B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X I X .
De parochis, et alienis parochianis.


_______________________________________________


Capitulum I.
Inter episcopum substitutum episcopo haeretico, et ipsum episcopum haereticum reversum et ex dispensatione receptum, dividitur episcopatus modo hic expresso.

Ex concilio Africano.

Si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem est conversus, aequaliter inter se dividant eas, quae sic inventae fuerint, ubi ambae partes fuerint, id est, ut alia loca ad illum, alia ad alium pertineant, ita, ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quodsi forte unus fuerit locus, ad eum pertineat, cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Sed si forte antiqui catholici suum [episcopum] voluerint, et illi suum, qui ex Donatistis conversi sunt, plurimorum voluntas paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, maioris temporis episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae partes fuerint, ut non possint aequaliter dividi, velut si in impari numero fuerint, distributis eis locis, qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod dictum est, quum de uno loco superius tractaretur.

Capitulum II.
Presbyteri parochiales dominicis diebus et festivis parochianos alienos ad missam admittere non debent, si ex contemptu ad eorum ecclesiam accedunt.

Ex concilio Manetensi.

Ut dominicis vel festivis diebus presbyteri, antequam missam celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui proprio contempto presbytero ibi velit missam audire, quem si invenerint, statim ab ecclesia abiiciant.

Capitulum III.
Episcopus parochianum alterius sine ipsius licentia ordinare non potest, nec eum aliter iudicare.

Hadrianus Papa.

Nullus episcopus alterius parochianum iudicare praesumat, +[retinere, aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare, quia, sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui, sententia teneri.] Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus potest.

Capitulum IV.
Fines parochiarum, de quibus constat, vel finibus cohaerentia, praescribi non possunt.

Urbanus III.

Super eo vero, quod apud vos intelleximus dubitatum, an quod de finibus et his, quae finibus cohaerent, non praescribendis statutum per canones esse dignoscitur, sit in parochiarum limitibus, sicut in provincialibus, admittendum, illud vobis respondemus, quod bene videtur in utroque servandum, si provinciarum fines legitima probatione vel alias indubitata fide constiterit ecclesiastica ordinatione statutos.

Capitulum V.
Si parochianus seu dioecesanus domicilium transfert, primus praelatus in eo iura episcopalia seu dioecesana sibi non vendicat; decimae tamen praediales illius parochiae sibi debentur, nisi alteri debeantur ex consuetudine.

Coelestinus III.

Significavit nobis venerabilis frater noster Aconensis episcopus, quod, quum post recuperationem Aconensis civitatis ad habitandum in ea se quam plurimi contulissent, qui ante generalem occupationem terrae sanctae in aliis civitatibus regni Hierosolymitani [perpetuam] elegerant mansionem, +et in ea residentiam fecerint aliquantam, et adhuc etiam resident in eadem, praelati praedictarum civitatum eos ad solvendum sibi iura ecclesiastica compellunt. Quia vero transgredi non debemus terminos a patribus constitutos, aut falcem in messem mittere alienam, Fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus praedictorum locorum praelatos, ut sibi nullam in praedictos Aconenses habitatores iurisdictionem usurpent, nec ab eis temporalia exigant quibus spiritualia non ministrant, [monitione praemissa] districtione, qua convenit, compellatis ita tamen, quod, si de agris in eorum parochia constitutis fructus percipiunt, et in ultramarinis partibus ratione praediorum decimae persolvuntur, deinceps eis ipsas decimas cum integritate persolvant, dicto vero Aconensi tanquam dioecesano suo cogantur de ceteris respondere. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]