|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s I .
De sponsalibus et matrimoniis.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Matrimonium solo consensu contrahitur, nec invalidatur,
si consuetudo patriae non servetur.
- Ex concilio Triburiensi.
De Francia nobilis quidam homo nobilem mulierem de Saxonia lege Saxonum duxit in uxorem, tenuitque eam multis annis, et ex ea, filios procreavit. Verum quia non eisdem utuntur legibus Saxones et. Francigenae, causatus est, quod eam non sua, id est Francorum lege desponsaverat, vel acceperat, vel dotaverat, dimissaque illa aliam superduxit. Diffinivit super hoc sancta synodus, ut ille transgressor evangelicae legis subiiciatur poenitentiae, et a secunda coniuge separetur, et ad priorem redire cogatur.
- Capitulum II.
Sponsalia de futuro dissolvuntur, si sponsi
se dissolvunt, etiamsi fuerint iurata.
- Innocentius III. Exonensi Episcopo.
Praeterea hi, qui de matrimonio contrahendo pure et sine omni conditione fidem dederunt [aut] iuramentum fecerunt, commonendi sunt et diligentius exhortandi, et modis omnibus inducendi, ut praestitam fidem vel iuramentum factum observent, et se, sicut promiserint coniungant. Si autem se adinvicem admittere noluerint; ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat, quam [semper] odio habet: videtur, quod ad instar eorum, qui societatem iuramento vel interpositione fidei contrahunt, et postea eandem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari.
- Capitulum III.
Si maior septennio duxit in uxorem minorem septennio, et eam traduxit ad domum, oritur ex tali contractu publicae honestatis iustitia. H. d. inhaerendo literae. Panorm.
- Eugenius Papa.
Iuvenis ille, qui puellam nondum septennem duxit, quamvis aetas repugnaret, ex humana tamen fragilitate forsan tentavit quod complere non potuit. Quia igitur in his, quae dubia sunt, quod certius existimamus tenere debemus, tum propter honestatem ecclesiae, quia ipsa coniux ipsius fuisse dicitur, tum propter praedictam dubitationem, mandamus tibi, quatenus consobrinam ipsius puellae, quam postmodum duxit, dividas ab eodem.
- Capitulum IV.
Ex sponsalibus, contractis cum consanguinea, oritur publicae honestatis iustitia.
- Alexander III. Papiensi Episcopo.
Ad audientiam nostri apostolatus pervenit, quod, quum H. Albericus, Papiensis civis, filiam suam cuidam filiorum L. dare vellet uxorem, iuravit, quod, si ille, cui desponsabatur, eam habere casu aliquo interveniente non posset, alteri filio, quem de alia uxore genuerat, eandem puellam matrimonio copularet. Contractis autem a filio priore sponsalibus, quidam, ad ecclesiam accedentes, consanguinitatem inter eos esse iuramentis interpositis firmaverunt. Ideoque praefatus H. eandem feminam dare alteri filio nititur, ut iuravit. Sed quoniam scriptum est, quod sponsam fratris frater habere non potest: discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum suum implere propositum, quod canonicae rationi obviat, non permittas, sed, ut poenitentiam agat de illicito iuramento, monitione praemissa, ecclesiastica districtione compellas.
- Capitulum V.
Si sponsus de futuro ante copulam ad remota se transfert, sponsa libere cum alio contrahit: si tamen per eam stetit, quo minus matrimonium perficeretur, sibi poenitentia imponitur.
- Idem Panormitano Archiepiscopo.
De illis autem, qui praestito iuramento promittunt, se aliquas mulieres ducturos, et postea eis incognitis dimittunt terram, se ad partes alias transferentes, hoc tibi volumus innotescere, quod liberum erit mulieribus ipsis, si non est amplius in facto processum, ad alia se vota transferre, recepta tamen de periurio poenitentia, si per eas steterit, quo minus fuerit matrimonium consummatum. Si vero etc. (cf. c. 3. de cond. app. IV. 3.)
- Capitulum VI.
Non omnis violentia impedit contractum matrimonii. H. d. quoad titulum.
- Idem Paduano Episcopo.
De muliere quae est invita tradita viro et detenta, quum inter vim et vim sit differentia, et utrum postea consensus intercesserit, certum nobis nihil postea expressisti, nihil certum inde tibi possumus respondere. Illos autem etc. (cf. c. 3. de matr. contr. IV. 16.)
- Capitulum VII.
Si aliqui, apti ad matrimonium, contrahunt per verba obscura, communem verborum intellectum sequi tenentur.
- Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex litteris, quas super causa matrimonii cuiusdam iuvenis R. nomine, et Mariae filiae Gileberti de sancto Leodegario transmisisti, sollicitudo nobis innotuit, quam in ipsius negotii examine servasti. Quia vero absentibus partibus veritatem nequivimus plenarie indagare, nec causam ipsam ad te remittere, a quo pars mulieris ad audientiam nostram noscitur appellasse: eam venerabilibus fratribus nostris Wintoniensi, Herfordensi et Bathorniensi episcopis duximus committendam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes adire eorum praesentiam, quum ab eis fuerint evocatae, et quod ipsi iudicaverit inviolabiliter observare contradictione et appellatione cessante compellas. De hoc autem, quod circa finem literarum consuluisti, quid debeat observari, quando inter aliquos sponsalia contrahuntur, nec intelligit alter quod alter proponit, respondemus, quod inspiciendum est iudici, si matrimonium contracturi ad id faciendum sint idonei scientia et aetate. Quo cognito, si alter non intellexerit, quod alter proposuit, ad communem verbi intelligentiam recurratur, et cogatur uterque verba prolata in eo, sensu retinere, quem solent recte intelligentibus generare. Quod vero quaesivisti, an debeat appellationi deferri, ubi sub eius praetextu noscitur adulterium vel aliud crimen committendum consultationi tuae breviter respondemus, quod ubi notorium esset adulterium vel aliud crimen commitendum, si appellationi interpositae deferretur, deferri nollemus. Nolumus enim incestus vel adulterii materiam aliquibus ministrare.
- Capitulum VIII.
Inter sponsam et consanguineos sponsi oritur impedimentum publicae honestatis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum.
- Idem Vigiliensi Episcopo.
Sponsam autem alterius, maxime si est nubili aetati proxima, nullus consanguineorum aliquo modo sibi potest matrimonio copulare.
- Capitulum IX.
Si vir et mulier invicem promittunt, quod ab eo tempore se pro coniugibus habebunt, contractum est matrimonium de praesenti. H. d. et est casus notabilis.
- Idem Abbatibus sancti Eadmundi et Demer.
Ex parte C. mulieris nobis intimatum est, quod Andreas sibi coram sacerdote quodam et diacono, et aliis plerisque tam clericis quam laicis ad hoc convocatis, iuramentum praestitit, quod eam ab eo tempore pro coniuge teneret, et ei sicut uxori suae fidem servaret. Ipsa quoque eidem Andreae iuravit, se illum pro marito habituram, et fidem ei tanquam viro proprio servaturam. Quo facto in eadem domo diu cohabitantes sibi liberos procreaverunt. Procedente vero tempore praenominatus A. contra iuramentum praestitum reliquit eandem et filios ex ea procreatos, et ab eorum cohabitatione recessit. Quia igitur nemini licet uxorem suam sine manifesta causa fornicationis dimittere, et tunc eam sibi [vel] reconciliare debet, aut ipsa vivente continere, nec nos sustinere debemus, ut praedictus Andreas iuramenti praestiti religionem infringat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligentius inquisita, si, prout superius dictum est, ita esse inveneritis, eundem Andream, ut suae saluti consulens, et superinducta, quam habet, prius dimissa, ad uxorem suam redeat, et eam maritali affectione pertractet, et reatum suum condigna satagat poenitentia expiare, monitione praemissa per ecclesiasticam censuram cogatis. Quodsi commonitioni vestrae acquiescere forte noluerit vos eum et superinductam omni occasione et appellatione remota excommunicationis vinculo innodetis, et usque ad dignam satisfactionem praecipiatis ab omnibus sicut excommunicatos cautius evitari.
- Capitulum X.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, si non subest impedimentum, per censuram ecclesiasticam contrahere compellitur.
- Idem Pictaviensi Episcopo.
Ex literis venerabilis fratri nostri Silvani episcopi accepimus, quod, quum duo nobiles viri sui episcopatus, G. scilicet de Monstra et B. de Mauritania filios et filias impubescentes haberent, et spe pacis inter eos conciliandae ita inter se convenerunt, quod eos mutuis adinvicem matrimoniis copularent. Et hoc tam patres, quam filii sub iuramento se promisere facturos, inter quos siquidem G. filiam alterius, consentiente patre, se semel et iterum iuravit ducere in uxorem. Quo volente ad alia vota migrare, eum episcopus compellere voluit, ut quod iuraverat adimpleret. Ipse ad audientiam nostram appellavit, et, altera parte nuncium suum ad nos destinante, ipse nec venit, nec responsalem aliquem pro se transmisit. Quia igitur praedicto G. periculosum est, contra suum iuramentum venire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde fueris requisitus, utramque partem ante tuam convoces praesentiam, et, rationibus hinc inde plenius auditis et agitatis si hoc tibi constiterit, eum moneas, et, si non acquieverit monitis, ecclesiastica censura compellas, ut ipsam, nisi rationabilis causa obstiterit, in uxorem recipiat, et maritali affectione pertractet. Si vero rationabilem causam praetendere voluerit, eam cum omni diligentia et studio audias, et fine canonico omni appellatione cessante decidas. Ceterum si legitime monitus iudicio tuo parere contemserit eum et patrem, si fovere ipsum in sua malitia praesumserit, excommunicationis cinculo astringas et in tota terra ipsorum omnia divina praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium prohibeas officia celebrari.
- Capitulum XI.
Per censuram ecclesiasticam pater compellitur restituere filio eius uxorem, quam iniuste detinuit vel detinet.
- Idem Archiepiscopis, Episcopis et aliis Praelatis per Angliam constitutis.
Non est vobis, sicut arbitramur, incognitum, qualiter Henricus illustris rex Anglorum pro discordia, quae inter ipsum et filios suos peccatis exigentibus est suborta, uxores eorum [filias videlicet carissimi in Christo filii nostri Ludovici illustris regis Francorum] detineat, pro quibus sibi restituendis [idem] rex Francorum [et filii praedicti regis Angliae] et generi sui preces sollicitas nobis porrexerunt. Nos itaque [studiosius] attendentes, iustum et honestum esse, ut viri suas petant uxores, et precibus eiusdem [regis Francorum et generorum suorum non solum in his quae ex officii debito tenemur efficere, sed etiam] in omnibus, quae a iustitia non discordant, volentes prompto animo acquiescere, praefatum regem Angliae studiose satis et attente monuimus, eique dedimus in mandatis, ut ad commonitionem [venerabilium fratrum nostorum] archiepiscopi Tarentasiensis et episcopi Claremontensis, et [dilecti filii sui] Carthusiani prioris, vel loco eius prioris de Monte Dei si ipse adesse non poterit, vel duorum ex his, si tret non potuerint interesse, uxores filiis suis infra XL. dies post nostrarum literarum susceptionem restituere non postponat. Si vero eas infra praescriptum terminum viris suis non restituerit, apostolica auctoritate praecipimus, ut tota provincia, infra quam detinentur, et ad quam transferentur, quamdiu ibi fuerint, donec viris suis restituentur, ab omnibus divinis officiis praeter baptisma parvulorum et poenitentia morientiam cesset. Inde est, quod universitati vestrae per apostoliam scripta praecipiendo Mandamus [et mandando praecipimus], quatenus eundem regem Anglorum ad eas restituendas sollicite moneatis et exhortationibus inducatis, proponentes ei, quod non minus expedit sibi eas restituere, quam viris suis ipsas recipere. Et, si iuxta mandetum et commonitionem vestram filiis suis uxores suas infra certum terminum non restituerit, ex tunc, in quacunque provinciarum vestrarum detinentur vel [ad quas] transferuntur, donec ibi fuerint, nulla divina officia praeter baptismum parvulorum et poenitentias morientium celebretis vel permittatis aliquatenus celebrari omni [super his contradictione et] appellatione cessante, scituri pro certo, quia si qui contra interdictum nostrum, quod non credimus, venire tentaverint, suae temeritatis et transgressionis poenam debitam auctore Domino reportabunt.
- Capitulum XII.
Dictum unius, asserentis impedimentum, impedit matrimonium contrahendum non iuratum.
- Idem Episcopo sanctae Agathae.
Praeterea de muliere, quae a viro impetitur, cuius consanguineus cum ea se deliquisse proponit, sed, hoc publice confiteri recusat propter metum et potentiam mulieris, providentiae tuae taliter respondemus, ut matrimonium ipsum fieri, nisi iuramentum intervenisset, districte prohibeas, ne deterius inde contingat.
- Capitulum XIII.
Si mulier invita cum aliquo contrahat, nec in eum postea consentiat, tenet matrimonium, si alteri postea nubit. Ita communiter summatur. Et secundum hunc intellectum esset hic casus apertus, quod matrimonium metu contractum esset ipso iure nullum. Hoc tamen clare non colligitur ex litera.
- Idem Procuratori et Canonicis Soranis.
Veniens ad apostolicam sedem Mariota latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, dum esset in adolescentia constituta, quendam adolescentem [E. nomine] adamavit in tantum, quod uterque inter se de matrimonio contrahendo sub trium personarum testimonio praestitit iuramentum. Quod parentes mulieris ipsius ignorantes, eam invitam et reclamantem in uxorem cuidam alii tradiderunt, quem ita exhorruit, quod se ab eo nullo modo cognosci permisit. Quumque publice fateretur, quod a priori viro cognita esset atque iurata, episcopus Soranus, qui tunc erat, eos ante praesentiam suam fecit venire, et, cognito atque probato, quod ita proxima inter eos esset linea consanguinitatis, quod insimul non possunt, nec debent de iure coniungi, ipsos ab invicem separavit. Ceterum quum causa ipsa tractaretur, et viro, cui tradita fuerat a parentibus, consentire nollet, ipse aliam in uxorem traduxit, et illa cuidam viro T. nomine publice in conspectu ecclesiae nupsit. Tandem quum de illo filium genuisset, pater ipsius T., quaerens occasionem divortium faciendi, ei opposuit, quod filium suum non potuit in virum habere eo, quod alii, qui nunc defunctus est, prius desponsata fuisset. Quia vero assertioni eius fidem, sicut nec debuimus, non adhibuimus, nec hoc potuimus sub silentio praeterire, eam ad vos duximus remittendam, et discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, huius rei veritate plenius comperta, si inveneritis, quod praedicta mulier a priori viro iudicio ecclesiae fuerit separata, et ab eodem T. sine contradictione ecclesiae in uxorem traducta, et ille, cui a parentibus invita et renitens fuit copulata, de praesenti vita decessit, praedictum T. monitione praemissa compellatis, ut praefatam Mariotam postposita occasione recipiat, et sicut uxorem suam diligere studeat et maritali affectione tractare. Alioquin eam et superinductam, et patrem etiam eius, si huic rei restiterint, excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sententiam ipsam faciatis inviolabiliter observari.
- Capitulum XIV.
Si timetur inferri violentia puellae, de cuius matrimonio agitur, debet iudex sibi providere locum tutum et honestum, donec causa terminetur. H. d. et est textus multum allegabilis.
- Idem Papiensi Episcopo.
Quum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est, ut, ubi assensus cuiusquam requiritur, coactionis materia repellatur. Matrimonium autem solo consensu contrahitur, et, ubi de ipso quaeritur, plena debet securitate ille gaudere, cuius est animus indagandus, ne per timorem dicat sibi placere quod odit, et sequatur exitus, qui de invitis solet nuptiis provenire. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus puellam, de cuius matrimonio inter Siderios et Canes cives tuos quaestio ventilatur, in domo, in qua eam posuisti ita, quod nihil eam timere oporteat, facias honeste teneri, donec praedicta causa fine canonico terminata fuerit, et sententia sine contradictione cuiusquam valeat exsecutioni mandari.
- Capitulum XV.
Sponsalia de futuro, si secuta est copula, non solvuntur per sponsalia de praesenti; alias tenent sponsalia de praesenti, nisi per metum, qui potuisset cadere in constantem virum, contracta sint.
- Idem.
Veniens ad nos G. lator praesentium sua nobis relatione monstravit, quod in domo sua mulierem quandam recepit, de qua prolem habuit, et cui fidem coram pluribus praestitit, quod eam duceret in uxorem. Interim autem, quum apud domum vicini sui pernoctaverit, eius filia nocte illa secum concubuit, quos pater puellae simul in uno lecto inveniens, ipsum eam per verba de praesenti desponsare coegit. Qui nuper in praesentia nostra constitutus nos consuluit, cui potius adhaerere deberet. Quia vero nequaquam innotuit nobis, utrum post fidem praestitam primam cognoverit, Ideoque mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et, si inveneris, quod primam post fidem praestitam cognoverit, ipsum cum ea facias remanere; alioquin secundae, nisi metu coactus, qui posset in virum constantem cadere, eam desponsaverit, adhaerere facias ut uxori.
- Capitulum XVI.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, si vult religionem ingredi, debet primo contrahere, ut iuramentum servetur, et ante copulam carnalem monasterium ingredi poterit.
- Idem Exonensi Episcopo.
Commissum (Et infra:) Significavit nobis fraternitas tua, quod quidam literatus et nobilis, quum ad eum paterna hereditas devolveretur, cuidam mulieri nobili de contrahendo matrimonio fidem dedit quibusdam praesentibus, et se cum ea infra biennium per verba de praesenti contracturum, praestito iuramento super sacrosancta evangelia firmavit; nunc autem privata lege ductus ad frugem melioris vitae transire suspirat, tuamque super hoc consulens prudentiam, ante matrimonium contractum ad monasticae religionis habitum licite posse transire suspicatur, quia, si contraxisset, ea invita infra duos menses, iuxta veterum canonum statuta nostra constitutione innovata, ad arctioris vitae religionem posset transire. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod tutius est ei, religione iuramenti servata, prius contrahere, et postea, si elegerit, ad religionem migrare; si tamen post primam desponsationem copula non dignoscitur intervenisse carnalis.
- Capitulum XVII.
Qui iuravit cum aliqua contrahere, moneri potius debet, quam compelli, ut contrahat. H. d. inhaerendo literae.
- Lucius III. Rapalensi Episcopo.
Requisivit a nobis tua fraternitas, qua censura mulier compelli debeat, quae, iurisiurandi religione neglecta, nubere renuit cui se nupturam interposito iuramento firmavit. Quaesivisti etiam, utrum ea, cuius vir matris torum polluit, ad alia vota, quum mater fieri desideret, viro possit vivente transire. Ad quod tibi breviter respondemus, quod mulier, quae se nupturam iuravit, quum libera debeant esse de iure matrimonia, monenda est potius quam cogenda, maxime quum coactiones [huiusmodi] difficiles soleant exitus frequenter habere. Illa sane, cuius vir cum matre adulterium et incestum commisit, nec viro suo coniungi carnaliter, nec eo vivente cum alio matrimonium inire debebit.
- Capitulum XVIII.
Litispendentia super matrimonio non impedit secundum matrimonium contrahi, si primum erat nullum.
- Urbanus III.
Quum in apostolica sede, cui licet immeriti praesidemus, magisterium resideat totius ecclesiasticae disciplinae, dignum est et consonum rationi, ut, quoties circa negotium ecclesiae aliquid dubietatis emerserit, ad ipsius deliberationis arbitrium recurratur. Intelleximus siquidem, quod, quum inter villicum de N. et uxorem eius coram te matrimonii quaestio tractaretur, productis testibus et attestationibus eorum diligenti examine discussis, ante publicationem testium idem villicus reversus ad propria, publice inter se et uxorem suam proposuit sententiam divortii iudicio ecclesiae [esse] promulgatam, et sic, falsitate omnibus suggesta, quandam aliam mulierem facti nesciam sibi copulare praesumpsit. Postmodum vero super prioris matrimonii quaestione literis a sede apostolica impetratis, delegati iudices sententiam divortii protulerunt. Verum quia villicum et mulierem, quam superinduxit, pendente lite prioris uxoris invicem asseris consensisse, tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum tales sint ad matrimonia admittendi. Nos igitur auctoritate praesentium Consultationi tuae taliter respondemus, quod, imposita viro poenitentia competenti, et infra ipsius poenitentiae tempus carnali commercio interdicto, postmodum in maritali copula poterunt remanere. [Super eo vero etc. cf. c. 5. de cond. app. IV. 5.]
- Capitulum XIX.
Uxor, non certificata de morte viri, contrahere non potest, quamvis ignoret, quid sit de marito, qui longo tempore abfuit.
- Clemens III. Caesaraugustensi Episcopo.
In praesentia nostra positus a nobis quaesivisti, quid agendum tibi sit de quibusdam mulieribus in tua dioecesi constitutis, quae, quum viros suos causa captivitatis vel peregrinationis absentes iam ultra septennium praestolatae fuerint, nec certificari possunt de vita vel de morte ipsorum, licet super hoc sollicitudinem adhibuerint diligentem, et pro iuvenili aetate seu fragilitate carnis nequeunt continere, petentes aliis matrimonio copulari. Quum autem dicat Apostolus: "Mulier tam diu alligata est viro, quam diu vir eius vivit," Consultationi ergo tuae taliter respondemus, quod, quantocunque annorum numero ita remaneant, viventibus viris suis non possunt ad aliorum consortium canonice convolare, nec tu eas auctoritate ecclesiae permittas contrahere, donec certum nuncium recipiant de morte virorum. [Dat. Laterani.]
- Capitulum XX.
Contractus matrimonii cum peccatrice, volente se corrigere, proficit ad remissionem peccatorum.
- Idem.
Inter opera caritatis, quae imitanda nobis auctoritate sacrae paginae proponuntur, sicut evangelica testatur auctoritas, non minimum est, errantem ab erroris sui semita revocare, ac praesertim mulieres voluptuose viventes et admittentes indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut caste vivant, ad legitimum tori consortium invitare. Hoc igitur attendentes, auctoritate apostolica Statuimus, ut omnibus, qui publicas mulieres de lupanari extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt in remissionem proficiat peccatorum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
- Capitulum XXI.
Matrimonium, per vim contractum, cohabitatione spontanea convalescit. H. d. et quotidie allegatur.
- Idem.
Ad id, quod per tuas literas nobis intimasti de quadam parochiana tua, quam suus vitricus cuidam Teutonico matrimonialiter copulavit, taliter respondemus, quod, quamvis undecim annos adhuc habens, ab initio invita fuisset ei tradita et renitens, tamen, quia postmodum per annum et dimidium sibi cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire. Nec de cetero recipiendi sunt testes, si quos memorata mulier ad probandum, quod non consenserit in eundem, nominaverit producendos, quum mora tanti temporis huiusmodi probationem excludat. Mandamus igitur, ut propter hoc non omittas, quo minus appellatione remota per censuram ecclesiasticam utrumque compellas ad alterum maritali affectione tractandum, nisi forte vellent ad religionem pariter convolare, poenitentia eis iniuncta pro eo, quod ad alienos et illicitos concubitus uterque transivit. [Dat. Laterani.]
- Capitulum XXII.
Sponsalia de futuro, etiam iurata, solvuntur per secunda sponsalia de praesenti, non autem per secunda de futuro.
- Innocentius III. Fernatino Episcopo.
Sicut ex literis tuae fraternitatis accepimus, quum L. parochianus tuus P. mulierem se ducturum in coniugem, in manus patris eiusdem P. iurantis, quod eam sibi traderet in uxorem, proprio firmaverit iuramento, nec per virum steterit, sed per mulierem potius, quo minus inter eos matrimonialis solennitas sit secuta, quatuor postmodum vel quinque annis elapsis, idem L. E. mulierem per verba de praesenti, ut eius consanguinei asserunt, desponsavit, propter quod frater praedictae P. suum deposuit in tua praesentia quaestionem. Quia vero, quid super his agendum sit, nostro postulas responso edoceri, Postulationi tuae taliter respondemus, quod, si tibi constiterit, quod idem L. P. mulierem per verba de futuro, E. vero desponsaverit per verba de praesenti, imposita ei poenitentia competenti, quia primam fidem irritam fecit, nisi forsan in iuramento suo certum terminum, infra quem dictam P. duceret in uxorem, praefixit, nec per eum stetit, quin ad statutum terminum matrimonium consummaverit, matrimonium secundo loco contractum legitimum iudices, et ad illud servandum, si opus fuerit, ecclesiastica districtione compellas eundem: nisi forsan aliud quid obstiterit, quod ipsum debeat impedire. Quodsi forte per verba de futuro sponsalia cum utraque contraxit, iuramentum primum, sicut licite factum est, ipsum servare compellas, de secundo ei poenitentiam iniuncturus Quodsi de his tibi non constat ad plenum, tamdiu adhuc cognoscas de causa, donec super his sufficienter instruaris. Quod enim in attestationibus quas ad sedem apostolicam destinasti de compaternitate habetur non facit ad causam quum neutra contrahentium sit illa persona qua mediante inter parentes eorum compaternitas est contracta. [Dat. Lat. V. Kal. Martii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
- Capitulum XXIII.
Mutus et surdus, et omnes, qui non prohibentur, matrimonium contrahere possunt.
- Idem Arelatensi Episcopo.
Quum apud sedem apostolicam, cui, licet immeriti, praesidemus, totius ecclesiasticae disciplinae resideat magistratus, dignum et consonum est rationi, ut, quoties circa negotia varia et diversa quicquam dubitationis emerserit, ad ipsius iudicium recurratur, quae disponente Domino inter omnes ecclesias obtinere meruit principatum. Sane, consuluisti nos per nuncios et literas tuas, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut, quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur, videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, quum quod verbis non potest signis valeat declarare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Iul. 1198.]
- Capitulum XXIV.
Furiosus matrimonium contrahere non potest.
- Idem Vercellensi Episcopo.
Dilectus filius R. miles Alexandrinus proposuit coram nobis, quod Rufinam filiam suam cuidam Opizoni Lancaveclae matrimonialiter copulavit, ignorans, quod Opizo esset furiosus. Unde humiliter postulavit a nobis, ut tam eidem quam ipsius filiae consulere dignaremur. Quum autem eadem mulier cum ipso viro, qui continuo furore laborat, morari non possit, et propter alienationem furoris legitimus non potuerit intervenire consensus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si rem noveris ita esse, praefatas personas cures sublato appellationis diffugio ab invicem separare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Kal. Ian. 1205.]
- Capitulum XXV.
Solo consensu legitimo contrahitur matrimonium, sed verba requiruntur quoad probationem, et intellige: vel alia signa aequipollentia. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panormitanus.
- Idem Brixiensi Episcopo.
Tuae fraternitati (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Postulasti insuper edoceri, utrum ex solis verbis, et ex quibus matrimonium contrahatur, quum ab aliquibus dubitetur spirituale contrahi solis verbis. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod matrimonium in veritate contrahitur per legitimum viri et mulieris consensum; sed necessaria sunt, quantum ad ecclesiam, verba consensum exprimentia de praesenti. Nam surdi et muti possunt contrahere matrimonium per consensum mutuum sine verbis, et pueri ante annos legitimos per verba sola non contrahunt, quum intelligantur minime consentire. [Dat. Romae etc. 1206.]
- Capitulum XXVI.
Si alter contrahentium utitur verbis dubiis, animo decipiendi mulierem, et eam postmodum cognoscit carnaliter, iudicatur pro matrimonio in foro iudiciali; secus in poenitentiali. H. d. secundum verum et communem intellectum.
- Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Consequenter autem quaesivisti, [ut] quum quandam mulierem quidam aliter inducere nequivisset, ut sibi commisceretur carnaliter, nisi desponsasset eandem, nulla solennitate adhibita vel alicuius praesentia, dixit illi: "te Ioannes desponsat," quum ipse Ioannes non vocaretur, sed finxit se vocari Ioannem, non credens esse coniugium eo, quod ipse non vocaretur hoc nomine, nec haberet propositum contrahendi, sed copulam tantum exsequendi carnalem, utrum inter praedictos sit matrimonium celebratum, quum mulier consenserit et consentiat in eundem, et ille dissenserit et dissentiat, nec aliud quicquam egerit, quam [quod] superius est expressum, nisi quod cognoverit eandem. Super quod tibi respondemus, quod, quum praefatus vir praedictam desponsaverit mulierem in propria persona et sub nomine alieno, quo tunc vocari se finxit, et inter eos sit carnalis copula subsecuta, videtur forte pro coniugio praesumendum, nisi tu nobis expresse scripsisses, quod ille nec proposuit, nec consentit illam ducere in uxorem, quod qualiter tibi constiterit non videmus. Nos autem, quid iuris sit rescribentes, [hoc] dicimus, quod, si res ita se habuerit, videlicet, quod ille eam non proposuit ducere in uxorem, nec unquam consensit in praedictam personam, non debet ex illo facto coniugium iudicari, quum in eo nec substantia coniugalis contractus, nec [etiam] forma contrahendi coniugium valeat inveniri, quoniam ex altera parte dolus sollummodo adfuit, et defuit omnino consensus, sine quo cetera nequeunt foedus perficere coniugale. [Tertio quaesivisti etc. cf. c. 19. de hom. V. 12. Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]
- Capitulum XXVII.
Ad denunciationem unius honesti viri, qui defert consanguinitatem, et de fama vel scandalo docet, impeditur matrimonium contrahendum.
- Idem Episcopo Belvacensi.
Quum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 36. de decim. III. 30.]) Sane, quia contingit interdum, quod, aliquibus volentibus matrimonium contrahere, bannis, ut tuis verbis utamur, in ecclesiis editis secundum consuetudinem ecclesiae Gallicanae, ac nullo contradictore publice comparente, licet fama privatum impedimentum deferat parentelae, quum ex parte contrahentium iuramenta maiorum de sua propinquitate, ut suspicionis tollatur materia, offeruntur, quid tibi sit faciendum in casibus huiusmodi quaesivisti. Ad quod taliter respondemus, quod, si persona gravis, cui fides sit adhibenda, tibi denunciet, quod hi, qui sunt matrimonio copulandi, se propinquitate contingant, et de fama vel scandalo doceat, aut etiam per te ipsum possis certificari de plano, non solum debes iuramenta parentum sponte oblata non recipere, verum etiam eos, qui sic contrahere nituntur, si moniti induci nequiverint, compellere, ut [vel] a tali contractu desistant, vel contra famam huiusmodi secundum tuae discretionis arbitrium iuramenta exhibeant propinquorum. Alioquin, si persona denuncians non exstiterit talis, ut diximus, vel de fama vel de scandalo non poterit edocere, ad desistendum monere poteris, non compellere, contrahentes. [Si vero etc. cf. c. 6. Qui matrim. acc. IV. 18. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
- Capitulum XXVIII.
Mulieri, quae negat, se in matrimonium consensisse, non creditur marito probante contrarium; secus, si probat, se consensisse per metum, qui potest cadere in constantem virum.
- Honorius III. Episcopo Berguensi.
Consultationi tuae breviter respondemus, quod mulieres, quae de more veniunt ad valvas ecclesiae benedicendae cum sponsis, et ibi reclamantes affirmant, se nunquam in eorum matrimonium consensisse, audiri sponsis legitime probantibus contrarium non oportet, quum legitimis et idoneis testibus non debeat illarum simplex assertio praevalere. Sane illis, quae benedictione accepta mox a sponsis aufugiunt ante carnis copulam subsecutam, asserentes, se nunquam in illos veraciter consensisse, sed metu illato compulsas verba protulisse consensus, licet animo dissentirent, non statim est audientia deneganda; sed de illato metu est cum diligentia inquirendum; et, si talis metus inveniatur illatus, qui potuit cadere in constantem virum, erunt non immerito audiendae.
- Capitulum XXIX.
In matrimoniis et sponsalibus debet esse libertas, unde in eis promissio poenae non obligat.
- Gregorius IX.
Gemma mulier nobis exposuit, quod, quum T. filia eius cum C. contraxit matrimonium, B. de Alferio ea occasione, quod inter P. filium suum et praedictam puellam infra septennium constitutos sponsalia contracta fuerunt, poenam solvendam a parte, quae contraveniret, in stipulatione appositam, ab ipsa nititur extorquere. Quum itaque libera matrimonia esse debeant, et ideo talis stipulatio propter poenae interpositionem sit merito improbanda, mandamus, quatenus, si est ita, eundem B., ut ab extorsione praedictae poenae desistat, ecclesiastica censura compellas.
- Capitulum XXX.
Sponsalia de futuro transeunt in matrimonium per carnalem copulam subsecutam, sed non per nisum carnalis copulae tantum. H. d. cum c. fin. infra eodem.
- Idem Episcopo Cenomanensi.
Is, qui fidem dedit M. mulieri super matrimonio contrahendo, carnali copula subsecuta, etsi in facie ecclesiae ducat aliam et cognoscat, ad primam redire tenetur, quia, licet praesumptum primum matrimonium videatur, contra praesumptionem tamen huiusmodi non est probatio admittenda. Ex quo sequitur, quod nec verum, nec aliquod censetur matrimonium, quod de facto est postmodum subsecutum.
- Capitulum XXXI.
Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam carnali copula consummatum; sed sponsalia de futuro etiam iurata solvuntur per sequentia de praesenti.
- Idem.
Si inter virum et mulierem legitimus consensus interveniat de praesenti ita, quod unus alterum mutuo consensu, verbis consuetis expresso, recipiat, utroque dicenti: "ego te in meam accipio," et: "ego te accipio in meum," vel alia verba consensum exprimentia de praesenti, sive sit iuramentum interpositum sive non: non licet alteri ad alia vota transire. Quod si fecerit, secundum matrimonium de facto contractum, etiamsi sit carnalis copula subsecuta, separari debet, et primum in sua firmitate manere. Verum si inter ipsos accessit tantummodo promissio de futuro, utroque dicente alteri: "ego te recipiam in meam," et: "ego te in meum," sive verba similia, si alius mulierem illam per verba de praesenti desponsaverit, etiamsi inter ipsam et primum iuramentum intervenerit, sicut diximus, de futuro: huiusmodi desponsationis intuitu secundum matrimonium non poterit separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda.
- Capitulum XXXII.
Nisus ad copulam non facit sponsalia de futuro transire in matrimonium.
- Idem.
Adolescens, qui desponsatam sibi per verba de futuro, licet saepe nisus fuerit, carnaliter non cognoscens, cum alia postmodum per verba de praesenti contraxit, non primam, cum qua nec fuit verum matrimonium ex forma contractus, nec praesumptum, quum conatus non habuisset effectum, sed secundam debet habere uxorem.
|
|