B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X V I I I .
De sepulturis.


_______________________________________________


Capitulum I.
Decedens intestatus sepelitur in sepulcro maiorum, vel ubi eligitur sepultura; parochialis tamen ecclesia habebit canonicam portionem eius, quod reliquerit ecclesiae sepulturae. H. d. secundum veriorem intellectum.

Leo III.

Nos instituta maiorum patrum considerantes, illorum quoque decreta firmando statuimus, quod sanctissimum est, unumquemque videlicet in maiorum suorum sepulcris iacere, ut patriarcharum exitus docet. Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam, et etiam alienam. Dominus enim et magister alienam elegit, ut propriam, qui sine peccato erat. Sed quia dignus est operarius mercede sua, tertiam partem sui iudicii illi ecclesiae iure dare censemus, in qua coelesti pabulo a principio sui exordii quotidie refici consuevit, ut iuxta Apostolum [sic] sint consolationum socii, ut fuerunt et passionum, et sic demum ubicunque libitum fuerit eligat sepulturam. Aliter ne fiat, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, qui per Prophetam locutus est, dicens: «Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui,» et Apostolorum P. et P. omniumque sanctorum sub anathematis vinculo detestamur et contradicimus, quia nec nostrum est, nec alicui unquam sacerdoti vel fideli laico unquam licuit, qualicunque ratione sine manifesta delicti culpa in talibus inferre praeiudicium.

Capitulum II.
Qui convertitur ad monasterium, medietatem bonorum, quae pro anima sua disposuit, tenetur relinquere ecclesiae parochiali.

Leo Papa omnibus fidelibus per Dardaniam constitutis.

Relatum est auribus nostris, +esse quosdam perverse agentes, qui subvertere nituntur atque dividere conantur ecclesiae unitatem, videlicet abbates et monachi, qui non studio caritatis, sed zelo rapacitatis invigilant et docent, atque seducere non cessant saeculares homines, quos illaqueare possunt, ut res suas atque possessiones sive in morte sive in vita monasteriis suis tradant, et ecclesiis, quibus subiecti esse videntur, et a quibus baptismum, poenitentiam, eucharistiam, nec non pabulum vitae cum lacte carnis acceperunt vel accipiunt, nihil de bonis [suis] relinquant. Hunc denique fomitem discordiae nos animadvertendo modis omnibus inhibere volumus, et, ne amplius fiat, omnino prohibemus, considerantes, non esse bonum, si illi, qui olim fuerunt socii passionis secundum Apostolum, sint immunes a societate consolationum. Et quia dignus est mercenarius mercede sua, ideo praecipimus atque Mandamus, ut quicunque amodo in monasterio converti voluerit, sive in morte sive in vita omnium rerum et possessionum, quas pro salute animae suae decreverit disponere, medietatem ecclesiae, ad quam dignoscitur pertinere, relinquat, et sic in monasterio, prout libitum fuerit, eundi convertendique habeat licentiam. Quicunque autem huius electi contradictor, convulsor ac temerator exstiterit, gladio anathematis subiaceat. [Dat. Rom. mens. April. die XX. Ind. V.]

Capitulum III.
Ubi quis sepulcro maiorum relicto eligit sepulcrum in loco minus religioso, dolo inductus, seu ex contemptu seu non dimissa ecclesiae suae canonica portione expresse vel tacite non tenet electio. H. d. salvando istum textum, quantum fieri potest.

Innocentius III. Genuensi Archiepiscopo.

Fraternitatem tuam non credimus ignorare, mortuorum sepulcra et coemeteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita, in quibus religiosorum fratrum conventus sunt constituti, et orationes atque missarum solennia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur. Unde ipsorum devotioni et extremae voluntati, qui apud huiusmodi ecclesias sepeliri desiderant, minime contradicendum est. Qui vero relictis antiquis ecclesiis et patrum aliorumque parentum suorum sepulcris contra consuetudinem Patrum veteris testamenti, qui cum patribus suis sepulti esse leguntur, ad nova et minus religiosa loca se transferunt, irrationabiliter et contra antiquam institutionem facere videntur. Unde, si forte P. de Castello contra tam antiquam et rationabilem consuetudinem aliquid de corpore suo sepeliendo mandavit, hoc non praeiudicat rationi, sed viribus debet carere, Quocirca per praesentia scripta mandamus, et mandando praecipimus, quatenus corpus ipsius P. dilectis filiis nostris monachis sancti Stephani reddi facias, et cum suis patribus sepeliri.

Capitulum IV.
Si quis in aegritudine, de qua decedit, offert se et sua monasterio, ecclesia parochialis habet inde canonicam portionem; secus si in sanitate.

Alexander III. Episcopo Spalensi.

De his, qui in infirmitate vel sanitate cum bonis suis ad religiosa loca se transferunt, nihil tibi vel ecclesiis, a quibus receperunt salutis pabula, relinquentes, hoc tuae volumus prudentiae innotescere, quod, si in aegritudine ipsa ad religionem transeant, dummodo de aegritudine illa decedant, de bonis suis ipsis ecclesiis, a quibus assumpti fuerint, canonica debet portio exhiberi. Si vero ad religiosa loca se in sanitate transtulerint, de his, quae locis ipsis conferunt, cogi non possunt aliquid praescriptis ecclesiis impertiri, quia liberum est eis tunc bona sua, non solum religiosis locis, sed etiam quibuslibet privatis conferre personis.

Capitulum V.
Qui sepeliunt parochianum alienum, quem sepelire non debent, coguntur restituere corpus, et quae ratione ipius obtinuerunt. Hoc dicit cum cap. sequenti.

Idem.

Ex parte canonicorum Obrigensium nobis est intimatum, quod prior de Insula quendam parochianum suum post appellationem ad nos factam in sua ecclesia sepelivit. Unde, quoniam hoc ecclesiasticae disciplinae contrarium esse dignoscitur, et a rationis tramite penitus alienum, ut quis falcem mittat in messem alienam, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praefatum priorem moneas et districte compellas, ut memoratis canonicis praedicti parochiani sui corpus restituat, et exinde pacifice et amicabiliter conveniat cum eisdem, aut in praesentia nostra se non differat exhibere.

Capitulum VI.
Summatum est supr. cap. prox.

Idem Decano et Magistro R. Ravennatensibus.

Quum liberum sit +de universis institutioniobus sanctorum Patrum, apud religiosa loca in ultima voluntate sibi eligere sepulturam, canonicae procul dubio obviat rationi, qui devotioni extremae voluntatis decedentium in hac parte contradicere praesumit. Ad audientiam nostram pervenit ex conquestione abbatis et fratrum sancti Martini Laudonensis, quod, quum presbyter quidam corpus cuiusdam mulieris, prout in ultima voluntate sua disposuit, ad eandem ecclesiam sepeliendum deferret, monachi S. Vincentii Laudonensis corpus ipsius violenter rapere et in ecclesia sua sepelire minime dubitarunt. +Et hoc idem de filio Radulfi Canis praesumpserunt. Super quo utique vehementi sumus admiratione commoti, quum iidem monachi et sanctorum Patrum institutionibus contrairent, et privilegia praedecessorum nostrorum et nostra, quae praedicti fratres de libera se habere sepultura proponunt, satagunt violare. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, utraque parte ante vos convocata rei veritatem super hoc inquiratis, et, si ita esse inveneritis, praefatos monachos compellatis, ut ossa praefatae mulieris, et beneficia, quae occasione sepulturae ipsius recepisse noscuntur, memoratis fratribus cum integritate restituant, et de cetero talia facere non praesumant.

Capitulum VII.
Mulier nupta libere potest sibi eligere sepulturam. - (Utrum etc.:) Pater filios inpuberes, ubi voluerit, potest sepeliri facere, si hoc habet consuetudo loci. H. d.

Lucius III.

De uxore vero, utrum, quemadmodum et vir, liberam debeat habere sepulturam, nobis videtur, quod nulla super hoc inter virum et mulierem sit facienda distinctio, sed utrique in casu isto aequalem esse credimus facultatem, quum electio ista ad eum potius statum pertineat, in quo mulier solvitur a lege viri. Utrum autem pater, quo magis voluerit, minores filios valeat sepelire, non invenimus a sanctis Patribus diffinitum, et propterea terrae consuetudini decernimus relinquendum.

Capitulum VIII.
Si parochianus ecclesiae cathedralis alibi sepelitur, de ipsius funeralibus seu relictis ecclesiae sepulturae debetur quarta capitulo ecclesiae cathedralis.

Idem Praeposito et Capitulo Faventinis.

Quum super quodam capitulo, +quod religionis favore [a sede apostolica quibusdam ecclesiis indulgetur, ut videlicet, quum aliqui apud eas eligunt sepulturam, Ecclesiis, a quibus mortuorum corpora assumuntur, canonica iustitia reservetur, nonnunquam inter viros ecclesiasticos scandalum suscitetur, interpretationem ipsius iustitiae diversam et variam configentes; vobis et ecclesiae vestrae, quae in hoc gravem, sicut accepimus, patitur laesionem, quibusdam religiosis viris excedentibus, quod eis in praedicto capitulo a sede apostolica est indultum, de clementia sedis apostolicae et fratrum nostrorum consilio duximus providendum.] Inde siquidem est, quod [vestris iustis postulationibus inclinati] Praesentium auctoritate statuimus, ut, si aliquem parochianorum vestrorum alibi contigerit eligere sepulturam, secundum statuta B. Gregorii de testamento ipsius quarta vobis portio relinquatur. [Ad haec etc. Dat. Veronae XV. Kal. April. 1186-7.]

Capitulum IX.
In quantitate canonicae, quae debetur ecclesiae parochiali, statur loci consuetudini.

Clemens III.

Certificari voluisti a nobis, quomodo illa clausula, quae in privilegiis nostris solet opponi de salva iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur, intelligi debeat et exponi. Quum autem super hoc articulo diversa antecessorum nostrorum manaverint instituta, Leone iustitiam illam quandoque tertiam partem, quandoque vero mediam partem, et Urbano III. quartam fore censentibus, nos tale praebemus in hac varietate responsum, ut, sicut beatus Hieronymus inquit, unaquaeque provincia in suo sensu abundet, secundum rationabilem consuetudinem regionis illa iustitia circa medietatem, vel tertiam aut quartam partem pro locorum diversitatibus attendatur. [Dat. Laterani Ao. II.]

Capitulum X.
Privilegiati super iure funerandi sepelire possunt illos, qui apud eos eligunt sepulturam solvendo tamen canonicam portionem ecclesiae parochiali. Si vero alios sepeliunt, tenentur restituere quicquid occasione funeris receperunt.

Innocentius III. Episcopo Claremontensi et Abbati Mauriensi.

In nostra praesentia constitutis dilecto filio priore ecclesiae Montis Ferrandi, et B. procuratore hospitalariorum Claremontensis dioecesis, venerabilem fratrem nostrum Sabinensem episcopum concessimus auditorem, coram quo idem prior proposuit, quod praedicti hospitalarii quosdam parochianos suos, quorum duo erant infra annos legitimos, receperunt ad ecclesiasticam sepulturam, propter quod ecclesia eadem damnum sustinuit plus quam quinque millium solidorum. Quare idem prior humiliter supplicavit, ut ipsis hospitalariis interdicere, ne de cetero talia in eius praeiudicium attentarent, et ad resarcienda damna, quae exinde sustinuit, eos compellere dignaremur. Econtra praedictus proposuit procurator, quod tam ex privilegio quam ex indulgentia speciali licet hospitalariis omnes passim, praeter excommunicatos et interdictos, ad ecclesiasticam sepulturam recipere, qui apud illos elegerint sepeliri, fideique commissa in ultima voluntate relicta possunt licenter accipere, soluta tantummodo quarta parochiali ecclesiae, de cuius parochia mortuorum corpora assumuntur, praeterquam de equis et armis, quae indulta sunt ipsis in subsidium terrae sanctae, de quibus quartam deducere non tenentur. +Quum igitur haec et alia, quae coram episcopo fuerunt proposita, idem vobis fideliter retulisset, auditis et intellectis attestationibus et allegationibus universis, de fratrum nostrorum consilio, Talem super his duximus sententiam proferendam, quod praedicti hospitalarii de cetero non recipiant parochianos ecclesiae supra dictae ad ecclesiasticam sepulturam, nisi apud eos elegerint sepeliri. Et tunc parochialis ecclesia de oblationibus, lectis et aliis, quae defunctus pro anima sua in ultima dispositione reliquit, praeterquam de equis et armis, recipiat quartam partem, et hospitalarii residuum habeant, nisi dolo vel fraude eorum defunctus inductus fuerit ad dispositionem huiusmodi faciendam; nihilominus ipsis hospitalariis iniungentes, ut de quarta parte trium millium solidorum priori satisfaciant memorato, quum constet, eos a parochianis eius illos solidos recepisse, nec sit sufficienter ostensum, quod eorum oblati vel conversi fuissent. Eisdem praeterea duximus iniungendum, quod, nisi probaverint, quod G. parochianus prioris, qui fuit interfectus in campis, apud ipsos elegerit sepulturam, universa, quae ipsius intuitu receperunt, priori restituant memorato; alioquin quartam partem solummodo restituere teneantur. Pro illis vero, quos constat infra annos legitimos decessisse, eisdem iniunximus, ut quae sepulturae eorum gratia receperunt restituant universa. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a vobis est sententialiter diffinitum, vos appellatione remota per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari. [Dat. Ferentini II. Id. Iun. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XI.
Casualiter mortuus privari non debet ecclesiastica sepultura.

Idem Archiepiscopo Turonensi.

Ex parte parentum M. quondam iuvenculae nobis est intimatum, quod, quum in crepusculo noctis nobilis vir N. dominus I. de insula Butardi dioeceseos Turonensis eidem iuvenculae posuisset insidias, volens eam opprimere, quam sollicitaverat saepe de stupro, et ipsa gartionibus, qui eam rapere nitebantur, super quendam pontem occurreret, tandem ipsa fugiens manus illorum, in amnem de ponte cadens, fuit casu submersa. Ipsa vero extracta de amne, dubitaverunt capellani eiusdem loci corpus tradere sepulturae, et tu etiam requisitus duxisti super hoc responsum apostolicum requirendum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum illa iuvencula non sponte praecipitaverit se de ponte, sed, fugiens manus illorum, qui eam, sicut superius est expressum, rapere nitebantur, casu ceciderit, corpus eius tradi facias ecclesiasticae sepulturae, praesertim quum ex honesta causa fugisse noscatur, et cui communicabatur viventi communicandum sit iam defunctae. [Dat. ap. S. Petr. IV. Non. Mart. Pontif. nostr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XII.
Si ossa excommunicatorum sunt sepulta in ecclesiastico coemeterio, et discerni possunt, debent exhumari et proiici; alias secus.

Idem Nidrosiensi Archiepiscopo.

Sacris est canonibus institutum, et utentium consuetudine approbatum, ut quibus non communicavimus vivis non communicemus defunctis, et ut careant ecelesiastica sepultura qui prius erant ab ecclesiastica unitate praecisi, nec in articulo mortis ecclesiae reconciliati fuerint. Unde, si contingat interdum, quod vel excommunicatorum corpora per violentiam aliquorum, vel alio casu in coemeterio ecclesiastico tumulentur, si ab aliorum corporibus discerni poterunt, exhumari debent et procul ab ecclesiastica sepultura iactari. Quodsi discerni non poterunt, expedire non credimus, ut cum excommunicatorum ossibus corpora extumulentur fidelium, quum, licet non obsit iustis sepultura nulla vel vilis, impiis tamen celebris vel speciosa non prosit. [Distinguimus etc. cf. c. 5. de his, quae vi I. 40.]

Capitulum XIII.
Terra coemeteriata pro sepultura fodienda vendi non debet.

Innocentius III. Episcopo Magalonensi.

Abolendae consuetudinis, immo abominabilis corruptelae perversitas apud montem Pessulanum, ut dicitur, inolevit, ut videlicet decedentibus non prius permittatur effodi sepultura, quam pro terra, in qua sepeliendi sunt, certum pretium ecclesiae persolvatur. +Quia igitur id longe est a regula pietatis et ab ecclesiae honestate, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, quum loci dioecesanus exsistas, inhibeas clericis, ne quicquam omnino praesumant exigere hac de causa, iniungens laicis, ut laudabilem consuetudinem, erga Dei ecclesiam pia devotione fidelium introductam, observent nec fermento haereticae pravitatis illam corrumpere videantur sub praetextu ecclesiasticae puritatis.

Capitulum XIV.
Excommunicatus, qui per suum presbyterum fuit absolutus in morte, in coemeterio sepeliri debet, et ad satisfaciendum coguntur heredes.

Gregorius IX. Episcopo N.

Parochiano tuo, qui excommunicatus pro manifestis ex cessibus, videlicet homicidio, incendio, violenta manuum iniectione in personas ecclesiasticas, ecclesiarum violatione vel incestu fuit, dum ageret in extremis, per presbyterum suum iuxta formam ecclesiae absolutus, non debent coemeterium et alia ecclesiae suffragia denegari, sed eius heredes et propinqui, ad quos bona pervenerunt ipsius, ut pro eodem satisfaciant, censura sunt ecclesiastica compellendi.