|
|
-
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I I I
T i t u l u s X X X .
De decimis, primitiis et oblationibus.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Exprimit quatuor genera decimarum, quae ex veteri lege debebantur.
- Hieronymus super Ezechielem.
Decimam partem omnium frugum Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursus ex ipsis decimis Levitae, hoc est inferiorum ministrorum gradus, decimas dabant sacerdotibus. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas, quum iret in templum in urbe Hierusalem, et in vestibulo templi sacerdotes et Levitas ad convivium invitaret. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant. At vero primitiae, quas de frugibus offerebant, non erant speciali nomine diffinitae, sed offerentium arbitrio derelictae. Traditionem quoque accepimus Hebraeorum, non lege praeceptam, sed arbitrio magistrorum inolitam, quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus, qui minimum, sexagesimam; inter quadragesimam et sexagesimam licebat quodcunque voluissent offerre. Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter diffinitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis offerendis, id est, ut sexagesima pars offeratur eorum, quae gignuntur a terra. Si enim chorus qui Hebraice appellatur gomor et a Septuaginta dicitur gomor, XXX. habet modios tam in aridis speciebus quam in liquentibus, cophi quoque et batus decima pars est chori. Praecipitur quoque, quod ut sexta pars tam chori quam cophi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, quam sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere deberent. Haec interim iuxta literam et Hebraicam veritatem et sensisse sufficiat et audisse.
- Capitulum II.
Non potest congrue summari propter varietatem lecturarum.
- Paschalis II.
Novum genus exactionis est, ut clerici a clericis frugum decimas vel animalium exigant, quum nusquam in lege Domini hoc legamus. Non enim Levitae a Levitis decimas accepisse vel extorsisse leguntur. Illi profecto clerici, qui a clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, [laborum suorum] decimas eis debent.
- Capitulum III.
Compositio super decimis non tollitur per privilegium sequens, si de illa mentionem non facit.
- Hadrianus IV. Vigorensi et Herfordensi Episcopis.
Ex multiplici conquestione V. presbyteri de Cretona accepimus, quod, quum ecclesiam de Cretona triginta annis et eo amplius pacifice possedisset, monachi de Brueria decimas universas, quas de terris cultis eadem ecclesia a prima fundatione sui semper percipere consuevit, infra hoc quadriennium sibi et ecclesiae penitus subtraxerunt, quum inter abbatem de Brudeia. W. nomine, de consensu totius conventus, et praedictum presbyterum viginti annis et eo amplius elapsis talis intercesserit conventio scripto monachorum authentico roborata, quod monachi iam dicto presbytero et ecclesiae suae in integrum de blado et universis leguminibus, quamdiu viveret, decimas persolverent, exceptis minutis decimis, quas idem presbyter ob exaltationem ecclesiae monachorum quietas clamavit; quumque conventio temporibus trium abbatum praescripti loci servata fuisset, idem abbas, ad praesentiam nostram accedens, a nobis privilegium obtinuit, in quo monasterio suo indultum est, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nulli decimas solvere tenerentur. +Qui quidem, reversus ad propria, tantum apud Henricum regem illustrem Angliae favorem invenit, quod rex totam terram istius villae, in qua ecclesia praefati presbyteri sita est, monasterio ipsius in perpetuam eleemosynam contulit, quo facto praedictus abbas, universis istius villae colonis expulsis, totam terram praedictae parochiae excolens propriis sumptibus, ecclesiae debitos reditus subtraxit. Unde quia non fuit nostrae intentionis per [praedictum] privilegium nostrum conventioni derogare praedictae, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utraque parte ante vos convocata rei veritatem plenius inquiratis, et, si inter praedecessorem memorati abbatis et praenominatum presbyterum consensu monachorum talis conventio facta fuerit, et per annum servata, eundem abbatem et monachos, ut eandem conventionem vel compositionem, non obstante dicto privilegio, nisi, quod non credimus, de transactione ipsa contineatur in eo, inviolabiliter teneant et observent, vel exinde secum pacifice conveniant, et secundum formam compositionis reditus ipsi [integre] solvant, occasione et appellatione postposita, auctoritate nostra moneatis et districtius compellatis. Si autem uterque vestrum etc.
- Capitulum IV.
Monachi tenentur solvere decimas praediales de praediis noviter cultis, de quibus decimae prius solvebantur.
- Idem Thomae Cantuariensi Archiepiscopo.
Commissum nobis +a Deo dispensationis officium admonet et hortatur multipliciter, ut universis Christi ecclesiis debeamus utiliter providere, atque integra iura sua nos oportet atque illibata servare. Pervenit [quidem] ad nos, quod monachi de Bosse ecclesiae sanctae Mariae, in cuius parochia commorantur, decimas ex integro non persolvunt, et eas [secundum canones] reddere contradicunt. Ea propter frater noster, tibi per apostolica scripta mandamus, et praecipimus quatenus eos, ut ipsas decimas etiam de terris cultis, in quibus olim domus constructae fuerant, praefatae ecclesiae cum ea integritate persolvant, qua prius, quam in eadem parochia morarentur, solebant persolvi, sine appellationis obstaculo nostra auctoritate cum omni districtione compellas. Et sicut etiam de pascuis olim decimae persolvebantur, ita nunc de eisdem, ad frugum fertilitatem translatis, decimas volumus absque deminutione persolvi.
- Capitulum V.
Per excommunicationem compellitur quis ad solvendas decimas de molendinis et aliis hic contentis et cap. sequ. Hoc dicit cum sequ.
- Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Pervenit ad nos, +quod, quum parochiani vestri decimas bonorum suorum consueverint, ecclesiis, quibus debentur, cum integritate persolvere, nunc tamen laudabili consuetudine praetermissa quidam ex ipsis de lana et foeno et deu proventibus molendinorum et piscariarum ipsis ecclesiis, subtrahere non verentur. Quoniam igitur institutioni divinae manifestius obviant, qui decimas ipsis ecclesiis non persolverint, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos vestros monere curetis, et, si opus fuerit, sub excommunicationis districtione compellere, ut de proventibus molendinorum et piscariarum, de foeno et lana decimas ecclesiis, quibus debentur, omni contradictione [et appellatione] cessante, cum integritate persolvant.
- Capitulum VI.
Summatum est cum praecedenti, et declara ut in praecedenti dictum est.
- Idem Vintoniensi Episcopo.
Nuncios +et literas tuae fraternitatis ea, qua decuit, benignitate recepimus, et petitiones tuas, quoad licuit, curavimus exaudire, sicut illius personae, quam pura in Domino et ferventi caritate diligimus, et cuius commodis et profectibus intendere volumus diligenter. Quum igitur ad officium tuam spectent ea, in quibus praecepti nostri desideras auctoritate muniri, tanto in his debuisti facilius exaudiri, quanto ipsam eorum specialius salutem respiciunt, de quibus in extremo iudicio redditurus es rationem. Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos tuos de apibus et de omni fructu decimas persolvere ecclesiastica districtione compellas.
- Capitulum VII.
Decima fructuum statim, quum collecti sunt, solvi debet non deductis expensis.
- Alexander III. Exoniensi Episcopo.
Quum homines de Hortona secundum generalem Anglicanae ecclesiae consuetudinem de frugibus suis in auctumno, IX. partibus sibi retentis, decimam ecclesiae sancti Michaelis, cuius parochiani sunt, sine deminutione solvere teneantur, et, antequam id faciant, servientibus et mercenariis suis de frugibus non decimatis debita totius anni pro servitio suo impendant, tunc demum de residuo decimam persolventes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sub anathematis districtione eos cogatis ut decimam tam de frugibus quam de nutrimentis animalium suorum sine fraude et diminutione aliqua in auctumno, sicut moris est, statim fructibus collectis, et aliis temporibus, prout debentur, persolvant, atque de subtractis et retentis dignam satisfactionem exhibere procurent.
- Capitulum VIII.
Privilegiati super decimis non solvendis, de iis praediis, quae ab aliis conducunt, decimam solvere tenentur.
- Idem Monachis de Neuclen.
Dilecti filii abbas et fratres sanctae Crucis sua nobis conquestione monstrarunt, quod praedia, unde decimas et in magna parte sustentationem consueverunt habere, a plerisque laicis conduxistis et recepistis ad firmam. Unde, quoniam iidem fratres ex hoc gravantur immoderate et enormiter, nec fuit intentionis nostrae aut antecessorum nostrorum, ut de possessionibus, quas conduxistis, decimas non solvatis, universitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus eisdem fratribus de praediis, quae conduxistis in parochiis suis, de quibus consueverunt decimas percipere, plenarie solvatis eisdem, vel cum ipsis tam pacifice vel amicabiliter componatis, quod nulla inter vos debeat scandali materia suscitari, et videamini ultra, quod vobis indultum est, manus extendere.
- Capitulum IX.
Revocatur privilegium, si ex post facto incipit enormiter nocivum esse.
- Idem Abbati et Fratibus Dolon.
Suggestum est nobis ex parte vestra, quod abbas et fratres monasterii de Ursin. decimas a vobis auferre conantur, +et alia damna et gravamina vobis irrogare non cessant. Quia vero non decet honestatem sive religionem monasticam litibus et contentionibus intendere, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, consulimus et hortamur, quatenus cum praedicto abbate et fratribus super ipsis decimis et aliis unde inter vos est controversia, pacifice componatis, ne pro huiusmodi contentionibus fama vestrae religionis valeat denigrari. Nam quando Romana ecclesia ordini vestro privilegia de decimis dederat, ita erant rarae [et pauperrimae] abbatiae vestri ordinis, quod exinde nulli poterat de iure scandalum suboriri; sed nunc per gratiam Dei in tantum augmentatae sunt ac possessionibus ditatae, quod multi viri ecclesiastici de vobis apud nos querelam saepe proponunt.
- Capitulum X.
Cistercienses, templarii et hospitalarii decimam praediorum suorum, quae propriis manibus aut sumptibus excolunt, solvere non tenentur; alii vero religiosi non solvunt decimas de hortis et nutrimentis animalium, nec de novalibus, quae propriis manibus ac sumptibus excolunt.
- Idem Terraconensi Archiepiscopo.
Ex parte tua ad nos noveris pervenisse, quod albi monachi et nigri, et quidam alii religiosi viri ecclesias tuae iurisdictionis reditibus decimarum, occasione privilegiorum, quae sibi Romana indulsit ecclesia, spoliare praesumunt. Sane nolumus te latere, quod sanctae memoriae praedecessores nostri fere omnibus religiosis decimas laborum suorum concesserant. Sed bonae memoriae praedecessor noster Hadrianus solis fratribus Cisterciensis ordinis, et templariis et hospitalariis decimas laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus colunt, indulsit; ceteris vero, ut de novalibus suis, quae propriis manibus vel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum, et de hortis suis decimas non persolvant, concessit; quem sumus super his imitati. Quare hi quibus hoc indultum est, hac occasione decimas de aliis rebus ecclesiae suae non debent, nec possunt subtrahere, vel sibi aliquid ulterius vendicare.
- Capitulum XI.
Privilegium super decimis laborum non extenditur ad terras, quae aliis traduntur excolendae.
- Idem.
Licet de benignitate sedis apostolicae sit vobis indultum, ut de laboribus vestris, quos propriis manibus vel sumptibus colitis, nemini decimas solvere teneamini; propter hoc tamen non est licitum vobis, cuilibet decimas de terris vestris subtrahere, quas aliis traditis excolendas. Relatum est siquidem auribus nostris, quod, quum terras quasdam quas in decimatione dilecti filii nostri thesaurarii Senonensis habetis detis rusticis vestris excolendas et ei exinde decimas sicut debetis non solvitis, nec facitis a rusticio ipsis exsolvi. Quum igitur quanto arctius vos et ordinem vestrum diligimus, tanto minus volumus efficere quae sunt honestati contraria vel obvia rationi, aut ex quibus privilegiorum nostrorum tenorem transgredi videamini, quum privilegium videatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati vestrae mandamus, quatenus de terris illis quas in decimatione praedicti thesaurarii propriis manibus non excolitis sed rusticis traditis excolendas decimas vobis usurpare nullatenus praesumatis, sed eas inprimis eidem thesaurario faciatis cum integritate persolvi scituri pro certo, quodsi praeceptum nostrum contempseritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo Senonensis dedimus in mandatis, ut rusticos, quibus in decimatione praefati thesaurarii terras dederitis excolendas, ad solvendum [inde] decimas eidem thesaurario appellatione cessante districte compellat.
- Capitulum XII.
Privilegium super decimis laborum etiam ea, quae non sunt novalia, comprehendit.
- Idem.
Ad audientiam nostram +noveritis pervenisse, quod quidam vestrum a dilectis filiis nostris abbate et fratribus [de Pipennella, qui sunt] Cisterciensis ordinis, de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas exigere et extorquere conantur, Illud privilegii capitulum apostolicae sedis prava interpretatione ac malitiosa pervertentes, quo Cisterciensibus indulgetur, ne de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, aliquis decimas ab eis exigat. Asserunt enim, quod pro laboribus novalia intelligi debent. +Unde quoniam fratres praescripti ordinis benignitate apostolica fovere volumus, et, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel ipsos contra iustitiam molestandi quamlibet, attentius providere: fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus non permittatis hoc fieri. Nam, si intelligeremus tantummodo de novalibus, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorundam aliorum ponimus.
- Capitulum XIII.
Decimae novalium debentur ecclesiae, in cuius parochia surgunt; si vero non sunt in certa parochia, debentur dioecesano; qui potest sibi retinere, rei alteri ecclesiae concedere.
- Idem Brixiensi Episcopo.
Quoniam a nobis sollicitudo tua requisivit, quid de decimis novalium tuae dioecesis tibi sit statuendum, tuae fraternitati significatione praesentium respondemus, ut, si terrae illae, quae arabiles sunt, infra certam alicuius ecclesiae parochiam fuerint, tu decimas earum, tua parte retenta, eidem ecclesiae facias assignari; alioquin ipsas secundum discretionem a Deo tibi datam alii ecclesiae deputare, vel ad opus tuum poteris retinere, ita quidem, quod, si quis in his contraire praesumpserit, tu eum ecclesiastica censura usque ad dignam satisfactionem percellas. Sententias vero super decimis a Consulibus datas praesertim quum sanctorum patrum institutionibus obvient, irritas esse decernas et eas omni contradictione et appellatione postposita revoces. Quod si laicus aliquis a sacerdotibus vel clericis decimas de laboribus suis in tua dioecesi requisiverit eum ab exactione huiusmodi prorsus cessare compellas et laicos illos, qui a colonis tertiam vel quartam partem laborum suorum ante solutionem decimarum recipiunt, decimam de portione sua secundum quod colonus de parte quae illum contingit exsolvere consueverit, absque diminutione aliqua iis, quibus iure debentur facias exhibere.
- Capitulum XIV.
Decimae possunt exigi.
- Idem Remensi Archiepiscopo.
Parochianos +vero tuos ad solvendas decimas ecclesiis, quibus eas debent, ecclesiastica debes severitate compellere; quia, Quum decimae non ab homine, sed ab ipso Domino sint institutae, quasi debitum exigi possunt.
- Capitulum XV.
Decima laico iure hereditario concedi non potest.
- Idem Ambianensi Episcopo.
Ad haec donationem decimae, quam abbas sancti S. de Monstrali cuidam laico concessit per successionem tenendam, quoniam sanctuarium Dei iure hereditario possideri non debet, in irritum penitus revoces et viribus carere decernas, et laicum, nisi decimam ipsam ipsi ecclesiae libere et absolute resignaverit, vinculo excommunicationis adstringas.
- Capitulum XVI.
Iudaei coguntur praediales decimas solvere, aut praedia dimittere.
- Idem Marsiliensi Episcopo.
De terris vero, quas Iudaei colunt, tuae prudentiae respondemus, ut eos ad decimas persolvendas, vel ad possessiones penitus renunciandas cum omni districtione compellas, ne forte occasione illa ecclesiae valeant suo iure fraudari.
- Capitulum XVII.
Decimae vel oblationes ecclesiae laicis concedi non possunt, et praelatus contra faciens est puniendus.
- Idem.
Quamvis sit grave nimis et divini dignum animadversione iudicii habeatur, quod laici quidam quod sacerdotum est in ecclesiasticis rebus usurpant: maiorem tamen incurrunt formidinem ac dolorem, quod fomitem sui erroris dicuntur in ipso clero aliquoties invenire, dum quidam fratrum et coepiscoporum nostrorum aliorumque praelatorum ecclesiae decimas et ecclesias [ipsas] disponere eis indulgent, et eos in devia mortis impellunt, qui praedicatione eorum ad viam vitae fuerant revocandi. +De quibus dicit Dominus per Prophetam: «Peccata populi mei comedunt, et ad iniquitatem provocant animas eorum.» Unde Statuimus, ut, si quis alicui laico in saeculo remanenti ecclesiam, decimam oblationemque concesserit, a statu suo, sicut arbor, quae inutiliter terram occupat, succidatur, et, donec emendet, dolore suae iaceat ruinae prostratus.
- Capitulum XVIII.
Statur consuetudini, an colonus solvat decimam ecclesiae, in cuius parochia sita sunt praedia, an ecclesiae ubi audit divina et percipit ecclesiastica sacramenta.
- Idem.
Quum sint homines in parochia unius ecclesiae, sicut asseris, qui terras in alia parochia excolunt: tua discretio nos consuluit, cui ecclesiae de terris illis decimas solvere debeant, +an ei, in cuius parochia sint constituti, an illi, in qua divina audiunt et alia ecclesiastica percipiunt sacramenta. Sane, quum huiusmodi quaestio temporibus praedecessorum nostrorum saepius mota fuerit, nec ab aliquo terminata, aliis intuitu territorii, aliis personarum obtentu asserentibus debere persolvi, non est nobis facile super hoc certum dare responsum, quum auctoritates sanctorum Patrum etiam sint diversae. Et ideo in huiusmodi dubitatione ad consuetudinem duximus recurrendum, et attendendum etiam, si illae ecclesiae in uno sint vel in diversis episcopatibus constitutae; quia difficile nimis videtur, ut una ecclesia in episcopatu alterius recipiat decimas, quum ex hoc episcopatuum fines confundi non immerito viderentur. [Illud autem etc. cf. c. 8. de praescr. II. 26.]
- Capitulum XIX.
Non potest laicus transferre decimam in alium laicum, etiamsi cum titulo illam possideat. H. d. cum gloss.
- Ex concilio Lateranensi.
Prohibemus insuper, ne laici, decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre. Si quis vero receperit, et ecclesiae non reddiderit, Christiana sepultura privetur.
- Capitulum XX.
Decima personalis debetur ecclesiae, ubi quis percipit sacramenta, licet alibi lucrum contigerit; in praediali vero statur consuetudini, si in aliena parochia colonus praedium coluit.
- Lucius III. Strigoniensi Archiepiscopo.
Ad apostolicae sedis regimen, +licet immeriti, dignatione divina vocati, omnibus sumus ecclesiae filiis debitores, et pro scientiae nostrae modo respondere cogimur consultationibus singulorum. Intelleximus autem ex literis tuis, quod quaedam consuetudo in Hungaria inolevit, ut multitudo populi plerumque de parochia unius episcopi in dioecesim alterius transferatur. In qua licet per multa tempora moram traxerit, uterque tamen episcoporum, tam is, cuius parochiam reliquerunt, quam is, cuius parochiani sunt facti, decimationem requirit, [et eos, nisi ad voluntatem ipsius solvant, interdicto supponit,] unde invidiae et [plurimae] contentiones oriuntur. Ideoque tua nos duxit fraternitas consulendos, cui potius decimae sint reddendae. Noveris igitur, quod, si de artificio, vel negotiatione et agricultura, quam infra terminos parochiae, in qua moratur, exercet, vel aliis huiusmodi decimae solvantur; aequum est, ut illi ecclesiae decimae personales reddantur ab eis, in qua ecclesiastica percipiunt sacramenta. Apostolus enim dicit: «Si vobis seminavimus spiritualia etc.» Decimas vero messium vel fructuum arborum, si coluerint in alia parochia, quam in ea, in qua habitant, quoniam a diversis diversa consuetudo tenetur, tu eligas in hoc casu quod per consuetudinem diu obtentam ibidem noveris observatum.
- Capitulum XXI.
De omni fructu praedii solvendae sunt decimae.
- Clemens III.
Ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum ecclesiae tuae nobis est querela proposita, quod quidam agricultores, quum simul vel [in] diversis temporibus anni in eodem horto vel agro diversa semina sparserint, non nisi de unius illorum seminum fructibus decimas illi persolvunt, +quidam etiam decimas de agrorum proventibus non curant exsolvere, nisi quibusdam [prius] deductis expensis, quas faciunt pro illis ad horreum vel ad aream deportandis. Quia igitur per hoc canonicis ipsis et ecclesiae Dei non modica irrogatur iniuria, quum Levitis absque expensis decimas sit iniunctum persolvi, Mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si noveris, rem taliter se habere, agricultores illos, ut de omnibus praediorum fructibus, nullis subtractis expensis, sed integras potius decimas et absque diminutione persolvant, ecclesiastica censura omni contradictione et appellatione cessante compellas, et auctoritate nostra districte inhibeas, ne talia de cetero aliqua cupiditate seu praesumptione attentent. [Dat. Laterani Ao. III.]
- Capitulum XXII.
Decimae praediales solvendae sunt expensis non deductis.
- Coelestinus III.
Non est in potestate hominum, quum plantant arbores vel aliqua semina terrae mandant, +quid eis satio vel plantatio sit redditura, quum iuxta verbum Apostoli, ad literam exponendam, neque qui plantat bene aliquid faciat, neque qui rigat, sed Deus, qui tribuit incrementum. Audivimus autem, quod quidam vestrum de vineis, olivetis, cannamellis et frugibus non nisi primo deductis expensis seminum laboris et agriculturae decimas curant ecclesiis exhibere. Re vera, sicut sancti Patres in suis tradiderunt scripturis, de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, et negotiatione, de ipsa etiam militia, et de venatione, et de omnibus bonis decimae sunt ministris ecclesiae tribuendae; ita etiam, ut, qui de his eas solvere neglexerint, ecclesiastica districtione debeant percelli. +Praeterea si quis Domino decimas non dederit, quae sunt tributa egentium animarum, et ex debito requiruntur ad decimam partem, ut docet Augustinus, revocari meretur. Volumus ergo et districte praecipimus, quatenus, antequam ullas deducatis de cunctis vestris bonis praedictis expensas, salvis privilegiis Romanae ecclesiae decimas ecclesiis, ad quas pertinent, cum integritate debita persolvatis.
- Capitulum XXIII.
De reditibus molendini ad ventum solvendae sunt decimae.
- Coelestinus III.
Ex transmissa querela Bertrandi Dolensis archidiaconi rectoris ecclesiae de N. intelleximus, +quod, quum M. miles molendinum quoddam ad ventum in terra quadam infra fines parochiae suae, de cuius terrae proventibus decimas solebat ecclesia percipere memorata, construxit, de ipsius molendini obventionibus decimas ei solvere contradicens, in salutis suae periculum detinere non veretur. Quia igitur fidelis homo de omnibus, quae licite potest acquirere, sine diminutione decimas erogare tenetur: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus H. militem ad solutionem decimarum de his, quae de praedicto molendino ad ventum proveniunt, sine diminutione aliqua per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis.
- Capitulum XXIV.
Locator vel conductor possessionum tenentur ad decimas, nisi se immunes ostendant.
- Innocentius III. Pistoriensi Episcopo.
A nobis tua fraternitas requisivit, +utrum ab illis decimas exigere debeas, qui possessiones dant vel recipiunt ad affictum, quum alii se conentur per alios excusare, quo minus cogantur ad decimas persolvendas. Quum igitur quilibet decimas solvere teneatur, nisi a praestatione ipsarum specialiter sit exemptus, fraternitati tuae taliter respondemus, quod a dantibus et recipientibus possessiones ad firmam de fructibus, quos percipiunt, decimae sunt solvendae, nisi ab eis aliquid ostendatur, quare ab huiusmodi sint immunes. [Cum clericis etc. cf. c. 9. de cohab. cler. III. 2.] Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.]
- Capitulum XXV.
Imperialis concessio sub quacunque forma a solutione decimarum eximere non potest. - (Nec occasione etc.:) Decimae novalium non pertinent ad laicum, qui decimas habet in feudum. H. d.
- Idem Vercellensi Episcopo.
Tua (Et infra: [cf. c. prox. seq.]) Porro quum laicis nulla sit de spiritualibus concedendi vel disponendi attributa facultas, imperialis concessio, quantumcunque generaliter fiat, neminem potest a solutione decimarum eximere, quae divina constitutione debentur. Nec occasione decimationis antiquae, licet in feudum decimae sint concessae, sunt decimae novalium usurpandae, quum in talibus non sit extendenda licentia, sed potius restringenda. [Quoniam igitur etc. cf. c. prox. seq.]
- Capitulum XXVI.
Sine deductione seminis et sumptuum debent dominus et colonus decimam solvere, et non cui voluerint ecclesiae vel pauperibus, sed ecclesiae, cui debentur, nec ab hoc excusantur propter malitiam clericorum.
- Idem eidem.
Tua nobis fraternitas intimavit, quod quidam laici tuae dioecesis, et alii plures episcopatuum adiacentium, decimas ecclesiis et clericis tuis perversis machinationibus subtrahere moliuntur, et conceptae perversitatis audaciam non curant satisfactione debita emendare. Quidam enim ex eis semen et sumptus, qui fiunt in agricultura, dicunt primitus deducendos, et de residuo impendendam esse decimam asseverant. Alii vero de portione fructuum, quam a colonis accipiunt, partem decimae separantes, eam capellis suis, aut aliis clericis seu ecclesiis, aut etiam pauperibus conferunt, vel in usus alios pro sua voluntate convertunt. Nonnulli etiam vitam clericorum tanquam abominabilem detestantes, decimas eis ob hoc subtrahere non verentur. +Quidam insuper asserentes, se possessiones et omnia iura sua cum omni onere et districtu per imperialem concessionem adeptos, decimas sub huiusmodi generalitate detinere praesumunt. Occasione praeterea veteris decimationis, quam asserunt sibi concessam, aliqui decimas novalium sibi non metuunt usurpare. Verum, si ad Deum, a quo cuncta bona procedunt, assertores huiusmodi debitum respectum haberent, ius ecclesiasticum diminuere non contenderent, nec decimas, quae tributa sunt egentium animarum, praesumerent detinere. Quum enim Deus, cuius est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo, deterioris conditionis esse non debeat, quam dominus temporalis, cuius statutum debitum de terris, quas exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato, necessario, cum integritate persolvitur: nimis profecto videtur iniquum, si decimae, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi praecipit, suas esse decimas et primitias asseverans, occasione praemissa vel excogitata magis fraude diminui forte valeant, quum Deo debita sit solutio decimarum in tantum, ut ad eas clericis exhibendas, quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici, si moniti reddere forte noluerint, ecclesiastica sunt districtione cogendi. Et quum de cunctis omnino proventibus decimae sint reddendae, sicut colonus de parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae, sic et dominus de portione, quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine diminutione tenetur. Praetextu vero nequitiae clericorum nequeunt eas aliis, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogare, quum nulli sit licitum aliena cuiquam concedere praeter domini voluntatem, +quanquam per sollicitudinem officii pastoralis clerici sint a sua nequitia coercendi (Et infra: [cf. c. prox. anteced.]) Quoniam igitur pati nolumus, nec debemus, ut ecclesiarum et clericorum iura praesumptione qualibet minuantur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus omnes, qui ratione personarum aut etiam praediorum decimas ecclesiis et clericis tuae dioecesis exhibere tenentur, ad eas cum integritate reddendas, appellatione remota, auctoritate apostolica per excommunicationis vel interdicti sententiam compellas. Praeterea, ut clericos tuae dioecesis de quibus fuerit in auditorio tuo querela proposita, de decimis ante dictis et fructibus perceptis et eis ad plenam sub tuo examine iustitiam faciendam compellere valeas, non obstante appellationis obiectu interpositae in elusionem ecclesiasticae disciplinae, devotioni tuae praesentis scripti pagina duximus indulgendum.
- Capitulum XXVII.
Privilegium super decimis non solvendis, ecclesiasticae personae concessum, novalia comprehendit. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm.
- Idem Abbati sanctae Columbae Senonensis.
Ex parte tua +fuit postulatum a nobis, quod, quum tibi de laboribus tuarum parochiarum, sicut asseris, sit indultum decimas cum integritate percipere, tibi vellemus misericorditer indulgere, ut de terris, quae infra parochias tuas rediguntur noviter ad culturam, de indulgentia nostra exigendi decimas facultatem haberes. Quum igitur tibi quod maius est sit concessum, ut videlicet decimas de laboribus terrae parochiarum tuarum cum integritate percipias, de novalibus eas exigere satis potes; quia, ubi maius tibi conceditur, minus etiam in hoc casu concessum esse videtur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XXVIII.
Negotiator de lucro decimam solvit, deductis expensis, quas facit de pecunia decimata; expensae vero, quae fiunt pro habendis fructibus, non deducuntur, et de fructibus solvitur decima, etiam non deductis expensis factis pro re restauranda.
- Idem Heliensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Explicari praeterea postulasti, utrum quis possit de molendinis et piscariis necessarias expensas deducere prius, quam solvat decimas ex eisdem, sicut est in negotiatione concessum. Ad quod sine praeiudicio melioris sententiae respondemus, quod, licet circa res acquisitas vel factas de pecunia decimata, quum ipsae venduntur, credamus deducendas expensas, et de residuo quasi de lucro decimas persolvendas, ut, si vendatur domus, ager, vinea, clibanus, molendinum, grex aut quaelibet merces, expensas tamen, quae fiunt pro fructibus percipiendis, ex illis, de quibus fructus proveniunt, non credimus deducendas, etiamsi fuerint decimatae, quoniam salva decima fructus efficiuntur eorum, qui faciunt ipsas expensas. Fructus autem ipsos alienari posse, non credimus, nisi cum onere decimarum. Nec pro restaurando detrimento quarumlibet rerum, ex quibus decimae persolvuntur, credimus deducendas expensas de proventibus decimandis, quia penes dominum res permanent restauratae, ut si pars aliqua moriatur armenti, deterioretur vinea, portio mercis depereat, vel totus clibanus destruatur. [Quaesivisti etc. - cf. c. 8. de fide instr. II. 22. - Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
- Capitulum XXIX.
Qui praescribit decimam in aliena parochia, si ibi insurgunt novalia, ipsorum decimas non habebit.
- Idem.
Quum contingat interdum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 28. de iurei. II. 24.]) Praeterea requisisti, quum aliqua praedia, de quibus ecclesiis aut personis ecclesiasticis decimae solvebantur, ad Cisterciensem ordinem donationis vel emptionis aut alio titulo devolvuntur, an iidem fratres de talibus praediis ipsis ecclesiis vel personis decimas solvere teneantur. Super quo tibi tale damus responsum, quod, quum praedictis fratribus a sede apostolica sit indultum, ut de laboribus suis, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas nulli prorsus persolvere teneantur, de praediis taliter acquisitis, ecclesiis vel personis ecclesiasticis decimas solvere non tenentur; dummodo propriis manibus eorum seu sumptibus excolantur. Quum autem in quibusdam parochiis ad quasdam ecclesias vel personas ecclesiasticas ab antiquo pertineat perceptio decimarum, et de novo fiant novalia in eisdem: quaeris a nobis, ad quem huiusmodi novalium decima incipiat pertinere. Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de iure communi pertineat, decimae quoque novalium, quae fiunt in parochiis earundem, ad ipsas procul dubio pertinere noscuntur, nisi ab his, qui alias percipiunt decimas, rationabilis causa ostendatur, per quam appareat, novalium ad eos decimas pertinere. [Dat. Later. XVI. Kal. Iun. A. III. 1210.]
- Capitulum XXX.
Decima omnium fructuum praedii debetur ei, qui decimas ibi praescripsit: sed ad aliud praedium praescriptio non extenditur.
- Idem Episcopo Belvacensi.
Quum in tua dioecesi quaedam monasteria et conventuales ecclesiae in multis parochiis maiores decimas percipiant et minutas, [et] de quibusdam fructibus, annuatim perceptis, non fuerunt decimae persolutae +[quae tamen modo persolvuntur,] quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, utrum decimae fructuum praedictorum ad parochiales ecclesias, quae nec maiores percipiunt nec minutas, an ad monasteria et illas [ecclesias] conventuales, quae decimas alias percipiunt ab antiquo, debeant pertinere. Ad quod sic Respondemus, quod, si fructus praedicti de illa terra proveniunt, de qua monasteria vel conventuales ecclesiae aliquos percipiebant ratione decimarum proventus, eis proculdubio decimae fructuum debentur eorum, quum ipsis terra illa ab antiquo fuerit decimalis, et non debeat una eademque ecclesia diverso iure censeri; alioquin parochialibus ecclesiis exsolvantur, ad quas de iure communi spectat perceptio decimarum. [Sane quia contingit etc. - cf. c. 27. de spons. IV. 1. - Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
- Capitulum XXXI.
Laici ecclesias vel decimas donare non possunt, etiamsi sunt reges, nec ex eorum titulo praestatur causa praescribendi.
- Idem Vesprimensi Episcopo.
Dudum adversus fratres Hierosolymitani hospitalis sancti Stephani Albensis te proponente in nostra praesentia quaestionem, quod ipsi decimas, de laboribus rusticorum suorum Vesprimensis ecclesiae debitas, non permitterent tibi solvi, +eosdem citavimus, praefigentes eis terminum concilium generale, quo cum instrumentis et rationibus suis nostro se conspectui praesentarent, tibi respondere parati. Comparentibus igitur te ac ipsis statuto termino coram nobis, dilectum fllium nostrum G. tit. S. Martini presbyterum cardinalem tibi et eis concessimus auditorem, coram quo decimas terrarum, quae per rusticos hospitalis Vesprimensis dioecesis excoluntur, et de Ciroga et de Novacularia ecclesias, quae per ipsos hospitalarios detinentur, easdem, tanquam ad te spectantes, intentione tua de iure communi fundata petisti. Prior autem hospitalis eiusdem in praedictis decimis et ecclesiis praescriptionem allegans, proposuit, se tibi non teneri super his aliquatenus respondere. Quod quum per auditorem eundem ad nostram audientiam pervenisset, mandavimus, quod idem prior praescriptionis titulum, quem allegavit, probaret, qui tandem post deliberationem praehabitam coram venerabili fratre nostro Albanensi episcopo, qui post recessum memorati cardinalis de causa cognovit, inclytae recordationis B. regis ac E. matris ipsius reginae Hungariae privilegia exhibuit, qui ecclesiam sancti Stephani, ad quam dictae ecclesiae cum eisdem decimis pertinebant, in perpetuam eleemosynam hospitali donationis titulo concesserunt, confirmationis bonae memoriae Clementis Papae praedecessoris nostri scriptum exhibens, per quod probare volebat, concessionem praedictam plenum habere vigorem, +et asserens nihilominus, ipsam a felicis recordationis Lucio Papa praedecessore nostro postmodum confirmatam. Ceterum ex parte tua fuit propositum ex adverso, quod in decimis et in ecclesiis a rege et regina donatis praescriptionem non poterat opponere pars adversa, quae nec a donatione ipsorum initium habere poterat, nec a confirmatione praefata tantum effluxit temporis, quod possit praescriptio confirmari, et sic donationis regis ac reginae allegatus titulus nullus erat; quum sacrilegii crimen incurrat secundum canonicas sanctiones, qui ecclesias vel ecclesiasticum aliquid de manu receperit laicali. +Unde si contingat, laicum in donatione ecclesiae talibus verbis uti: «do tibi ecclesiam talem:» nihil aliud concedere intelligitur, nisi ius patronatus tantum, quod habet in ipsa, prout in constitutione a nobis edicta continetur expresse. Contra confirmationem autem fuit hoc modo responsum, quod, quum confuse ipsa ecclesia S. Stephani cum omnibus decimis et ecclesiis et aliis quae ad eandem pertinent, confirmetur, ius episcopale non tollitur; quum de illo non exprimatur ibidem, sed tantum debita decimarum portio, intra parochiam S. Stephani collatarum, secundum terrae consuetudinem eisdem hospitalariis reservetur; praesertim quum petitae decimae a te in parochia S. Stephani non consistant, quod de plano confessa est pars adversa. Econtra vero fuit a parte altera replicatum, quod, quum spatio XXX. annorum tacueris, iuri tuo tacite renunciasse videris. Sed et hoc pars tua visa est repellere allegando, quod XXX. annorum taciturnitas non in iure communi, sed in privilegiis noscitur obtinere, unde iure communi, quod habet episcopus in decimis vel ecclesiis suae dioecesis, non nisi XL. annorum taciturnitate privatur. Nos igitur his et aliis, quae hinc inde fuerunt proposita, plenius intellectis, quum donatores praedicti conferre non potuerint aliis quae ipsi de iure non poterant possidere, et ex confessione partis adversae liquido nobis constat, petitas decimas et ecclesias intra parochiam sancti Stephani non concludi, etiamsi praefata donatio teneat, quum per confirmationem praedicti Clementis super ecclesia sancti Stephani hospitali cum decimis et aliis pertinentibus ad se factam, etiamsi authenticum appareret, iuri episcopali nullatenus derogetur, de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica sententialiter prohibemus, ne fratres hospitalis praesumant ulterius impedire, quo minus decimas percipias memoratas, et pacifice possideas in futurum.
- Capitulum XXXII.
Domini praediorum cogi possunt, ut praedia dent colenda talibus, a quibus sine contradictione ecclesia possit decimas consequi. H. d. usque ad §. Illae - (Illae etc.:) Iste §. propter sui brevitatem non summatur.
- Idem in concilio generali.
In aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gentes, quae secundum suos ritus decimas de more non solvunt, quamvis censeantur nomine Christiano. His nonnulli domini praediorum ea tribuunt excolenda, ut decimis defraudantes ecclesias, maiores inde reditus assequantur. Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ipsi domini, talibus personis et taliter sua praedia excolenda committant, quod absque contradictione ecclesiis decimas cum integritate persolvant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Illae quippe decimae necessario solvendae sunt, quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata.
- Capitulum XXXIII.
Prius solvendae sunt decimae, quam census seu tributa, et, si prius illa solvuntur, postea decimari debent.
- Idem in eodem.
Quum non sit in homine, quid semen serenti respondeat, quoniam iuxta verbum Apostoli, «neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus,» ipsum, qui de mortificato semine plurimum fructum affert, nimis avare quidam in decimis defraudare nituntur, census et tributa, quae interdum indecimata praetereunt de frugibus primitus deducentes. Quum autem in signum universalis dominii quasi quodam titulo speciali sibi Dominus decimas reservaverit, nos, et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obviare volentes, statuimus, ut in praerogativam dominii generalis exactionem tributorum et censuum praecedat solutio decimarum, vel saltem hi, ad quos census vel tributa indecimata pervenerint, quoniam res cum onere suo transit, ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis, quibus de iure debentur.
- Capitulum XXXIV.
Cistercienses, templarii et hospitalarii de fructibus possessionum, quas acquisierunt post concilium generale, de quo hic, decimas solvere tenentur, si de illis possessionibus prius solvebantur decimae.
- Idem in eodem.
Nuper abbates Cisterciensis ordinis in generali concilio a congregati ad commonitionem nostram provide statuerunt, ne de cetero fratres ipsius ordinis emant possessiones, de quibus decimae debeantur ecclesiis, nisi forte pro monasteriis noviter fundandis, et si tales possessiones eis fuerint pia fidelium devotione collatae, aut emptae pro monasteriis de novo fundandis, committantur aliis excolendae, a quibus ecclesiis decimae persolvantur, ne occasione privilegiorum suorum ecclesiae ulterius praegraventur. Decernimus [ergo,] ut de alienis terris et amodo acquirendis, etiamsi eas propriis manibus aut sumptibus excolant, decimas persolvant ecclesiis, quibus ratione praediorum antea solvebantur nisi cum ipsis ecclesiis aliter duxerint componendum. Et hoc ipsum ad alios regulares, qui gaudent similibus privilegiis, extendi volumus et mandamus, ut ecclesiarum praelati promptiores et efficaciores exsistant ad exhibendum eis de suis malefactoribus iustitiae complementum, eorumque privilegia diligentius et perfectius studeant observare.
- Capitulum XXXV.
- Gregorius IX.
Interdicimus universis personis ecclesiasticis, ut decimas, detentas a laicis, ad alienas ecclesias pertinentes, in pignus recipere ab eisdem laicis non praesumant.
|
|