B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X V I I .
De successionibus ab intestato.


_______________________________________________


Capitulum I.
Clericus bona propria dare potest cui vult; sed, si decedat intestatus, et non habet consanguineos, succedit ecclesiae. H. d. iuncta gl.

Ex concilio apud Alten. habito.

Sed [et] hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericus, ut, si per hereditatem vel alio modo intuitu personae aliquid acquisierint, donare eis liceat hanc, cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae suae ad ecclesiam, quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Si autem ante obierint, quam hoc fecerint altari, cui serviunt, omnia perpetuo sanctificentur, et in ius eius tradantur. [Similiter de presbyteris, qui laicis deserviunt, statutum esse etc.]

Capitulum II.
Si olim servus, presbyter factus, intestatus decedat, eius bona dividuntur secundum formam hic contentam. H. d. secundum intellectum singularem, qui hodie etiam tenet.

Ex concilio Triburiensi.

Sancto concilio allatum est, quod quidam laici improbe agunt contra presbyteros suos ita, ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vendicent sicut de propriis servis. Interdicimus itaque canonica auctoritate, ne hoc ulterius fiat; sed, sicut liberi facti sunt ad suspiciendum gradum et agendum officium divinum, ita nil ab eis praeter divinum officium exigatur; peculium vero ipsorum dividatur in quatuor partes, quarum una episcopo, altera ecclesiae, tertia pauperibus, quarta parentibus assignetur. Et, si non sint idonei parentes, episcopus eam recipiat, et in usum ecclesiae diligenter distribuat. Et si quis contra hoc facere praesumpserit, anathematizetur.

Capitulum III.
Attingendo duos notabiles et singulares intellectus, huius capituli, summatur secundum quemlibet intellectum, et primo sic: Valet testamentum ad pias causas conditum per verba enunciativa, etiam propter aliud prolata, quanquam successio seu testatio veniat ad exclusionem alterius ecclesiae. Vel aliter secundum alium intellectum et sic: Per unum testem de veritate et per confessionem etiam incidenter factam probatur oblatio, etiam quoad effectum consequendi bona oblata.

Innocentius III. Murnensi Episcopo.

Quum dilectus filius abbas de Brusia ad nostram [nuper] praesentiam accessisset, et pro causa, quam adversus venerabilem fratrem nostrum episcopum Eduensem habebat, ibidem diutius exspectasset, tandem nuncius eiusdem episcopi supervenit, quibus volentibus ad invicem litigare, venerabilem fratrem nostrum I. Viterbiensem episcopum sancti Clementis cardinalem concessimus auditorem. Ipsis igitur in eius praesentia constitutis, abbas proposuit ante dictus, quod, quum archipresbyter de Alerio ad participationem orationum monasterio de Brusia pietatis intuitu obtulit se et sua, +quibusdam rebus suis usui suo simplici reservatis, de manu cuiusdam fratris eiusdem coenobii augmentationem coronae in signum illis oblationis accepit, et quod hanc concessionem hoc modo fecisset, et non suo nomine sed [nomine] monasterii possideret, et monasterio quicquid acquirebat acquireret, saepe fuit in communi capitulo protestatus, in hoc etiam publice per viginti annos fere idem archipresbyter nullo contradicente vel reclamante permansit ita, quod per publicam famam id omnibus notum fuerat. Nam abbas de Buxeria, qui pro tempore fuerat, et ipsi monachi, rebus ipsius non secus, quam aliis rebus propriis monasterii, sciente episcopo Eduensi, qui pro tempore erat, et in nullo penitus reclamante publice utebantur. Id autem, quod mente compoti dictus archipresbyter fecerat inter vivos, et in ultima voluntate mente sanus, licet aeger corpore, confirmavit. Quumque idem abbas et monachi res, sic legitime datas, et alias, quas archipresbytero ipsi concesserant ad utendum, ad suum monasterium reducere vellent, praedictus episcopus, eis violentiam inferens, non solum res archipresbyter, sed etiam res ipsius monasterii occupavit. Quas quum in bona pace repeterent, ipse, ut rebus illis ei posset grassandi materia pleniors indulgeri, sedem apostolicam appellavit, in octavis B. Martini proxime praeteriti suae terminum appellationi praefigens. Econtra praedictus nuncius episcopi allegavit, quod, quando illa donatio facta fuit, archipresbyter erat positus extra mentem ita, quod, qum interrogatus fuisset a monachis: «vis tu habitum suscipere monachalem?» et respondisset: «volo,» statim interrogatus ab alio: «vis tu esse asinus?» respondit similiter: «volo.» Sicque praedicti monachi eum ad suum monasterium deportarunt, quod idem nuncius se obtulit probaturum. [Praefatus siquidem abbas, quum ad assertionem partis suae quosdam testes in continenti produceret, nos ipsos recipi fecimus et diligenter audiri, quorum attestationes quum interloquendo decrevissemus publicari debere, quoniam super illis capitulis pars episcopi nolebat testes producere, super quibus idem abbas testes produxerat, ipsaeque fuissent in publico recitatae, disputatione super attestationibus ipsis habita diligenti, multa fuere contra dicta testium allegata. Quumque renunciatum fuisset a partibus, dictus cardinalis quaecunque fuerunt hinc inde proposita nobis et fratribus nostris fideliter recitavit.] Quibus auditis et cognitis Sufficienter intelleximus esse probatum, quod dictus archipresbyter, agens in extremis, velut ultimam exprimens voluntatem, asseruit, se et sua monasterio de Buxeria contulisse. Unde, quum requisitus esset, ut conderet testamentum, respondit, se non posse testari, quia se et sua contulerat monasterio supra dicto. Et licet unus testis solus dixerit se vidisse quando praefatus archipresbyter se et sua obtulit monasterio, quia tamen alii testes dixerunt, se audivisse, ipsum archipresbyterum in abbatis praesentia quod praedictum est confitentem et attestantem, non tanquam sufficienter probantes, sed tanquam vehementer adminiculantes assertionem abbatis plurimum adiuvabant. Quia vero pars episcopi asserebat, se velle probare, quod dictus archipresbyter in extremis laborans tanquam phreneticus alienatus erat a mente, unde non valuit quod expressit, nos, super his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris diligenti deliberatione praehabita, causam illam tibi sub hac forma duximus committendam, quod, nisi praefatus episcopus legitime probaverit, saepe dictum archipresbyterum suae mentis compotem non fuisse, quum ultimam voluntatem expressit, super impetitione monasterii perpetuum ei silentium imponatur, et compellatur restituere monasterio quaecunque de bonis ipsius archipresbyteri vel etiam monasterii occupavit. Si vero legitime probaverit, praedictum archipresbyterum quae super ultima voluntate praemissa sunt alienata mente dixisse, ad faciendam ei nomine parochialis ecclesiae, cuius ipse administrationem gesserat, dum vixisset, restitutionem bonorum, quae ipsius archipresbyteri fuerant, monasterium condemnetur, quum idem archipresbyter ab intestato decesserit, ipsique monasterio super impetitione episcopi silentium imponatur. [Nullis literis etc. Dat. Rom. IV. Non. Iun. 1198.]