B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   L .
Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant.


_______________________________________________


Capitulum I.
Enumerat concilium multa saecularia negotia, a quibus iubet clericos et monachos abstinere. Et sunt XIV., si recte numerentur.

Ex concilio Maguntino.

Multa sunt negotia saecularia, de quibus pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis carnalis concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum est. Munera iniusta accipere vel etiam dare. Pro aliquo saeculari quaestu pretio aliquem conducere. Contentiones, vel lites, vel rixas amare. In placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum. Conductores saecularium rerum aut procuratores esse. Turpis verbi vel facti esse ioculatorem, vel iocum saecularem diligere. Aleas amare. Ornamentum inconveniens proposito suo quaerere. In deliciis vivere velle. Gulam et ebrietatem sequi. Pondera iniusta vel mensuras habere. Negotium iniustum exercere. Nec tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus, sanctos Apostolos negotiatos fuisse, et in regula B. Benedicti praecipitur provideri, per quorum manus negotia monasterii procurentur. Canes et aves sequi ad venandum, et omnibus quibuslibet causis superfluis interesse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini, nec non et monachis omnino contradicimus, de quibus ait Apostolus: «Nemo, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.»

Capitulum II.
Clerici non debent esse ministri vel procuratores laicorum; quod si contra fecerint, et deprehendantur in fraude, non subvenitur eis ab ecclesia.

Eugenius Papa Lucanensi Episcopo.

Sacerdotibus autem et clericis tuis denuncies publice, ne ministri laicorum fiant, nec in rebus eorum procuratores exsistant. Quod si postmodum facere praesumpserint, et occasione ipsius administrationis propter pecuniariam causam deprehendantur in fraude, indignum est eis ab ecclesia subveniri, per quos constat in ecclesia scandalum generari.

Capitulum III.
Religiosi professi, exeuntes ad audiendas leges vel physicam, nisi infra duos menses ad claustrum redeant, excommunicati sunt, et in nulla causa patrocinari possunt, et in choro, et in capitulo et ceteris erunt ultimi, et sine dispensatione Papae non promoventur.

Alexander III. in concilio Turonensi.

Non magnopere antiqui hostis invidia +infirma membra ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabiliora eius, et electos quoque nititur supplantare, dicente scriptura: «Escae eius electi.» Multorum siquidem casum operari se reputat, ubi pretiosius aliquod membrum ecclesiae sua fuerit calliditate detractum. Et Inde nimirum est, quod in angelum lucis se more solito transfigurans, sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi, regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicales ponderandas de claustris suis educit. Unde, ne sub occasione scientiae spirituales viri mundanis rursus actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex quo se aliis putant in exterioribus providere, per praesentis concilii assensum statuimus, ut nulli omnino post votum religionis, et post factam in aliquo loco religioso professionem ad physicam legesve mundanas legendas permittantur exire. Si vero exierint, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, capitulo, mensa et ceteris ultimi fratrum [semper] exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant.

Capitulum IV.
Clericus, generalis procurator vel iustitiarius principis saecularis deponendus est, et, si religiosus est, gravius punietur.

Idem in concilio Lateranensi.

Sed nec procurationes villarum aut iurisdictiones etiam saeculares sub aliquibus principibus et saecularibus viris, ut iustitiarius eorum fiat, clericorum quisquam exercere praesumat. Si quis autem adversus haec venire tentaverit, quia contra doctrinam Apostoli, dicentis: «Nemo, militans Deo, implicet se saecularibus negotiis,» saeculariter agit ab ecclesiastico fiat ministerio alienus pro eo, quod, officio clericali neglecto fluctibus saeculi, ut potestatibus [saeculi] placeat, se immergit. Districtius autem decernimus puniendum, si religiosorum quisquam aliquid praedictorum ausus fuerit attentare.

Capitulum V.
Clericus, iudicium sanguinis exercens, ab officio et beneficio deponitur et excommunicatus est habens officium praepositi saecularis, si monitus non desistat.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Clericis, in sacris ordinibus constitutis, ex concilio Toletano iudicium sanguinis agitare non licet. Unde prohibemus, ne aut per se truncationes membrorum faciant, aut iudicent inferendas. Quodsi quis tale quid fecerit, honore privetur et loco. Iubemus etiam sub interminatione anathematis, ne quis sacerdos officium habeat vicecomitis aut praepositi saecularis. (Et infra: [cf. c. 7. de vita et hon. III. 1.]) Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, et commonitus emendare noluerit, excommunicationi subiaceat.

Capitulum VI.
Non licet clericis vel monachis lucri causa negotiari. Hoc primo Monachi nequeunt nomine proprio conductas possessiones habere. Hoc secundo. Laicis non debet ecclesia titulo conductionis concedi. Hoc tertio.

Idem Londonensi Episcopo.

Secundum instituta praedecessorum nostrorum sub interminatione anathematis prohibemus, ne monachi vel clerici causa lucri negotientur, et ne monachi vel a clericis vel a laicis suo nomine firmas habeant, neque laici ecclesias ad firmam teneant.

Capitulum VII.
Monachi incorrigibiles de monasterio expelluntur, et reformabitur monasterium de fratribus alterius ordinis, si de monachis eiusdem ordinis reformari non potest.

Idem eidem.

Relatum est auribus nostris, quod monachi de H. saeculariter vivunt, et alios exemplo suo corrumpunt. Ideoque mandamus, quatenus eos ad observantiam monasticae regulae appellatione remota compellas, vel, si tibi restiterint ausu temerario, eis eiectis, fratres alterius ordinis, si non potest praescriptum monasterium in suo ordine reformari, in illud inducas, ut labores impiorum iusti edant, et illi tandem rubore perfusi ad sui ordinis observantiam revertantur.

Capitulum VIII.
Clerici in sacris compellendi sunt per beneficiorum subtractionem, ut desistant a tabellionatus exercitio.

Innocentius III. Esculano Episcopo.

Sicut te accepimus referente, +quum venerabilis frater noster Hostiensis episcopus olim per tuam transiens civitatem tibi dederit in mandatis, ut presbyteros, diaconos [et subdiaconos,] quos ibidem invenit passim tabellionatus officium exercentes, excommunicationis vinculo innodares, et eos, qui ab illis publica reciperent instrumenta, tu, licet id feceris, ex mandato [tamen] episcopi dicti dissimulasti postmodum de subdiaconis, donec qualiter contra ipsos et alios in sacris ordinibus constitutos deberes procedere, sedem duceres apostolicam consulendam. Quocirca Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus clericis in sacris ordinibus constitutis tabellionatus officium per beneficiorum [suorum] subtractionem appellatione postposita interdicas. [Dat. Lat. VI. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]

Capitulum IX.
Clericus nec dictare nec proferre sententiam sanguinis debet, nec quicquam aliud exercere, per quod ad vindictam sanguinis tendatur, vel purgatione vulgari opem praestare non debet.

Idem in concilio generali.

Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat, sed nec sanguinis vindictam exerceat, aut ubi exerceatur intersit. Si quis autem huiusmodi occasione statuti ecclesiis vel ecclesiasticis personis aliquod praesumpserit inferre dispendium, per censuram ecclesiasticam compescatur. Nec quisquam clericus literas dictet aut scribat pro vindicta sanguinis destinandas, unde in curiis principum haec sollicitudo non clericis, sed laicis committatur. Nullus quoque clericus ruptariis vel ballistariis, aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur, nec ullam chirurgiae artem subdiaconus, diaconus vel sacerdos exerceat, quae adustionem vel incisionem inducit. Nec quisquam purgationi aquae ferventis vel frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat, salvis nihilominus prohibitionibus, de monomachiis sive duellis antea promulgatis.

Capitulum X.
Constitutio Turonensis concilii, puniens religiosos audientes leges vel physicam, est canon latae sententiae, et incidentes in illam debent per ordinarios puniri. Hoc primo. Secundo extendit dictam constitutionem ad habentes dignitates et personatus, et ad presbyteros.

Honorius III.

Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet fallax sit gratia ceterarum scientiarum, et vana etiam pulchritudo, quum frumentum electorum et vinum germinans virgines iuxta prophetam sit bonum super omnia et sit pulchrum: quia tamen regulares quidam, claustrale silentium et legem Domini, animas convertentem et sapientiam dantem parvulis, quam super aurum et topazion amare debuerant, respuentes, abeunt post vestigia gregum, et illicite se convertunt ad pedissequas amplectendas, quae plausum desiderant populorum, Contra regiosas personas, de claustris exeuntes ad audiendum leges vel physicam, felicis memoriae Alexander praedecessor noster olim statuit in concilio Turonensi, ut, nisi infra duorum mensium spatium ad claustrum redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, mensa, capitulo et ceteris ultimi fratrum exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant. Verum, quia nonnulli ex talibus propter quorundam opiniones diversas excusationis aliquid assumebant, nos, volentes, ut tales de cetero ipso facto sententiam excommunicationis incurrant, districte praecipiendo mandamus, quatenus tam a dioecesanis et capitulis ipsorum, quam etiam a ceteris episcopis, in quorum dioecesibus in huiusmodi student, tales sublato appellationis obstaculo excommunicati et praedictis poenis obnoxii publice nuncientur. [Quia vero theologiae studium cupimus ampliari, ut dilatato sui tentorii loco et funiculos suos faciat longiores, ut sit fides catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, quibus resistere valeat adscendentibus ex adverso: ad archidiaconos, decanos, plebanos, praepositos, cantores et alios clericos personatus habentes, nec non et presbyteros, nisi ab his infra spatium praescriptum destiterint, hoc extendi volumus et mandamus, et appellatione postposita firmiter observari. Nam quum sint multi etc. Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]


F I N I S   L I B R I   T E R T I I .