanguinitas, ut interdiceretur
matrimonium contrahendum. Ad denunciationem ergo legitime probandam festum
omnium Sanctorum, proxime venturum, terminum assignamus salvis
exceptionibus, non solum propositis, sed etiam proponendis. Ne vero quicquam in
puellam interim attentetur, auctoritate apostolica interdicimus firmiter,
ne in ipso negotio de novo procedatur ulterius, donec vel a
denunciatione cessetur, vel ea probata ordine iudiciario procedatur. Quodsi
contra interdictum nostrum in praeiudicium ipsius aliquid fuerit attentatum, id
irritum esse decernimus et viribus omnino carere.
- Capitulum XIV.
Si quis per verba de praesenti
contrahit cum impubere, in qua aetatem malitia non supplet, intelligitur non
matrimonium, sed sponsalia contraxisse, etiamsi subarrhatio intercesserit.
- Idem Episcopo Abbatensi.
Tuae nobis exhibitae
literae continebant, quod quidam vir nobilis filiam suam, circiter XII.
annos habentem, cuidam viro nobili desponsavit, qui subarrhavit eandem
consensu mutuo accedente. Sed nuptiis aliquantulum prorogatis, pater puellae
viam est universae carnis ingressus. Eo autem rebus humanis exempto, puellae
avunculus supra dictae ipsam alteri matrimonio copulavit, et ille, qui prius
desponsaverat eandem, cum ipsius matre contraxit. Tuus autem praedecessor
attendens, quod cum ea non poterat permanere, cuius filiam legitime
desponsaverat, inter eos divortii sententiam promulgavit. Postmodum autem
mortuo viro secundo, qui supra dictam puellam duxerat in uxorem, ipsa se tertio
copulavit, illo vivente, qui eam primitus desponsarat. Ceterum tam ipsa, quam
idem te duxerunt humiliter consulendum, utrum licite [simul] valeant
commorari; tu vero, deliberatione habita, respondisti, quod, sponso primo
vivente, alteri non potuit legitime copulari. Sed quia tua ecclesia postulavit,
ut super hoc apostolicam sedem consuleres, procedere ulterius distulisti, nobis
humiliter supplicans, ut super hoc tibi rescribere dignaremur. Quia vero per
ea, quae superius sunt expressa, nobis pro certo constare non
potuit, cuius aetatis esset puella, quum eidem viro exstitit desponsata, quum
dicatur, quod circiter XII. annos habebat, utrumne prudentia tunc in illa
suppleret aetatem: fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si
puella tunc nubilis erat aetatis, et inter eam et primum virum legitimus
intervenit de praesenti consensus, absque dubio inter eos erat legitimum
matrimonium contractum, etsi carnalis commixtio non fuerit subsecuta. Si vero
puella nubilis non erat aetatis, quum saepe fatus vir desponsavit eandem,
et aetatem in ea prudentia non supplebat, procul dubio inter eos non coniugium,
sed sponsalia contracta fuerunt, quamvis ab ipso viro eadem puella
fuerit subarrhata. Quocirca, si iuxta primum modum matrimonium cum illo
contraxit; eo vivente non potuit rite cum alio foedus contrahere coniugale;
quod si iuxta modum secundum sponsalitia solummodo contracta fuerunt coniugium,
quod inter illam et alium exstitit celebratum, debet legitimum reputari,
dummodo aliud canonicum non obsistat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id.
Maii Ao. IX. 1206.]
|
|