B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I V


T i t u l u s   I V .
De sponsa duorum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Contrahens successive per verba de praesenti cum duabus, tenetur adhaerere primae. Si autem primo contraxit per verba de futuro, secundo per verba de praesenti, adhaerebit secundae.

Augustinus de fide pactionis et consensus.

Duobus modis dicitur fides pactionis et consensus. Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, poenitentiam debet agere de fide mentita; maneat tamen cum illa, quam duxit. Non enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit fidem consensus, non licet ei aliam ducere. Si autem duxerit, dimittet ipsam, et adhaerebit uxori priori. Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit alicui fidem, quod eam ducet, si permiserit eum rem secum habere, vel etiam pro consensu. Fides autem consensus est, quando, etsi non stringit manum, corde tamen et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo se suscipiunt.

Capitulum II.
Ponit poenitentiam illius, qui alterius sponsam de praesenti sibi accepit in uxorem; nec unquam in uxorem eam habere potest. H. d. iuxta literam.

Ex Brocardo libro XXX.

Accepisti illam in uxorem tibi, quam alter sibi desponsatam habuerat. Dimitte illam, quia nunquam potest tibi fieri legitima, et XL. dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poeniteas.

Capitulum III.
Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam carnali copula consummatum.

Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.

Licet praeter solitum et amplius solito multis simus et variis negotiis praepediti ita, quod non sit nobis facile aliquorum consultationibus respondere, illa tamen speciali gratia, quam ad personam tuam habemus, et caritate cogimur fraterna, quid sentiamus de his, super quibus consuluit nos prudentia tua, tibi, quantumcunque aliis simus intenti, praesentibus literis aperire. Consuluisti nos siquidem, utrum, si inter virum et mulierem, praestito vel non praestito sacramento, legitimus consensus intervenerit de praesenti, carnali copula non secuta, liceat mulieri alii nubere, vel, si nupserit alii, et carnalis fuerit copula subsecuta, an ab ipso debeat separari. Super hoc autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si inter virum et mulierem legitimus consensus sub ea solennitate, quae fieri solet, praesente scilicet sacerdote aut etiam notario, sicut etiam in quibusdam locis adhuc observatur, coram idoneis testibus, interveniat de praesenti, ita quidem, quod unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat, utroque dicente: "ego te accipio in meam, et: "ego te accipio in meum,"' sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum. Verum etc. (cf. c. 2. de conv. coni. III. 32.]

Capitulum IV.
Ei, qui appellat in causa matrimoniali, interdici debet, ne aliud matrimonium contrahat lite pendente, et si contraxerit, debet separari.

Idem Genuensi Archiepiscopo.

Tua fraternitas nos consuluit, quid de his agere debeas, qui desponsant aliquas mulieres, et processu temporis, antequam eas ducant vel cognoscant, accipiunt alias in uxores. Super quo utique consultationi tuae taliter respondemus, quod, si vir et mulier sese recipiunt expresso consensu de praesenti mutuo, neuter eorum altero superstite poterit ad alia vota transire, etsi possit ad monasterium transmigrare. Verum si inter ipsos non accessit consensus mutuus de praesenti, sed promissio de futuro, videlicet quod uterque dixit alteri: "ego te recipiam in meam," et: "ego te in meum," si alius mulierem illam desponsaverit et traduxerit, etiamsi inter primos iuramentum fuerit, sicut diximus, de futuro, huius desponsationis intuitu secundum non poterit matrimonium separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda. De his vero, qui coram te super desponsatione, facta per consensum mutuum de praesenti, controversiam movent, et appellatione pendente, quam ante sententiam vel cognitionem causae ad sedem apostolicam interponunt, accipiunt alias in uxores, hoc arbitramur agendum, ut, si amodo in tali casu duxerint appellandum, eis in ecclesia publice interdicas arctius, ne ante decisionem causae aliud contrahant matrimonium. Et si contra interdictum ecclesiae ita publice factum venire praesumpserint, matrimonium tam praesumptuose contractum poteris irritare. [De illis autem etc. cf. c. 9. de desp. imp. IV. 2.]

Capitulum V.
Qui duas per verba de praesenti desponsat, primam desponsatam habebit in uxorem, etiamsi prius secundam cognoverit: nec valet contraria consuetudo. Et hoc ultimum additur ad cap. Licet supra eodem.

Innocentius III. Mutinensi Episcopo.

Tuas dudum (Et infra:) De consuetudine, quae diu in Mutinensi obtinuit civitate, ut, si quis iuraret se aliquam ducturum, et citra carnis copulam desponsasset, si consequenter desponsasset aliam et aliam cognovisset, primo cognita adiudicaretur viro, non quae prius exstitit desponsata. (Et infra:) Ne vero turpis sit pars, quae suo non congruit universo, et ecclesia Mutinensis tenere debeat humiliter et servare quod beati Petri sedem et suam metropolim sequi viderit et docere: in matrimoniis de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones, et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat non poterit irritari.